Page images
PDF
EPUB

Contemplantur admodiim sapienter

Nobiles viri, ut ars augeatur.

Geiserem praeterea convenire gestiunt *,

Et, si quae plura audiuntur,

Manuscripta antiquitatis monumenta

Conquirere student honesti viri, ut rite intelligant.

XIV.

Impensas omnes magnifico sumptu
Sine cunctatione agere
Haud gravatur

Anglus ille Heros, prout expedit.
Distribuit large, ut novimus,
Lachrymas Sororis Freieri aurum -f-,

* Geiser, Nom. propr: aquae aestuantis in Toparchia Arnesensi, australis Islandiae, mirae profectb et reconditae indolis; hujus contemplationi Angli Nostri integrum ferme diem impenderunt. Nomen habet a verbo islandico ad giosa evomere, ebullire; aquas enim per intervalla in altum evomit.

f In Edda et antiqua Poesi Islandica, a Freya Odini uxore plurima auri Epitheta deducta sunt; nam juxta veterem Mythologiam lachrymae Freyse in aurum convertebantur; Pari modo, quod locuti sunt Jotna, seu Gigantes, in aurum mutabatur, unde Jotna mat, Jotna tal,^ Gigantum sermo, Gigantum loquela, pro auro apud Poetas haud rarb ponitur. Aurum autem large distribuere, juredicitur Armiger Banks; cum non tantiim aureis sed et aliis pretiosis rebus Islandos donaverit.

t

Eximias artes liberales promovet
Vir munificus magnaeque dexteritatis.

XV.

Ambabus ergo ulnis
Excipite nobiles viros;
Subministrate omnia ex animo,
Equos large suppeditantes.
Monstrate viam, prout optime nostis;
Acceptissimos viros per terram deducite.
Musae hilari animo
Canentes talia depromunt.

XVI.

Salvete! (sic fari lubet)

Ad nos venientes, illustres Domini,

Quibus fortuna favet,

Commendabiles sapientiae luce,

Fortuna vobis aspiret;

Prospere cedant omnia itinera;

Favor caeli et felicitas viris

Facem per gelidam terram praeferant'

XVII.

Nigricantes formae usum Oculorum
Fortibus Anglis non intercipiant!

i

Adspiret lucens sol!

Contingat itidem videre cursum Lunae!

Lucidae stellae claro lumine splendeant!

Ut sciant omnia juxta institutum ordinem

De Siderum situ

Sub Polo Arctico *.

XVIII.

Recedite subit6 ad mare,
Recedite subito densae nubes!
Pluvia, Caligo, pulverisque vis
Ita aufugiant, ut non appareant!
Fumi vehementia divitibus viris
In oculos nequaquam irruat!
Nihil amplius molestiam facessat,
Nil amplius iter reddat impeditum!

XIX.

In supremum Heklae montis cacumen

Vestrum iter expediat

Fortuna laudem paritura,

Prout usibus vestris optime inservit!

* Praeprimis luminis borealis indolem ejusquecausas eruere, quod eo magis optandum, quo majore difficultate res ista laborat, cum in tot sententiarum divortiis quid de phenomeni hujus natura certo statuendum sit, adhuc ignoretur.

Ignis subterranei tecta latibula
Eruendi via vobis pateat
Adustosque lapides jacentes
In vasta terrae superficie;

XX.

Herbas pretiosas disparuisse novimus,
Pallidae quippe autumno emarcuere;
Proinde hae grato ornatu
Viros excipere nequeunt.
Honorem interim elegantibus exhibere
Virgulta norunt passim obvia.
Sabula fluvii et quae iis innatant
Iter beatorum collaudent!

XXI.

Negotia omnia in vestrum honorem
Prospere vobis succedant!
Augescat artium ludus
In austro per vestrum iter!
Eloquentes viri cumulatum gaudium
Et utilitatem ex itinere reportent,
Cum hinc tendit navis
Occidentem versus *!

* Ita nobis loqui liceat, venerandae Antiquitatis exemplo, quae Angliee, Scotia?, Hibemiae, Orcadumque incolas, VestVOL. II. U

Grates vobis agimus, Domini erecti animi,
Grates vobis haud cunctanter agimus
Pro honore nobis praestito;
Qui nobis imprimis gratus est.
Oras nostras nunquam inviserunt
Britanni, ut memoriae proditum est,
Pari in Universum eloquentia praediti
Parique eruditionis laude inclyti.

XXII.

Salvo et incolumi curru
Domum hinc revehamini;
Viros quippe Anglos
Angelorum laeta cobors deducat;
Rata maneant vota nostra,
Et fausta quae ominamur
Vobis ex intimo corde,
Optimates artibus instructi!

XXIII.

Hinc per vastum aequor
Cum navis celeri cursu tetenderit,
Secundi venti vela impleant!
Donee in occidente gradum sistit,

mannos, viros occidentales, eorumque terras Vesterlond, terras Occident ales, appellarunt. Vid. inter alia Landnam. part. 1. cap. 5 et 7

[graphic]
« PreviousContinue »