Page images
PDF
EPUB

Et in vadis Anglici soli

Anchora jacitur,

Ut laetitia tandem perfusi

Exscensione facta itineris labore levemini.

XXIV.

Nunquam prioribus seculis Alii ex his mundi partibus

Heroic® adeo indolis viri

(Naves) applicarunt ad nostros clivos *. Josephe, Te semper praedicat,

Te, Josephe, collaudat Islandia; Solander, decore notus, Per Cygnorum -f habitacula splendeat

* Elogium hoc Angli nostri optimo jure promeruerunt; prae omnibus quippe exteris nationibus, oras nostras invisentibus, erga gentem Islandicam adeo munificos affabiles et humanos ■e exhibuerunt, ut simile vix reperire liceat exemplum. Eorum .proinde adventum, itineris rationem, Nomina et raram benevolentiam, sempiternae posteritatis memoriae, annaliumque monumentis, grata me suasore conservabit Islandia.

f Territoriam Alstanes ad sinum Hathafiord, ubi naris Anglorum in anchoris consistebat, a cygnis nomen habet, unde tractum hunc Svanabigder, seu Cygnorum habitacula, nominamus, habtto simul ad universam insulam respectu.

X Splendeat cluentis famae praeconio.

I

Valete, humanissimi Domini;

Laus vestra super terram

Per longam vivat aetatem!

Laudent vos quaecunque moventur!

Plura loqui supersedemus

Doctae Sorores gratiam sitientes *:

Hoc gratulatorium Carmen non ingratum

Londini et Assatuni -j* pal am pronunciamus.

VIRIS

ILLUSTRISSIMIS, NOBILISSIMIS, SUMME REVERENDIS, AMPLISSIMIS ET CONSULTISSIMIS!

Plurima Salus!Vestra hie in Schalholtia conversatio omnibus erat grata, quare in omnium ore versamini in celebritate, immo indigenarum laude et memoria.

* Gratiam tantorum virorum sibi humillime apprecantes.

\ Assatun antiquitiis urbs Angliae; forte non procul a Brandfurda, hodie Brenlfort, ad quam utramque Canutus magnus, cum filiis Adalradi Angliae Regis conflixit; sed in qua parte Regni sita fuerit, et num hodie sub alio nomine existat, juxta ignoramus. Sed trie metri tantuni causa adhibetur.

Verilm post vestrum discessum res novae mihi sunt relate qudd totum orbem intra triennium emensi fueritis; quo vasto itinere audito, miratio mihi facta est, immd omnes in admirationem vestri trahit, suo animo apud se perpendentes, quod non minus incredibili animi robore septi, quam firmissima corporum complexione praediti sitis. Quod Jacobus de Lamaire et Wilhelmus Soutensis terrarum orbem peregraverint, memoriae est proditum: vestrum susceptum molimenque omnium est cultu dignum. Praeterea liberalitas vestra pene regifica omnium merito retinet animos; qualis munificentia rara est in exemplis, Praesulis Mag. Johannis Widalini excepta, cujus super anniversaria Evangelia orationes incolae habent, aTe, Nobilissime Troili, Schalholti emptas. Huic ol\m objectum, parsimonium optimum esse vectigal, seram esse in fundo, opus esse cauto: ad quod Praesul; Mors semper impendet, nunquam longe abesse potest. Accedit stabilis atque ingenuus mos et decor, ac inoffensa gravitas, nec sine jucunditate senile illud vix dum virilesannos ingressi pondus, illaque exacta frugalitatis lex, sine qua frustra aliquis mentem applicet magnis; modestiaque inusitata, qu33 neque summis, ut ille ait, mortalium spernenda est, atque a Diis aestimatur. .Igitur .cum vos ipsos loco ornatissimos lepidis exornetis moribus, singularibusque studiis, turn meum adjicere decet sufFragium, et una cum aliis laudibus exquisitis ornare. Quod reliquum est, Poetae verbis,

Sic te Diva potens Cypri,
Sic fratres Helense, lucida sidera,

Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, praeter Iapyga!

Vos, illustres optimos, saluto! Quid dico, poetae. et ipsa Apostolica salutatione amplector; vos Deo Opt. Max. cujus nutu et arbitrio omnia reguntur, omniaque vestra commendare non desistam. Ip- sissimus vestrum per orbem iter fortunet, et:ad umbilicum ducat! postremo patriis redditi terris, ad summas in caelesti curia evehat dignitates.

Haec pauca boni aequique consulere dignemini. Vestrae nobilitatis

Addictissimus, Theohorus Johannis, P. Em. Schalholti, hi. d. 27, Dec. 1772.

P.S. In hoc vobis, viri nobilissimi, gratulor, qu6d igniflua, ignivoma, et crudelis Virgo (Hekla). cum pace incolumes dimiserit.

Viris perillustribus et excellentissimis,
Magistro Josepho Banksio,
Doctori Danieli Solandro, et

Magijtro Troilio. ,

HYBDUGLEGUM MERKA

Alexander Jones,

Hofudsmanni hins Stor-Brettendska

STRIDSKIPS

THE TALBOT.

Huldi myrkur mockur villu menta sol mengi Kristnu.

Bio Pafa floerd prisund salum kryndir tirannar kroppum hlecki.

Bonnudu dolgar
boknam leikum
og modur mals
medferd rietta;

Tha nysjen
i Nordar hafi
kynntiz farendum
soldardili.

HONORABILI DOMINO

Alexand. Jones,

Navis Bellies Reg. Britann.
THE TALBOT,

PREFECTO.

Obscurus errorum vapor solem scientiarum populis Christianis pertexit.

Astutia Paparum animis custodias, tyranni coronati corporibus vincula instruxerunt.

Prohibuerunt nebulones isti secularibus litterarum studia, et linguae vernaculae rectam tractationem.

Turn in mari septentrionali, nuper visa terrae particula navigatoribua innotuit.

« PreviousContinue »