Page images
PDF
EPUB

Flammeus at fignum ter vidit arietis Ethon,
Induxitque auro lanea terga novo,

Bifque novo terram fparfifti Chlori fenilem
Gramine, bifque tuas abftulit Auster opes:
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,
Aut linguæ dulces aure bibiffe fonos.

Vade igitur, curfuque Eurum præverte fonorum,
Quàm fit
opus monitis res docet, ipfa vides,
Invenies dulci cum conjuge forte fedentem,

Mulcentem gremio pignora chara fuo,

Forfitan aut veterum prælarga volumina patrum
Verfantem, aut veri biblia facra Dei.

Cæleftive animas faturantem rore tenellas,
Grande falutiferæ religionis opus.

Utque folet, multam, fit dicere cura falutem,
Dicere quam decuit, fi modo adeffet, herum.

Hæc quoque paulum oculos in humum defixa mo-
Verba verecundo fis memor ore loqui:
[deftos,

Hæc tibi, fi teneris vacat inter prælia Mufis
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem;

Fiat & hoc ipfo gratior illa tibi.

Sera quidem, fed vera fuit, quam casta recepit
Icaris à lento Penelopeia viro.

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen
Ipfe quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus meritò, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuisse suum.

Tu modò da veniam faffo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quæ patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,
Vulnifico pronos nec rapit ungue Leo.
Sæpe fariffiferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moeftas delicuere preces.
Extenfæque manus avertunt fulminis ictus,
Placat & iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu fcripfiffe tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere paffus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuntia vera malorum!
In tibi finitimis belle tumere locis,

Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma paraffe duces.
Te circum latè campos populatur Enyo,
Et fata carne virum jam cruor arva rigat.

[merged small][ocr errors]

Germanifque fuum conceffit Thracia Martem,
Illuc Odryfios Mars pater egit equos.
Perpetuòque comans jam deflorefcit oliva,
Fugit & ærifonam Diva perofa tubam,
Fugit lo terris, & jam non ultima virgo
Creditur ad fuperas jufta volaffe domos.
Te tamen intereà belli circumfonat horror,
Vivis & ignoto folus inopfque folo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates
Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura parens, & faxis fævior albis
Spumea quæ pulfat littoris unda tui:
Siccine te decet innocuos exponere fœtus;
Siccine in externam ferrea cogis humum?
Et finis ut terris quærant alimenta remotis
Quos tibi profpiciens miserat ipfe Deus,
Et qui læta ferunt de cœlo nuntia, quique

Quæ via poft cineres ducat ad aftra, docent?
Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,
Æternâque animæ digna perire fame!
Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Preffit inaffueto devia tefqua pede,

Defer

[ocr errors]

Defertafque Arabum falebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis & horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathiâ pellitur urbe Cilix.
Piscosæque ipfum Gergeffæ civis Jefum
Finibus ingratus juffit abire fuis.

At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus.

Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,
Deque tuo cufpis nulla cruore bibet.
Namque eris ipfe Dei radiante fub ægide tutus,
Ille tibi cuftos, & pugil ille tibi,

Ille Sionææ qui tot fub mœnibus arcis
Affyrios fudit nocte filente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Mifit ab antiquis prifca Damascus agris,
Terruit & denfas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara fonat,

Cornea Pulvereum dum verberat ungula campum, Currus arenofam dum quatit actus humum,

Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et ftrepitus ferri, murmuraqué alta vitûm. Et tu (quod fuperest misero) sperare memento, Et tua magnanimo pectore vince mala. Nec dubites quandoque frui melioribus annis, Atque iterum patrios poffe videre lares.

Elegia quinta, Anno Ætatis 20.

In adventum Veris:

N fe perpetuo Tempus revolubile gyro

IN

Jam revocat Zephyros Vere tepente novos.

Induiturque brevem Tellus reparata juventam,
Jamque foluta gelu dulce virefcit humus.
Fallor? an & nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere Veris adeft?

Munere Veris adeft, iterumque vigefcit ab illo
(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen fomnia nocte ferunt.

Con

« PreviousContinue »