Page images
PDF
EPUB

Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitosauro

Insonat arguta molliter icta manu } Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremula qua* regat arte pedes. Ilia tuas saltem teneant spectacula Musas,

Ec reyocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies taciturn per pectora serpere Phœbum,

Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem,

Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Namque Elegia levis multorum cura deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet ilia suosj Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpured matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poctis,

Sæpius & veteri commaduisli mero.
At qui bella refers, & adulto sub Jove cœlum,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane,

- . Ille

Hie quidem parce Samii pro more magistri

Vivat, & innocuos præbeat herba cibos} Stet prope fagineo pellucida lympba eatitlo,

Sobriaque e puro pocula fonte biba't. Additur huic scelerisque vacansv & casta juventus,

Et rigidi mores, & sine labe manus. Qualis veste nitens sacra 8c Iustralibus undis

Surgis ad infensos augur iture Deos. Hoc ritu vixisTe ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, jEt lare devoto profugum Calchanta, senemquc

Orpheon edomitis sola per antra seris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per fretra longa virum,
Et per Monstrisicam Perseiæ Pbœbados aulam

Et vada fœmineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigrp

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim facer ell vates, diviimque sacerdos,

Spirat & occultum pectus, & ore Jovem.
At tu siquid agam, scitabere (si modo saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam}

PadPacifcrum canimus cœlesti scmine regem,

Faustaque sacratis sæcula pacta libris, Vagitumque Dei, & stabulantcm paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colir. Stelliparumque polum,modulantesqueæthere turmas,

Et subito elisos ad sua fana Dcos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus ilia

Ilia sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

Elegia septima, Anno Ætatis
undcvigesimo.

T^TOndum blanda tuas leges Amathufia noram,

^ Et Paphio vacuum pectus ab igne suit. Sæpe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime, numen, Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci. Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos^

Hæc sunt militiæ digna trophæa tuæ:

In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros. Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior) & duplici jam ferus igne calet. Ver erat, & fummae radians per culmina villas

Attulerat primam lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prpdidit & facies, & dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero, dignum & Amore suit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi >
Aut qui formosas pellexir ad oscula Nymphas

Thiodamantæus Naiade raptus Hylas
Addideratque iras, fed & has decuisse putares,

Addideratque truces, nec line felle minas. Et miser exemplo fapuisses tutius, inquit,

Nunc mea quid poslit dextera testis cris. Inter & expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.

Ipse ego si nescis strato Pythone superbuni

Edomui Phœbum, messit & ille mihi $
Et quoties meminet Pencidos, ipse fatetur

Certius 8c gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius a'rcum,

Qui post terga solet vincere Parthus eques.
Cydoniusque mihi cedit venator, & ille

Inscius uxori qui necis author erat.
Est ctiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeæque manus, Herculeusque comes.
Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Hærebunt lateri spicula nostra Jovis. Cætera quæ dubitas melius mea tela docebunt,

Et tua non kviter cord a petenda mihi. NCc te stulte tuæ poterunt defendere Mufe,

Nec tibi Phœbæus porrigct anguis opem. Dixit, & aurato quatiens mucrone sagirtam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat,
Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirite's

Et modo villarum proxima rura placcnt.

Turba

« PreviousContinue »