Page images
PDF
EPUB

Paciferum canimus cœlefti femine regem,
Fauftaque facratis fæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, & ftabulantem paupere tecto
Qui fuprema fuo cum patre regna colit.
Stelliparumque polum,modulantefque æthere turmas,
Et fubitò elifos ad fua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa
Illa fub auroram lux mihi prima tulit.

Te quoque preffa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis inftar eris.

Elegia feptima, Anno Ætatis undevigefimo.

Ondum blanda tuas leges Amathufia nôram,
Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.

Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,
Atque tuum fprevi maxime, numen, Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.

Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphos, Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ:

In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ifta pharetra viros. Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullùs ad iras Promptior) & duplici jam ferus igne calet. Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ Attulerat primam lux tibi Maie diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem
Nec matutinum fuftinuere jubar.

Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit aftantem mota pharetra Deum:
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero, dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Mifcet amatori pocula plena Jovi,

Aut qui formofas pellexit ad ofcula Nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas;
Addideratque iras, fed & has decuiffe putares,
Addideratque truces, nec fine felle minas.

Et mifer exemplo fapuiffes tutiùs, inquit,
Nunc mea quid poffit dextera teftis eris.
Inter & expertos vires numerabere noftras,

Et faciam vero per tua damna fidem.

Ipfe ego fi nefcis ftrato Pythone fuperbum
Edomui Phoebum, meffit & ille mihi;
Et quoties meminet Peneidos, ipfe fatetur
Certiùs & graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui poft terga folet vincere Parthus eques.
Cydoniufque mihi cedit venator, & ille
Infcius uxori qui necis author erat.

Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeufque comes.
Jupiter ipfe licet fua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula noftra Jovis.

Cætera quæ

dubitas meliùs mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Mufæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, & aurato quatiens mucrone fagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille finus.
At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci,

Et mihi de puero non metus ullus erat,
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites
Et modò villarum proxima rura placent.

Turba

Turba frequens, faciéque fimillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias. Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat,

Fallor? an & radios hinc quoque Phoebus habet.
Hæc ego non fugi fpectacula grata feverus,
Impetus & quò me fert juvenilis, agor.
Lumina luminibus malè providus obvia mifi,
Neve oculos potui continuiffe meos.
Unam forte aliis fupereminuiffe notabam,
Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,
Sic regina Deûm confpicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus & hos nobis texuit antè dolos,

Nec procul ipfe vafer latuit, multæque fagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus..
Nec mora, nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, infidet inde genis:

Et quafcunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores,
Uror amans intùs, flammaque totus eram.

Interea mifero quæ jam mihi fola placebat,
Ablata eft oculis non reditura meis.

Aft ego progredior tacitè querebundus, & excors,
Et dubius volui fæpe referre pedem.
Findor, & hæc remanet, fequitur pars altera votum,
Raptaque tàm fubitò gaudia flere juvat,
Sic dolet amiffum proles Junonia cœlum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis & abreptum folem refpexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.

Quid faciam infelix, & luctu victus, amores
Nec licet inceptos ponere, neve fequi.
O utinam spectare femel mihi detur amatos
Vultus, & coràm triftia verba loqui!
Forfitan & duro non eft adamante creata,
Forte nec ad noftras furdeat illa preces.
Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,

Ponar in exemplo primus & unus ego.
Parce precor teneri cum fis deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.

Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :

Et

« PreviousContinue »