Page images
PDF
EPUB

Illa quidem vivitque, & amoenâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Paufilipi.

Illic Romulidûm ftudiis ornata fecundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

R

Apologus de Ruftico & Hero.

Ufticus ex Malo fapidiffima poma quotannis
Legit, & urbano lecta dedit Domino:

Hinc incredibili fructûs dulcedine captus

Malum ipfam in proprias tranftulit areolas. Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo, Mota folo affueto, protenùs aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, fpe lufus inani, Damnavit celeres in fua damna manus.

Atque ait, heu quantò fatius fuit illa Coloni (Parva licet) grato dona tuliffe animo!

Poffem Ego avaritiam froenare, gulamque voracem: Nunc periere mihi & foetus & ipfe parens.

Elegiarum Finis.

Dd 3

SYL

SYLVARUM LIBER.

Anno Ætatis 16.

In Obitum Procancellarii medici.

Arere fati difcite legibus,

[ocr errors]

Manufque Parcæ jam date fupplices,

Qui pendulum telluris orbem

Iäpeti colitis nepotes.

Vos fi relicto mors vaga Tænaro

Semel vocârit flebilis, heu moræ

Tentantur incaffùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.

Si destinatam pellere dextera

Mortem valeret, non ferus Hercules

Neffi venenatus cruore ?

Amathia jacuiffet Oetâ.

Nec fraude turpi Palladis invidæ

Vidiffet occifum Ilion Hectora, aut

Quem

Quem larva Pelidis peremit

Enfe Locro, Jove lacrymante.
Si trifte fatum verba Hecatëia

Fugare poffint, Telegoni parens
Vixiffet infamis, potentique
Ægiali foror usa virgâ.

Numenque trinum fallere fi queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidiffet hastâ.

Læfiffet & nec te Philyreie

Sagitta echidna perlita Sanguine,

Nec tela te fulmenque avitum

Cafe puer genitricis alvo.

Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondofa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuiffes Palladio gregi
Lætus, fuperftes, nec fine gloria,
Nec puppe luftraffes Charontis

Horribiles barathri receffus.

Dd 4

At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus

Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuiffe mortis.

Colende Præfes, membra precor tua

Molli quiefcant cefpite, & ex tuo
Crefcant rofæ, calthæque bufto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te Judicium Æaci,
Subrideatque Ætnæa Proferpina,
Interque felices perennis
Elyfio fpatiere campo.

In quintum Novembris, Anno Ætatis 17.

Am pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto

J

Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjuxerat Anglica Scotis: Pacificufque novo felix divefque fedebat In folio, occultique doli fecurus & hoftis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,

[ocr errors][merged small]

Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immenfum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans fceleris focios, vernafque fideles,
Participes regni poft funera mofta futuros,
Hic tempeftates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium ftruit inter amicos,

Armat & invictas in mutua vifcere gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quofcunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inacceffum fceleri corrumpere pectus,
Infidiafque locat tacitas, caffefque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Cafpia Tigris
Infequitur trepidam deferta per avia prædam
Note fub illuni, & fomno nictantibus aftris:
Talibus infeftat Populos Summanus & urbés
Cinctus cæruleæ fumanti turbine Flammæ.
Jamque fluentifonis albentia rupibus arva
Apparent, & terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Æquore tranato fruriali pofcere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Troia.

At

« PreviousContinue »