Page images
PDF
EPUB

Ad Jacobum Colinum, eum rus invitans, Urbe et foro

relictis.

At tu per genium tuum, salesque
Nullis non salibus venustiores,

Grandem perque tuæ tubam Camænæ,
Per dicteria, per jocos, per illa
Magnarum monumenta pulchra rerum
Usus quæ tibi comparavit, audi
Dulcis de placidis amicus hortis
Dulci quæ memorat timens amico.
Non te cura rei implicet petendæ

Torvo a judice, neu forum, quod olim
Sanctum, nunc laquei, doli, salebræ
Patronis prope dant vacare sanctis :
Nec te detineat cohors virorum
Doctorum licet, ac parum pudentum:
Nec mensæ latici sacræ Lyæo,
Quas ipse et Deus, et seges lepôrum
Divinis cumulet bonis, foret ni
Vox inter calices notata fraudi,
Fortunasque hoininum potentiorum
Ad magnæ raperet tribunal Aulæ :
At sunt ista tuo, Coline, dudum

Provisa ingenio, neque es docendus
Qui des ipse aliis petita magnæ
Præcepta e penetralibus Minervæ :
Esto sintque aliis cavenda, non cui
In tuto sua sit carina portu.

Hæc vero miseram lues in urbem
Grassans, cuì nihil invium relictum est,
Qua vicinia tota terrefacta est,
Quo tandem tibi perferenda vultu?
Quanto despicienda cum periclo ?

Præstaret (mihi crede) nunc vagantes
Ima capreolos videre sylva :
Nunc indagine persequi latentes
Aut cervi, aut avidi lupi latebras :
Vires aut leporis fuga solutas
Summi despicere e jugo theatri,
Aut insistere si fugæ liberet,
Udo spargere pulverem caballo :
Nam quid te volucrum tot huc vocantum
Dicam nomina, te notare florum hic
Quot discrimina vidimus, quot hortis
(Vitis dum numero bona insitivæ )
Natos palmite non suo racemos,
Ipsis syderibus pares quot ulmos,
Vicina salicum comas quot ulva?
Hinc turtur gemita vago propinquas
Valles personat, hinc remotiore
Torquate ingeminant loco palumbes,
Stridentes reducum sub ore matrum
Certant ardeolæ, nec ipsa perdix
Non cantu querulo canum requirit
Sparsas relliquias sagaciorum,
Non indocta deest suos tacere
Igne aucupis immemor coturnix :
Non, tutus (nisi me parum cavente
Obrepat gula Parisina) turdus :
Nec factus simul et gulæ, et decori,
Docta non ita voce Phasianus :
Quid? quod muta suos ubique planctus
Cum remiserit ab leonis ortu
Tristis Daulias, hic tamen querelis
Frequens immoritur, velut cruenti
Nunc primum fugiens scelus tyranni :
Argutæ et strepitum lyræ loquendo
Vicinam vetat occupare cœnam?

Hæc et plura bone, (ut parumper adsis)
Spectabis tumuli e jugo Coline :
Cui junctum tumuli jugo cubile est,
Flabris Euronoti patens cubile
Illud, quod vacuum rigore et æstu,
Jumentorum, hominum, canum tumultu
Magno est hospite Rege consecratum:
Illud quo, præeunte te, dicata est
Aurea mediocritatis ara.

SALMONIUS MACRINUS, one of the best Latin Poets of the xvI.th century, was born at Loudun; and died there in 1557, aged 67. His real name was John Salomon: the name of Macrin was given him by Francis I. on account of his lean person. His patron Cardinal Du Bellai called him the French Horace.

Cardinal JOHN DU BELLAI, (brother of William, whose Memoirs are well-known,) was appointed Archbishop of Paris, 1532. Pope Paul III. gave him a Cardinal's Cap, in 1535. When Cardinal Lorraine succeeded to the favour of Hen. II. Cardinal Du Bellai retired to Rome, where he died in Feb. 1560, aged 68, with the reputation of a dextrous Courtier, an able negociator, and a fine spirit.

ART. LXXXVIII. EOBANUS HESSUS.

Psalterium Davidis Carmine redditum per Eobanum Hes

sum. Cum Annotationibus Viti Theodori Noribergensis, quæ Commentarij uice esse possunt. Cui accessit Ecclesiastes Salomonis, eodem genere Carminis redditus. M.D.XLV. 8.0

COLOPHON: Argentorati, apvd Cratonem Mylium, An. M.D.XLV. Mense Septemb. (pp. 466.)

VITVS THEODORVS PAULO PFINZINGO,
Martini filio, Patricio Noribergensi. S. D.

Cum in manus uenisset nostri Eobani præclarum hoc Psalmorum opus mi Paule, gratulatus sum tacite hanc insignem commoditatem discendi non iuuentuti solum, quæ ad recta studia educatur, sed Ecclesiæ quoque, cui in primis conducibile est, res sacras erudite et perspicue explicari. Nam cum hoc omnium iudicio constet, Psalmorum librum singulare Spiritus Sancti opus esse, propter insignem grauissimarum rerum copiam, profecto summum in eo operæ precium Poëta fecit, quod tantas res cum tanta perspicuitate in poëmate, ceu in clara luce, conspiciendas proposuit. Nam cum carminis ratio illas usitatas sacrarum literarum figuras non ubique reciperet, non iudicij solum, sed et facultatis singularis fuit ista (ut Græci dicunt) xxvá nas dicere, ut neque de sententia Prophetæ aliquid mutaretur, nec latinas aures inusitata in carmine phrasis offenderet. Hæc quia Eobanus noster singulare nostri seculi ornamentum, mirabili felicitate præstitit, profecto ecclesiæ utilissimum laborem reliquit. Nam si mihi in hac re libere dicendum est, quod sentio, omnino sic iudico hanc Eobani Psalmorum expositionem plus longe lucis ad Germanam Prophetæ sententiam rectius intelligendam attulisse, quàm omnes omnium commentarios, qui intra annos quadringentos in scholis scripserunt. Vt igitur opus Ecclesiæ utilissi

mum, in scholis iuuentuti cum majore fructu posset proponi, uolui aliquam studiorum meorum partem in id ponere, ut hi Psalmi Argumentis explicati, et dispositione, ac scholijs pro mea mediocritate illustrati, ææderentur. Quomodo enim possunt iuuentutis studia rectius institui, quàm si hoc modo cum liberaliore doctrina, etiam religionem discant? Nam hoc citra controuersiam omnes eruditi fatentur, plarimum momenti ad comparandam aliquam liberalem doctrinam in eo esse, si pueri statim assuefiant, ad pangendum carmen. Ego uero haud scio an possit in scholis aliud aptius exemplum fingendorum uersuum proponi, quàm sunt Eobani nostri uersus elegantia, facilitate et suauitate præstantes. Eiusmodi cum sint Ouidiani quoque, quis tamen non malit iuuentutem simul sacra discere, quàm nondum bene confirmatos animos in profanis lusibus uersari?

Hunc igitur meum laborem, mi Paule, uolui tibi dedicare, ut intelligeres usitatum meum erga nostros ciues amorem et studium, quos cum quotidianis cohortationibus ad literas colendas exuscitem, etiam aliqua parte operarum mearum iuuare uolui. Ac te in primis hortor, quem non solum illustria Patruorum, in aliquot Imperatorum aulis nomina, ad recta studia impensius colenda excitare debent. Sed etiam Respublica, ad quam olim accessurus es, ut cum literis etiam religionem coniungas. Ita enim fiet, ut et tibi clarum ad posteritatem nomen compares, et Reipublicæ consilia, et actiones tuæ omnes sint salutares, id quod Christus, inspector studiorum et uitæ tuæ clementer faxit. Amen. Bene uale, Noriberga Cal. Feb. Anni 38. Ex Parorochia Sebaldina.

CLARISS. NOSTRI SECVLI POETAE ET Pio et casto D. Eobano Hesso, suo in Domino fratri charissimo, Martinus Lutherus. S. D.

Gratiam et pacem in Domino nostro Jesu Christo, Amen.

« PreviousContinue »