Page images
PDF
EPUB

Psalterium tuum clarissime Eobane, et in Domino frater charissime, tuo nomine mihi redditum accepi, et summa uoluptate legi, lego, legamque semper: ita gratus est mihi labor tuus in hunc mihi suauissimum librum collocatus, agoque tibi gratias quàm maximas, quod per Musas tuas, tam benignas, tam pias mihi uidere licuit poema hoc regium, diuinum et inter Hebræa excellentissimum, latinum factum. Nam et aliorum omnium studia, qui in hoc poemate uertendo, illustrando et excolendo operam nauarunt, magnifice laudo, etiamsi alicubi fortè non omnia assequantur: neque enim omnes omnia possumus, exceptis his, qui nobis Judaicas tenebras in clarissimam lucem aliquot Psalmorum inuehunt, hoc enim non possum non fastidire: ita tuum maxime probo, qui primus et fortasse unus inuentus es uniuersa lingua latina, qui poesim hanc diuinam, poesi latina reddere tam feliciter aggressus sis, et pari felicitate perfeceris. In qua re, uere simul illud ostendisti, quòd in poëtis sit spiritus sedibus ætherijs ueniens, in te uero et opulentior et efficatior quàm in cæteris, ut qui potueris reddere uires huius Poëtæ regij, nunquam aliis poëtis, quamtumuis magno afflatu agitatis, uel leui olfactu cognitas. Quod nullo modo potuisses, nisi rebus ipsis fuisses ultra intellectum, ut dicere solemus, etiam uere affectus. Is autem affectus non à natura, nec ex uulgari Musarum uirtute uenit, aut earum afflatu solito concipitur, sed reuera donum nouum est spiritus, et altior è cælo afflatus. Proinde non tantum gratulor tibi, sed et Dominum meum Jesum Christum laudo, qui Spiritu suo te impulerit ad hoc pium opus, magno haud dubie et usui et exemplo alijs futurum, in primis pueritiæ, quæ ex hoc Poëmate simul et literas et Musas, cum rebus et causis spiritualibus, per fideles pædagogos discere poterit. Nam ego me unum ex illis esse fateor, quos poëmata fortius mouent, uehementius delectant, tenatiusque in eis hæreant quàm soluta oratio,

sit sanè uel ipse Cicero et Demosthenes. Id cum mihi contingat in alijs rebus, quanto magis credis mihi id contingere in rebus Psalterii? in quo libro à iuuentute sum uersatus, delectatus et exercitatus, nec sine magno, Deo gratiæ, fructu. Nam ut aliorum donis meum donum non præferam, hoc tamen sancta arrogantia glorior, quod pro omnibus thronis et regnis mundi, ut ille ait, carere nollem illo ipso quicquid est, quod delectando et meditando in Psalmis, benedicente Spiritu Sancto, consecutus sum. Neque enim tam stultæ humilitatis sum, ut dissimulare uelim dona Dei in me collata. Ex meipso sanè satis superque habeo quæ me humilient, et nihil esse doceant in Deo certe superbiendum est, sicuti facio in meo ipsius Germanico psalterio, nunc etiam magis in tuo Eobanico, sed omnia in laudem et gloriam Dei, qui est benedictus in secula: In quo bene Valè in perpetuas æternitates, Amen. Vuittenbergæ Calen. Augusti. M.D.XXXVII.

CLARISSIMO VIRO D. EOBANO HESSO Poëtæ, Philippus

Melanthon S. D.

Dauidis Psalmos redditos abs te latino carmine, non uidi tantum, sed quotidie in manibus habeo, non solum oblectationis causa, uerumetiam ut inde acerbissimis curis remedium ac leuationem miseriarum petam. Nam cum ipsæ psalmorum sententiæ, quas uideo concinne et proprie redditas esse, animum meum recreant, tum uero numeris uersuum, quasi cantu, uehementius etiam moueor. Magna enim uis est Musices ad affectus in animis excitandos, aut sedandos. Quare hoc tuum opus ualde amo, ac primum hanc uoluntatem laudo, quod Musas tuas ad celebranda diuina oracula, et ad ornandam religionem exuscitas. Ego quidem ut reliquam Musicen, ita poëticam iudico religionum conseruandarum causa initio hominibus donatam esse: Cumque

uis illa scribendi carminis, sine ulla dubitatione, cælestis quidam motus sit, maxime conuenit Poëtis, eam vim ad res diuinas illustrandas conferre. Itaque præclare illa dicuntur, cum ab alijs, tum à Pindaro, Musas primum debere Deum canere. Gratulor igitur tibi hunc animum, quod Musis tuis, hoc est, felicissima ingenii uena diuinitus donata, res diuinas celebrare studes: Deinde etiam iudicium probo, quod psalmos delegisti. Erat enim facilius, aut nouos hymnos scribere, ut fecit magna cum laude Pontanus, aut historicum argumentum tractare, quod splendescere magis potuit, quam ob causam Vida historiam Christi descripsit. Et in huiusmodi argumentis quanta sit ubertas, quanta suauitas, quantus nitor Heroides tuæ declarant. Sed uideo te utilitatis publicæ rationem habuisse, quod Psalmi recte translati, et ueluti habitu latino ornati, multo facilius intelliguntur. Hæc figurarum et phrasis explicatio, multum lucis adfert, et conducit ad iudicandum adolescentibus. Quare et ad pietatem, et ad formanda iudicia studiosæ iuuentutis, deinde etiam ad incitandas generosas naturas ad studium poëtices, prodesse hanc psalmorum æditionem statuo. Scis autem et illud poëtæ officium esse in Repu. ut et Plato et alij multi præceperunt, ut scribat utilia uitæ seu moribus, quod in hoc opere tu quidem egregie præstitisti. Postremo, etsi scio quàm sint morosa iudicia, et de sententiarum proprietate, et de genere versuum, tamen ego in altero diligentiam tuam, in altero felicitatem laudo. Ineptissimum genus est illorum, qui quadam Judaica superstitione addicti glossematis Judæorum, cum figuras non intelligant, nec sententiarum ordinem animaduertant: sæpe absurdas interpretationes, ac vere, ut græce dicitur, aga To Mixes affingunt. Hos sibi placere sinamus, tu Musis et melioribus ingenijs canito. Ago itaque gratias tibi et meo et publico nomine, quod Ecclesiam pulcherinno monumento ornasti, et iuuentutis studia accendis et adiuuas: Neque hoc meum iudicium

obscurum est: Soleo enim adhortari adolescentes nostros, ut hoc scriptum legant, et ament, propterea quod et psalmis multum lucis adfert, et prodest his communibus studijs. Nam cum diuina quadam ingenij felicitate, ueterem et pulcherrimam carminis formam reuocaueris, nostros homines ad studium poëtices inuitasti, quod ad eloquentiæ studia conseruanda plurimum adfert momenti. Quare tibi multum debet Respub. et debebit posteritas, quod ingenij tui felicitate, et tua diligentia, optimæ artes excitatæ et propagatæ sunt, qua laude, doctis quidem nulla debet esse optatior, Bene Vale, Vuittenbergæ Cal. Augusti. M.D.XXXVII.

ELIAS EOBANUS had the name of HESSUS because he was born, in 1488, on the confines of Hesse. He was Professor of the Belles Lettres at Erfort, Noremberg, and Marburg, to which he was invited by the Landgrave of Hesse. Here he died in 1540, aged 52. He was a free liver; and indulged himself in wine and the table. He translated Theocritus, Basil. 1531, 8.o; and Homer's Iliad, Basil. 1540, 8.o His Elegies are said to have been worthy of the ages of the best Latinity. Camerarius wrote his Life, printed at Leipsic, 1696. 8.°

I take the following SPECIMEN, because it is short.

PSALMUS XV.

Domine quis habitabit in, etc.

ARGUMENTUM.

Hic Psalmus continet doctrinam legis, et habet amplissima

præconia bonorum operum, siquidem ostendit ea non solum requiri a Deo, sed etiam Deum ea remuneraturum in fidelibus. Nota autem primo loco poni veritatem, hoc est, studium verbi Dei, quod facit integros homines, timentes Deum, et confidentes in ejus misericordia Christum.

Quis tua templa Deus, tua quis tentoria dignus
Incolet, et montis stabit in arce tui?
Integer, et vitæ maculis non oblitus ullis,

Non nisi justa operans, nec nisi vera loquens.
Qui non alterius famam detrectat honoris,
Nec mala de socio cogitat ulla suo.
Opprobium qui vicino non ingerit, et qui
Negligit assuetos improba facta sequi.
Qui colit obsequio Domini præcepta colentes,
Qui quod jurârit fallere nolit opus.
Qui super usura sortem non auxit iniqua,
Qui super insontem munera nulla capit.
Quisquis ad hæc animum facienda induxerit, ille
Puurs et æterno tempore salvus erit.

ART. LXXXIX. LECTII JONAH.

Jacobi Lectii V. Cl. JONAH. Sev Poetica Paraphrasis ad eum valem. (With the Stephens device.) An. M.D.XCVII. 4.o

GENEROSE ET ANTIQUE NOBILITATIS DOMINO, GEORGIO SIGISMUNDO PRAKSCHICKY, A ZASTRISELL, DOMINO BUCHLOUIJ, SERAUITIJ, etc.

JAC. LECTIUS S.

« PreviousContinue »