Page images
PDF
EPUB

Præcones pullos, atrata insignia, lessum

Lugubrem, prompas respuo in inferiis.
Cumque parentabit conjux fidissima nolim

Turbet campanis aut requiem aut studium.
Hæc sint vivorum solatia: clausus in urnâ,
Nil præter preculas, et pia sacra peto.

ART. CI. TRACTS AGAINST POPERY.

1. Responsio Christianorum Jurisconsultorum ad Fr. Duareni Commentarios de Ministrijs Ecclesiæ atque Beneficijs, et alias eius Declamationes.

Papinianus. Hominis est hominem beneficio afficere. Argentorati excudebat Christianus Milius. M.LVI. 8.0 p. 160.

2. Francisci Vilierii de Statu primitiuæ Ecclesiæ, eiusque Sacerdotiis.

De Patriarchis, Metropolitanis, Archiepiscopis, Primatibus, Prime Sedis Episcopis, Chorepiscopis, Presbyteris, Diaconis, Hypodiaconis.

De Pontificis Romani potestate atque amplitudine. De Religione populi R. et Numæ instituto. Ad Remundum Rufum defensorem Pontificis. R. aduersus. Carolum Molinæum iurisconsultum. Adiectus est Index, qui rerum capita commonstret. Hierapoli, apud Jo. Crispinom. M.DLIIII. 8.° pp. 116.

On the Title-page are written the following words : « Clariss. Viro et Singulari doctrina ac pietate prædit: Do. Petro Martyri FR. HOTOMANUS D. D. » This proves it to be a work of Hotoman. (1) [1] See Senebier, who gives the title imperfectly.

ART. CII. MARRIAGE OF ISAAC CASAUBON. (Ex J. Casauboni Vita, p. 6.)

Quin igitur, contractâ jam arctiore amicitiâ cum Henrico Stephano, frequentius adiret sive Topographeion, sive domum Stephaneam, cum literarum, tum pietatis maximè gloriâ celebrem, (quis enim qui vel famâ duntaxat inaudivit de celebribus eruditione Typographis, primisque veræ reformatæ Religionis testibus ac vindicibus, quorum vitas describit Theodorus Beza, ignorat Robertum Stephanum, Francisci I. Galliarum Regis, optimum interrimumque Typographum anno c15.15L iniquissimis atque falsissimis criminationibus, ineptissimis absque ullà veritatis specie argutationibus insimulatum, ac si Lutetià Parisiorum fuit pulsus atque indignè ejectus, quemadmodum in ejus vitâ olim apertè demonstravimus, GENEVAM lares, totamque familiam, exceptis quibusdam liberis, qui ad Pontificiam transiverunt Religionem, transtulisse, ibidemque novum extruxisse focum, (quem Henricus filius, ejusque domus posteà diligenter foverunt ;) cum igitur Stephaneam Domum pietate claram frequentaret quotidie ac coleret, animum ad virginem honestissimam atque modestissimam, FLORENTIAM STEPHANAM applicuit; illectus, credo, suadelâ omnium præclarissimarum virtutum, quæ quidem in lectissimæ virginis avitis iisque mitissimis moribus, singularis formæ dote; præsertim tamen in egregia indole, animi clementia, perspicaci prudentia, sincera probitate, omnibus fortunæ bonis. anteponenda elucebant. Quapropter ad amicos scribens, non præposterè sibi agere videbatur prestantissima illa dilec

tissimæ atque suavissimæ conjugis dona tantoperè laudare, tum quod sibi fortè persuaderet vivo socero se multum posse proficere in studiis, et Regum atque Principum, quos plurimos numerabat sui amantissimos, singularem sibi favorem posse conciliare, mortuo verò unà cum reliquis, qui ex ea familia superessent, ex parte hæredem futurum, non tam facultatum, quarum non nisi modica portio in ipsius potestate fuisse videtur, propter vitæ modum, qui non uni loco affixus, ipsum ferè continuò oberrare et per multas ambages sedem mutare jusserit, quàm quidem manu exaratorum codicum ac laborum antiquis utriusque linguæ scriptoribus diligenter impensorum. Annum, atque diem ipse hisce indicat. Anno Domini cɔɔxxXVI, April 28. die exeunte, stylo veteri, ego et Florentia Stephana, Henrici filia, matrimonio juncti sumus in Ecclesia Dei, Geneva in templo D. Petri. »

ART. CIII. CAMDEN'S ELIZABETH.

Annales Rervm Anglicarvm et Hibernicarvm, Regnante Elizabetha, Autore Guil. Camdeno. Prima pars emendatior, altera nunc primum in lucem edita. Lvg. Batavorum. Ex officina Elzeviriana. M.DC.XXX. 8.o

The last part commences at p. 541, under the Title of Tomus alter, qui nunc demum prodit, sive Pars Quarta. This begins with the year M.D.LXXXIX. The first Edition was published at London, 1615. fol. in which the History ends with the year 1588.

TYPOGRAPHUS LECTORI S.

QUUM Guilielmus Camdenus, benevole Lector, in scribenda Divæ Elizabethæ, Angliæ, etc. Reginæ, Historia, hoc potissimum curaverit (ut ipsius verbis utar,) ut, ad præscriptum Polybij, VERITATI litaret; id se sine ПAPPHIA, ingenua illa cum modestia loquendi Historico digna libertate assequi; verum cum utraque, Judicia, Præjudicia, Odium, Obtrectationesque eorum qui fidem in Patriam et Principem exuerunt, effugere se non posse animadvertit. Præponderarunt tamen apud ipsum, tum, quod dixi, Veri studium, tum Patriæ charitas, et Principis illius memoria, quæ apud Anglos grata et sancta esse debet. Historiam itaque Heroinæ constanti quidem filo usque ad eius excessum pertexuit: sed priorem tantum Partem, quæ ad Annum Salutis M.D.LXXXIX. exeuntem pertingit, evulgare ausus; alteram, ne forte sibi à nonnullorum livore periculum procrearet; quorum adeo potentia partum suum in cunis præfocatura esset, illustris in Francia viri fidei tanquam depositum commisit: Is, Camdeno morte jam extra periculum et supra invidiam posito, doctissimo amicissimoque viro fidem præstitit, et, pro summo suo erga Rempublicam studio, atque insigni erga nos beneuolentia, secundum illum Tomum, sive prioris Continuationem, prælo subiiciendam transmisit. Nos itaque, Lector, quanta potuimus accuratione, utramque Historiæ partem, priorem quidem emendatius recusam, alteram autem nunc primum prodeuntem, publici juris facimus: quo et Historici omnibus numeris absolutissimi manibus satisfiat; et gloriosissimæ, omniumque quæ unquam sceptrum'gestarunt felicissimæ femimæ (quibus illam elogiis, teste Augusto Thuano V. C. decoravit generosa Guisianorum et Nemorosiorum parens Anna Atestina) memoria scriptore tanta Maiestate digno felicius in animis posterorum perennet. Vale. »

Camden thus speaks of the trial of Thomas

Howard, Duke of Norfolk.

Norfolcius in indicium vocatus. Pares in hoc iudicium.

M.D.LXXII.

Novi anni principium novum et triste spectaculum Londinensibus in Prætorio Wesmonasteriensi exhibuit. Pegma enim ligneum per medium Prætorii à porta ad partem superiorem erectum, et ibi Tribunal sedibus utrinque circumpositis, cujusmodi totis octodecim armis viderant nullum. Ad hoc, die Januarii xvI. Thomas Hovvardus Dux Norfolciæ inter Ovvenum Hoptonum Arcis Londini Præfectum, et Petrum Carew Equites Auratos, funesta securi, acie aversa, prægestata, ducitur. In Tribunali sedit Georgius Talbortus Comes Salopiæ, summus Angliæ Seneschallus ad illum diem constitutus; utrinque proceres qui cognitores dati, quos Pares dicimus,

Reginaldus Greius Comes Cantii.
Thomas Ratcliffus Comes Sussexiæ.

Henricus Hastingus Comes Huntingdoniæ.

Franciscus Russellus Comes Bedfordiæ.

Henricus Herbertus Comes Pembrochiæ.

Edwardus Seimorus, sive à Sancto Mauro, Comes
Hertfordiæ.

Ambrosius Dudleius Comes Warvvici.

Robertus Dudleius Comes Leycestriæ.

Walterus Devereux Vicecomes Herefordiæ.
Edwardus Baro Clintonius Admirallus.

Guil. Baro Howardus Effinghamius Camerarius.
Guil. Cecilius Baro Burghleius Secretarius.

Arthurus Baro Greius de Wilton.

Jacobus Blountus Baro Montioius.

Guil. Baro Sandes.

Thomas Baro Wentworthus.

« PreviousContinue »