Page images
PDF

Nos quoque lucus habet vicină confitus ulmo,
Atque suburbani nobilis umbra loci. 50
Sæpius hič blandas spirantia sidera flammas
Virgineos videas praeteriisle choros.
Ah quoties dignal stupui miracula formae
Quae posit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas, 55
Atque faces quotguot volvit utergue polus;
Collaque bis vivi Pelopis quae brachia vincant,
Quaeque fluit puro nečiare tinéia via,
Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,
Aurea quae fallax retia tendit Amor; 6o
Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet
Burpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor!
Cedite laudatae toties Heroides olim, -
Et quaecundue vagum cepit amica Jovem.
Cedite Achaemeniae turrità fronte puellae, 65
Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danaae fasces submittite Nymphae,
Et vos Iliacae, Romuleasque nurus.
Nec Pompeianas Terpéia Musa columnas
Jaélet, et Ausoniis plena theatra stolis. 7o
Gloria Virginibus debetur prima Britannis,
Extera sat tibi fit foemina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis
Turrigerum late conspicienda caput, -
Tu nimium felix intra tua moenia claudis 75
Quicquid formosi pendulus orbis habet.

Non tibi tot coelo scintillant astra sereno --...
Endymioneae turba ministra deae,
Quot tibi conspicuao formáque auróque puellae
Per medias radiant turba videnda vias. 8o
Creditur huc geminis venisse invečia columbis
Alma pharetrigero milite cinéta Venus,
Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,
Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron.
Ast ego, dum pueri finit indulgentia caeci, 85
Moenia quám subitó linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidae infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucae murmur adire Scholae. go
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacia modos.

E L E GIA SECU JN DA, Anno AEtatis 17.

In obitum Pracconis Academici Cantabrigiensis.

E, qui conspicuus baculo fulgente solebas Palladium toties ore ciere gregem, Ultima praeconum praecomem te quoque faeva Mors rapit, officio nec favet ipsa suo. Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis 5 Sub quibus accipimus delituisse Jovem, O dignus tamen Haemonio juvenescere succo,

[ocr errors]

Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, saepe rogante dea. IO
Tu si justus eras acies accire togatas,
Et celer a Phoebo nuntius ire tuo,
Talis in Iliacá stabat Cyllenius aula
Alipes, aethereà missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei I5
Rettulit Atridae jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni
Saeva nimis Musis, Palladi saeva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terrae,
Turba quidem est telis isla petenda tuis. 2O
Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegéia tristes,
Personet et totis naenia moesta scholis.

E L E G IA TER TIA, Anno AEtati, 17.

[ocr errors][ocr errors]

X 2 Tunc * Lancelot Andrews, who died Sept. 21. 1626.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,
Heu nequit ingenium visa referre meum
Illic puniceå radiabant omnia luce,
Ut matutino cum juga sole rubent. 40
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,
Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos
Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 45
Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,
Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terrae Gangetidis oris
Luceferi regis fingitur esse domus. 50
Ipse racimiseris dum densas vitibus umbras
Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Praesul Wintonius astat,
Sidereum nitido fulfit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos, 55
Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumdue senex tali incedit venerandus amićlu,
Intremuit laeto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,
Pura triumphali personat aethra tubă. 6o
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,
Hosque aliquis placido misit ab ore sonos;
Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.
X 3 Dixit,

« PreviousContinue »