Page images
PDF

Induiturque breven Tellus reparata juventam,
Jamque soluta gelu dulce virescit humus.
Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires,
Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo
(Quisputet) atque aliquod jam sibi poscit opus.
Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,
Et mihi Pyrenen somnia noćte ferunt; IO
Concitaque arcano fervent mihi pećtora motu, -
Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penéide lauro
Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihimens liquidi raptatur in ardua coeli, 15
Perque vagas nubes corpore liber eo;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,
Et mihi fana patent interiora Deûm;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,
Nec fugiunt oculos Tartara caeca meos. 2O
Quid tam grande sonat distento spiritus ore?
Quid parit haec rabies, quid sacer isle furor?
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;
Profuerint isto reddita dona modo.
Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis 25
Instituis modulos, dum filet omne nemus:
Urbe ego, tu sylvå simul incipiamus utrique,
Et simul adventum veris utergue canat.
Veris io rediere vices, celebremus honores
Veris, et hoc subeat Musa “perennis opus. 30
* quotannis, Edit. 1645. Jam

[ocr errors]

Jam sol AEthiopas fugiens Tithoniaque arva,
Flečtit ad Aréioas aurea lora plagas.

[ocr errors]

Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamgue Lycaonius plaustrum coelesle Bootes
Non longā sequitur fesus ut ante viá;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto
Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum noćie recessit,
Neve Giganteum Dii timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,
Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certé caruisti noćie puellá
Phoebe tuá, celeres quae retineret equos.
Laeta suas repetit sylvas, pharetramgue resumit
Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur
Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phoebus ait, thalamos Aurora seniles,
Quid juvat effoeto procubuisse toro?
Te manet AEolides viridi venator in herba,
Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,
Et matutinos Ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,
Et cupit amplexus Phoebe subire tuos;
Et Cupit, et digna est, quid enim formosius illá,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Atque

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venuslo
Mitia cum Paphiis fundit amonna rosis! 60
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,
Cingitut Idaeam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos uterat redimita capillos 65
Tenario placuit diva Sicana Deo.
Aspice Phoebe tibi faciles hortantur amores,
Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameå Zephyrus leve plaudit odorifer alá,
Blanditiasque tibi ferre videntur aves. 7o
Nec sine dote tuos temeraria quaerit amores
Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus
Praebet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos.
Quod site pretium, site fulgentia tangunt 75
Munera, (muneribus saepe coerhptus Amor)
Illa tibi oftentat quascunque sub acquore vasto,
Et superinjećtis montibus abdit opes.
Ah quoties cum tu clivoso fesus Olympo
In verspertinas praecipitaris aquas, So
Curte, inquit, cursu languentem Phoebe diurno
Hesperiis recipit Caerula mater aquis? -
Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tarteside lymphā,
Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora Phoebe meå melius captabis in umbră, 85
Huc ades, ardentes imbue rore comas.
Mol-
Mollior egelida veniet tibi somnus in herbă,
Huc ades, et gremio lumina pone med.
Quâque jaces circum mulcebit lene susurrans
Aura per humentes corpora fusa rosas. go
Necme (crede mihi) terrent Semeléia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu Phoebe tuo sapientius uteris igni,
Hucades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores; 95
Matris in exemplum caetera turba ruunt.
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentesque fovet solis ab igne faces.
Insonuere novis lethalia cornua nervis,
Triste micant ferro tela corusca novo. IOO
Jamgue vel invićlam tentat superasse Dianam,
Quaeque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreasjuvenes clamant Hymenaee per urbes, 105
Littus io Hymen, et cava saxa sonant.
Cultior ille venit tunicăque decentior aptá,
Puniceum redolet vestis odora crocum.
Egrediturque frequens ad amoenigaudia veris Io9
Virgineos auro cinéia puella sinus. (unum,
Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus
Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum.
Nunc quoque septená modulatur arundine pastor,
Et sua quae jungat carmina Phyllis habet.
Na-

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »