Page images
PDF
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Quid misi vina, rosasque racemiferumque Lyaeum
Cantavit brevibus Téia Musa modis?
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quaeque merum;
Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25
Et volat Eleo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet. 30
Massica foecundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35
Numine composito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi caelato barbitos auro
Insonat argută molliter iéla manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulá quae regat arte pedes. 40
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plećirum
Implet odoratos festa chorea tholos,
Percipies tacitum per pećiora serpere Phoebum, 45
Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumdue sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Y Nam-
Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureå matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Saepius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove coelum, 55
Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sančia canit superum consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcé Samii pro more magistri
Vivat, et innocuos praebeat herba cibos; 6O
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque é puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,
Et rigidi mores, et fine labe manus. -
Qualis veste nitens sacrá, et lustralibus undis 65
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis sola per antra feris; 70
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiae Phoebados aulam,
Et vada foemineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75

Dicitur umbrarum detinuisse greges.

[ocr errors][merged small]

Ondum blanda tuas leges Amathusia nôram, Et Paphio vacuum pećius ab igne fuit. Saepe cupidineas, puerilia tela, sagittas, Atque tuum sprevi maxime numen Amor. Tu puer imbelles dixi transfige columbas, 5 Conveniunt tenero mollia bella duci. Aut de posseribus tumidos age, parve, triumphos, Haec sunt militiae digna trophaea tuæ. In genus humanum quid inania dirigis arma? Non valet in fortes isla pharetra viros. IO Non tulithoc Cyprius, (neque enim Deus ullus adiras Promption) et duplici jam ferus igne calet. Y 2 Ver

Ver erat, et summae radians per culmina villae
Attulerat primam lux tibi Maie diem:
At mihi adhuc refugam quaerebant lumina noćtem, 15
Nec matutinum suftinuere jubar.
Astat Amor leólo, pićlis Amor impiger alis,
Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum et Amore fuit. 2O
Talis in aeterno juvenis Sigeius Olympo
Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas
Thiodamantaeus Naiade raptus Hylas.
Addiderataue iras, fed et has decuisse putares, 25
Addiderataue truces, nec fine felle minas.
Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit,
Nunc mea quid poffit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem. 30
Ipse ego finescis strato Pythone superbum
Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur
Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit addućium curvare peritius arcum, 53
Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille
Inscius uxori qui necis author erat.
Est etiam nobis ingens quoque vićtus Orion,
Herculea-gue manus, Herculeusque comes. 40

Ju

« PreviousContinue »