Page images
PDF

Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,
Haerebunt lateri spicula nostra Jovis.
Caetera quae dubitas melius mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te sulte tuæ poterunt defendere Musae, 45.
Nec tibi Phoebaeus porriget anguis opem.
Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mihi risuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat. 50
Et modó quâ nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modó villarum proxima rura placent.
Turba frequens, faciéque simillima turba dearum
Splendida per medias it que reditaue vias.
Auélaque luce dies gemino fulgore coruscat, 55
Fallor? an et radios hinc quoque Phoebus habet.
Haec ego non fugi spectacula grata severus,
Impetus et quë me fert juvenilis, agor.
Lumina luminibus malé providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos. 6O.
Unam forté aliis supereminuisse notabam,
Principium nostri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri,
Sic regina Deûm conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido, 65
Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec proculipse vafer latuit, multaeque sagittae,
Et facis a tergo grande pependit onus.
Y 3 Nec
Necmora, nunc ciliis haefit, nunc virginis ori,
Infilit hinc labiis, insidet inde genis: 7o
Et quascunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pećtus inerme serit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,
Uror amans intus, flammaque totus eram.
Interea misero quae jam mihi sola placebat, 75
Ablata est oculis non reditura meis.
Est ego progredior tacitèquerebundus, et excors,
Et dubius volui saepe referre pedem.
Findor, et hacc remanet, sequitur pars altera votum,
Raptaque tam subito gaudia flere juvat. 8o
Sic dolet amissum proles Junonia coelum,
Inter Lemniacos praecipitata focos.
Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum
Večius ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luciu vićtus? amores 85
Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinam spectare semel mihi detur amatos
Vultus, et coråm tristia verba loqui;
Forsitan et duro non est adamante creata,
Forte nec ad nostras, surdeat illa preces. 90
Crede mihi nullus sic infeliciter arsit,
Ponar in exemplo primus et unus ego.
Parce precor teneri cum sis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certé est mihi formidabilis arcus, 95
Nate dea, jaculis nec minus igne potens:

Et

[ocr errors]

Nimeliora tuum poterit dare munera numen,
Parce precordonis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit 5
Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius foedos in coclum pelle Cucullos,
Et quot habet brutos Roma profana Deos,
Namgue hac aut aliá nisi quemgue adjuveris arte,
Crede mihi cocli vix bene scandet iter. IO
In eandem.
Urgatorem animae derisit Iācobus ignem,
Et sine quo superúm non adeunda domus.
Frenduit hoc trina monstrum Latiale coroná,
Movit et horrificum cornua dena minax.
Et nec inultus ait temnes mea sacra Britanne, 5
Supplicium spretá relligione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,
Non nisi per flammas trisle patebit iter.
O quâm funesto cecinisti proxima vero,
Verbague ponderibus vix caritura suis! IO
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni
Ibat ad a thereas umbra perusia plagas.
In eandem.
UEM modó Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnărat Taenarioque sinu,
Hunc vice mutatä jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

T

In inventorem Bombardae.

Apetionidem laudavit caeca vetuslas,
Qui tulit aetheream solis ab axe facem;
At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen furripuisse Jovi.

[merged small][ocr errors]
« PreviousContinue »