Page images
PDF

Et poteras a gro spirans sub corde quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.
Ad eandem.
Redula quid liquidam Sirena Neapoli jačias,
Claraque Parthenopes fana Achelóiados,
Littoreamque tuá defunétam Naiada ripá
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitgue, et amoená Tibridis undá 5
Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidiim studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.
*Apologus de Rustico et Hero.
Uslicus ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fručiūs dulcedine captus
Malum ipsam in proprias translulit areolas.
Hačienus illa ferax, fed longo debilis aevo, 5
Mota solo assueto, protenus aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus.
Atque ait, heu quanto satius suit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tulisse animo! IO
Possem ego avaritiam franare, gulamgue voracem:
Nunc periere mihi et foetus et ipse parens.
Elegiarum Finis.
*Added in the Edit. of 1673.

SY L

S Y L V A R U M L I B E R.
Anno EAtatis 16.

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

Sit mite de te judicium AEaci, 45
Subrideatque AEtnaea Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.
In quintum Movembris, Anno AEtatis 17.
A M pius extremä veniens Iācobus ab aréto
J Teucrigenas populos, latéque patentia regna
Albionum tenuit, jamgue inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo felix divesque sedebat 5
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles, IO
Participes regni post funera moesta futuros;
Hic tempestates medio ciet ačre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invićtas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace, 2 I5
Et quoscumque videt purae virtutis amantes,
Hos Cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pećius,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris 2O
Insequitur trepidam deserta per avia praedam
Noćle sub illuni, et somno nićtantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes
Cinélus
Cinélus caerulea fumanti turbine flammae.
Jamgue fluentisonis albentia rupibus arva 25
Apparent, et terra Deo dilećla marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden quinon dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatae crudelia sæcula Trojae. 3O
At simul hanc opibusque et festá pace beatam
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quoddue magis doluit, venerantem numina veri
Sanéia Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; 35
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in AEtna
Efflat tabifico monstrosus ob ore Tiphoeus.
Ignescunt oculi, stridetoue adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, iélaque cuspide cuspis.
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo 40
Inveni, dixit, gens haec mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hacienus; et piceis liquido natat ačre pennis; 45
Quà volat, adversi praecursant agnmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.
Jamgue pruinosas velox superaverat Alpes,
Et tenet Ausoniae fines, a parte finistra
Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, 50
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non

« PreviousContinue »