Page images
PDF
EPUB

Et poteras ægro fpirans fub corde quietem
Flexanimo cantu reftituiffe fibi.

CR

Ad eandem.

Redula quid liquidam Sirena Neapoli jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelöiados,
Littoreamque tuâ defunctam Naiada ripâ

Corpora Chalcidico facra dediffe rogo?
Illa quidem vivitque, et amœnâ Tibridis undâ
Mutavit rauci murmura Paufilipi.

Illic Romulidûm ftudiis 'ornata fecundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.
Apologus de Ruftico et Hero.

R

*

Ufticus ex malo fapidiffima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus
Malum ipfam in proprias tranftulit areolas.
Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,

Mota folo affueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, fpe lufus inani,
Damnavit celeres in fua damna manus.
Atque ait, heu quantò fatius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tuliffe animo!

Poffem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi et fœtus et ipfe parens.
Elegiarum Finis.

*Added in the Edit. of 1673.

5

5

10

SYL

SYLVARUM

LIBER.

Anno EAtatis 16.

In obitum § Procancellarii medici.

Arere fati discite legibus,

[ocr errors]

Manufque Parcæ jam date fupplices, Qui pendulum telluris orbem

Iäpeti colitis nepotes.

Vos fi relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incafsùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.

Si destinatam pellere dextera

Mortem valeret, non ferus Hercules

Neffi venenatus cruore

AEmathiâ jacuiffet Oetâ.

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidiffet occifum Ilion Hectora, aut

Quem larva Pelidis peremit

Enfe Locro, Jove lacrymante.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

§Dr. John Golyn, Mafter of Caius college, and the King's Profeffor of phyfic, who died when he was a fecond time Vice-Chancellor in October 1626. So that the date of Milton's age is

wrong.

Si trifte fatum verba Hecatëia
Fugare poffint, Telegoni parens
Vixiffet infamis, potentique
AEgiali foror usa virgâ.
Numenque trinum fallere fi queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidifset hastâ.

Læfiffet et nec te Philyreie
Sagitta echidna perlita fanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cafe puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondofa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis,
Jam præfuiffes Palladio gregi
Lætus, fuperftes, nec fine gloria,
Nec puppe luftraffes Charontis
Horribiles barathri receffus.
At fila rupit Persephone tua
Irata, cum te viderit artibus

Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuisse mortis. Colende Præfes, membra precor tua Molli quiefcant cefpite, et ex tuo Crefcant rofæ, calthæque bufto, Purpureoque hyacinthus ore.

20

25

30

365

40

Sit mite de te judicium AEaci,
Subrideatque AEtnæa Proferpina,
Interque felices perennis

J

Elyfio fpatiere campo.

In quintum Novembris, Anno AEtatis 17. A M pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto Teucrigenas populos, latéque patentia regna Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis: Pacificufque novo felix divefque fedebat In folio, occultique doli fecurus et hoftis: Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus, Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo, Forte per immenfum terrarum erraverat orbem, Dinumerans fceleris focios, vernafque fideles, Participes regni post funera mæsta futuros; Hic tempeftates medio ciet aëre diras, Illic unanimes odium ftruit inter amicos, Armat et invictas in mutua vifcera gentes; Regnaque olivifera vertit florentia pace, Et quofcunque videt puræ virtutis amantes, Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister Tentat inacceffum fceleri corrumpere pectus, Infidiasque locat tacitas, cassesque latentes Tendit, ut incautos rapiat, feu Cafpia tigris Infequitur trepidam deferta per avia prædam Nocte fub illuni, et fomno nictantibus aftris. Talibus infeftat populos Summanus et urbes

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Cinctus

Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentifonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
AEquore tranato furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Trojæ.

25

30

35

At fimul hanc opibusque et festâ pace beatam Afpicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem fufpiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia fulphur; Qualia Trinacria trux ab Jove claufus in AEtna Efflat tabifico monftrofus ob ore Tiphæus. Ignefcunt oculi, ftridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cufpis. Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo 40 Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis, Contemtrixque jugi, noftraque potentior arte. Illa tamen, mea fi quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta. Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis; Quà volat, adverfi præcurfant agmine venti, Denfantur nubes, et crebra tonitrua fulgent. Jamque pruinofas velox fuperaverat Alpes, Et tenet Aufoniæ fines, à parte finiftra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non

45

50

Te

« PreviousContinue »