Page images
PDF

Consuluit rerum summae, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo 35
Singula perpetuum juslit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rato prima diurno;
Raptat et ambitos sociá vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat crislatā casside Mavors. 4O
Floridus aeternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; fed semper amică
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis 45
AEthereum pecus albenti qui cogit Olympo
Mane vocans, et serus agens in pascua coeli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitdue vices alterno Delia cornu,
Caeruleumque ignem paribus complećtitur ulnis. 50
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos aequali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spirataue hyemem, nimbosque volutat.
Utgue solet, Siculi diverberatima Pelori 56
Rex maris, et raucá circumstrepit acquora conchá
Oceani Tubicen, nec vastā mole minorem
AEgeona ferunt dorso Balearica cete.
Sed neque Terra tibi saecli vigor ille vetusti 6O
Priscus abest, servatoue suum Narcissus odorem,

Et

Et puer ille suum tenet et puer ille decorem
Phoebe tuusque et Cypri tuus, nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in aevum
Ibit cunétarum series justissima rerum, 66
Donec flamma orbem populabitur ultima, laté
Circumplexa polos, et vasti culmina coeli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.
De Idea Platonica quemadmodum Aristoteles intellexit.
Icite sacrorum praesides memorum deae,
Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quaeque in immenso procul
Antro recumbis otiosa AEternitas, -
Monumenta servans, et ratas leges Jovis, 5
Coelique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
AEternus, incorruptus, aequaevus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei? IO
Haud ille Palladis gemellus innubae
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen feorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci; I5
Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimúmve terris incolit lunae globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens

Ob

Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remotă forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit Celsum caput
Atlante major portitore siderum.
Non cui profundum caecitas lumen dedit
Dircaeus augur vidit hunc alto sinu; -
Non hunc silenti noćie Pléiones nepos
Vatum sagaci praepes oftendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu perenne ruris Academi decus
(Haec monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas urbis exules tuæ
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.
Ad Patrem.
UNC mea Pierios cupiam per pećiora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis. 5
Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi

[ocr errors]

25

30

[ocr errors]

Ap

Aptius à nobis quae possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis IO
Esse queat, vacuis quae redditur arida verbis.
Sed tamen haec nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartă numeravimus istã,
Quae mihi sunt nullae, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro, I5
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbrae.
Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil aethereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sanéia Promethéae retinens vestigia flammae. 2O
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara car-
Ima ciere valet, divosque ligare profundos, (men
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phoebades, et tremulae pallentes ora Sibyllae; 25
Carmina sacrificus follennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
AEternaeque morae stabunt immobilis aevi, 3 I
Ibimus auratis per coeli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina ple&lro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes, 35
Nunc

Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion; -
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. 4O
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastacque immensa vorago
Nota gulae, et modico spumabat coena Lyaeo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates
AEsculeå intonsos redimitus ab arbore crines, 45
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi laté fundamina mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum AEtneo quaesitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit, 50
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet isle choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non cithará, simulachraque funèla canendo
Compulit in lacrymas; habet has a carmine laudes.

Nec tu perge precor sacras contemmere Musas, 56
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis adaptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Dočius, Arionii merito fis nominis hares. 6o
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poétam
Contigerit, charo si tam propé sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur?

« PreviousContinue »