Page images
PDF
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Antiquà genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quâ mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidae certantem audire Menalcam.
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellae, calathique, et cerea vincla cicutae, I35
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Erancinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Haec mihi tum laeto dićtabat roscida luna, 14O
Dum solus teneros claudebam cratibus hoedos.
Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quae tum facili sperabam mente futura I45
Arripui voto levis, et praesentia finxi,
Heus bone numquid agis?nisi te quid forte retardat,
Imus? et arguta paulum recubamus in umbră,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelaunis’
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150
Helleborūmque, humilésq; crocos, foliumq;hyacinthi,
Quasque habet isla palus herbas, artesque medentām.
Ah pereant herbae, pereant artesque medentiim,
Gramina, postguam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat 155
Fi-
Fistula, ab undecimä jam lux est altera noćte, ~!
Et tum forte novis admóram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptā compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvae. 160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per aequora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniae,
Brenumque Arvigarūmq; duces, priscúmq; Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iogernen, 166
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis 170
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non speråsse uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (fim ignotus in aevum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava Comas legat Usa, et potor Alauni, 175
Vorticibusq; frequens Abra, et nemus omne Treantae,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Haec tibi servabam lentâ sub cortice lauri, 18O Haec, et plura simul, tum quae mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicae non ultima gloria ripae, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,

Et

« PreviousContinue »