Page images
PDF
EPUB

PUERILIA LUSIMUS OMNES.”

Mens etiam pueris varia est; sua quemque voluptas Allicit;

haud

spes est una, nec unus amor. Dic age, quæ sanctâ cum turre Salopia surgens

Ditia foecundis messibus arva vides, Fluminaque antiquos præterlabentia muros,

Cara meo fratri flumina, cara mihi; Quot ludos agitent, quales post seria nugas,

Quos foveas almo fida magistra sinu. Conveniunt. Locus est medio porrectus in agro,

Qua levis attritu canduit herba pedum : Protinus hunc certo designat limite, seque

Dividit in partes gens animosa duas : Jamque ferunt celeremque pilam, baculosque sonantes;

Illa indefessam corripit usque fugam ; Nunc per humum saliens, nunc icta resurgit in auras

Mobilis, et varias itque reditque vias. It clamor colo; fervet certamine campus ;

Fronte fluit sudor; fulgurat igne gena.

[ocr errors]

Parte aliâ ardentem cohibet minor area ludum,

Qua resonat paries icta minore pilâ. Ast alii teretes volvunt mirâ arte lapillos,

Mutuaque inter se bella ciere docent. Hic rota se tenuis, movet inde volubile buxum,

Tortilis ignavas punit habena moras. An loquar, ut plumis levior volitantibus uter

Per medias acies turbinis instar eat? Impulsu ruit ille pedum. Concursus ubique,

Et strepitus discors, iraque mixta joco: Jurgia non absunt: hostis colliditur hosti,

Pronus in immundam volvitur alter humum. Quid soleæ possint, laceri testantur amictus,

Cruraque non unâ livida facta nota. Ne pueri, ne vos animis assuescite rixas ;

Non est e tali lite petendus honor. Est qui flumineas armatus arundine ripas

Quærit, ubi multo pisce natantur aquæ ; Quem fluitans summo delectat in æquore suber,

Nec piget ingratæ tædia ferre moræ. Nonnunquam in gremio tumidæ sublata Sabrina

Allicit audacem parvula cymba chorum : Incumbunt transtris; salit alto hiscente carina,

Suaviter in numerum remus et unda canunt.

Sin calet æstivo campus sub sole refulgens,

Hora monet gelido membra lavare freto: Ingentem videas, exutâ veste, catervam

Acriter in fluvium præcipitare caput : Nunc juvat adversos animoso pectore fluctus Scindere, nunc prono

leniter amne vehi : More levis ranæ, ruit urinator in ima,

Salmonum scrutans Naïadumque domos. Ah! caveat, quisquis nondum sine cortice navit :

Tutius in placido luxuriare vado. Carolus agricolæ peragrat temerarius arva,

Septaque præcipiti frangit opaca viâ; Invaditque ferox ditatum fructibus hortum,

Nec metuit vigili quem videt ore canem : Ecce pyri dulces, cerasique, et poma rubescunt;

Porrigit ad cerasos, poma, pyrosque manum. Julius in plateas prodit, cui se Gulielmus

Dat comitem, et multâ construit arte dolos. En civem innocuum, nitidâ cum veste decorum :

Putribus hunc ovis dexter uterque ferit: Respicit iratus, circumspicit, omnia lustrat;

Nullus adest; tantum risus in aure crepat. Jam foribus pulsis fugere; hiat ante reclusas,

Et magico falsam se putat Anna sono.

Jamque macella petunt, tripodas quà fune ligatos

Evertunt, flentes ut speculentur anus. Sæpe juvat portâ cornicem avellere ; sæpe

Missilibus saxis fracta fenestra placet. Sic ferulæ immemores sæviturique magistri,

Tempora ridentes non revocanda terunt. Tu tamen, O quisquis laudes et præmia quæris,

Indigna ingenio gaudia temne, puer. Seria cum nugis misce, sic otia degens

Providus, ut fructus sint habitura bonos. I, cane, si quid habes ; vel tu, penicilla, papyrum

Accipe ; quid possis experiare manu. Sunt quibus interdum fas te recreare libelli,

Qui levia, at lectu non inhonesta, docent. Sæpe habeas dulcem, qui te comitetur, amicum:

Colloquio melius pulchra monente nihil. Interea firmes robusto membra labore :

Corpore cum sano mens tibi sana manet. Utile sic dulci junges, ludoque refectus

Acrior ad solitum te revocabis opus.

AD PICTOREM.

Huc ades O nostram cui tradita cura puellam

Eximium tabulis perpetuare caput; Huc ades, ingenioque simul dextrâque labora:

Digna est ingenio, digna labore Chloe. Pingendæ teneræque manus teretesque lacerti,

Collaque montana candidiora nive,
Flavaque cæsaries, et celsæ gloria frontis,

Et
gena

Pæstanæ tincta colore rosæ,
Et labium, cujus fragrantia basia vincant

Nectareos haustus ambrosiamque Jovis. Omnia non possim numerare, sed ipse videbis

Qualia sint quæ me surripuere mihi : Nam veneres tot in ore micant, quot in æquore risus,

Cum levis Oceani concitat aura sinum. Hoc vereor, cum stes præclarâ virgine coram,

Cor tibi ne trepidet deficiatque manus.

« PreviousContinue »