Page images
PDF
EPUB

LITERÆ

OLIVERII PROTECTORIS

NOMINE SCRIPTÆ.

Comiti OLDENBURGICO. Illuftriffime Domine; Per literas veftras Januarü die vigefimo 1654 datas, certior fum factus, nobilem virum Fridericum Matthiam Woli. fogum secretarium veftrum, et Christophorum Griphian, drum, cum certis mandatis ab illuftriffima dignitate vestra in Angliam miffos fuiffe. Qui cùm ad nos acceffiffent, et susceptam Anglicanæ reipublicæ adminiftrationem nobis veftro nomine gratulati funt; et uti vos vestráque ditio in hanc pacem, quam cum fæderatis Belgü ordinibus proxime fecimus, affumeremini : ut denique falvam-guardiam illam quam vulgo vocant, à parlamento nuper vobis conceffam, nostra nunc authoritate confirmaremus, petiverunt: ob iftam itaque gratulationem tam amicam maximas, ut æquum eft, gratias agimus : et illa duo poftulata libenter concessimus ; nulli etiam occasioni in posterum defuturi, quæ studium in vos noftrum poterit ullo tempore declarare. Idque ex supradi&tis oratoribus veftris pleniùs vos arbitror intellecturos; quorum fides, ac diligentia, in hoc vestro apud nos negotio præclarè constitit. Quod reliquum est, vobis, rebusque veftris felicitatem, atque ex voto pacem omnem exopto. Westmonasterio, Jun. 27, 1654. Illustrissimæ dignitatis vestræ studiofifsimus, OLIVERIUS, Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, &c.

Protector. Vol. VI.

Comiti

B

Comiti OLDENBURGICO.

Illustrissime Domine; Literas vestras Maii fecundo die Oldenburgo datas accepi haud uno nomine gratissimas; cùm quòd essent ipsæ singulari erga me humanitate ac benevolentiâ refertæ; tum quòd illustrisfimi Domini Comitis Antonii perdilecti filii vestri manu redditæ. Id quod eò magis honorificum mihi duco, ex quo illius virtutes tanta stirpe dignas, moresque eximios, ftudium denique in me egregium, non tam acceptum ab aliis, quàm re ipsâ cognitum atque perspectum, jam habeo. Neque dubium esse poteft, quin eandem quoque fuis domi fpem faciat, fore se, patris optimi præstantissimíque fimillimum; cujus præclara virtus atque prudentia perfecit, ut tota illa ditio Oldenburgica permultis ab annis, et summa pace frui, et pacis commoda percipere, inter fævisfimos una dique cireumstrepentium bellorum tumultus, potuerit. Ta. lem itaque amicitiam quidni ego quam plurimi facerem, quæ potest inimicitias omnium tam fapienter ac provide cavere? Pro munere denique illo magnifico eft, Illuf. trissime Domine, quòd gratias habeo ; pro jure est ac merito tuo, quòd ex animo sum

Illustrissimæ dignitatis vestræ studiosissimus, :
OLIVERIUS, Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, &c.

Protector.

Westmonasterio, 29 Junii, 1654.

Illustrissimo Domino ANTONIO GUNTHERO, Comiti

in Oldenburgh, et Delmenhorst, Domino in Jeh· vern, et Kniphausen.

[ocr errors]

OLIVERIÙS Protector Reipub. Anglia, Scotia, Hibernia, &c.

Serenissimo Principi CAROLO GUSTAVO Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Esthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania, Cassubia et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingria, Wilmariæ, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Jul. Clivia et Montium Duci, &c. Salutem.

Serenissime Rex; Cùm Suecorum regnum per hosce dies fummis populi studiis, omniumque ordinum suffragiis liberrimis, translatum ad vos esse, toto orbe terrarum percrebuerit, id maluiffe majeftatem vestram fuis literis amicissimis, quàm vulgatâ famâ nos intelligere, et fummæ benevolentiæ erga nos veftræ, et honoris inter primos attributi, argumentum haud leve efse ducimus. Illam itaque vestris meritis egregiis accefsionem dignitatis, præmiumque virtute tanta dignissimum, et fponte et jure vobis gratulamur: idque ut majestati vestræ, Suecorumque genti, reique toti christianæ, bonum atque fauftum fit, quod et vobis maximè in votis est, junctis precibus Deum oramus. Quòd autem fæderis inter hanc rempublicam Sueciæque regnum recens icti conservationem majestas vestra, quod ad se attinet integerrimam, usque eò curæ fibi fore confirmat, ut quæ nunc intercedit amicitia, non permanere folum, fed, fi id fieri potest, augefcerë etiam indies possit, id vel in dubium vocare nefas esse, tua tanti principis fide interposită, cujus eximia virtus non folùm in peregrina terra regnum tibi hæreditarium peperit, sed tantùm etiam potuit, ut augustissima regina, Guftavi filia, cui parem omni laude heroinam multa retrò secula non tulêre, possessione imperii justissima inopinanti tibi ac nolenti ultrò cederet. Veltrum denique tam fingu. lare erga nos ftudium, tamque præclaram animi fignifica. tionem nobis effe gratislımam, omni ratione persuasum esse vobis cupimus; nullumque nobis pulchrius certamen fore, quàm ut veftram humanitatem nostris officüs nullo tempore defuturis, fi id potest fieri, vincamus. Weltmonasterio, die o

Majestatis veftræ studiofiffimus,

OLIVERIUS, Reip. Angliæ, Scotiæ, 4 Julii, 1654.

- Hiberniæ, &c. Protector.
B 2

Illustrisimo

Illuftriffimo Domino Ludovico Mendezio De Haro.

tute tu ibi com

[ocr errors]

· Quod accepi ex literis tuis, illustriffime Domine, constitutum ac nominatum jam effe ab fereniffimo Hifpaniarum rege legatum, qui de suscepta à me Anglicana republica gratulatum huc primo quoque tempore veniret; cùm eft meritò per fe gratum, tùm tu id, qui ex te imprimis hoc me cognoscere voluisti, ut esset mihi aliquanto gratius atque jucundius, singulari tuo studio atque officii celeritate effecisti. Sic enim diligi atque probari me abs te, qui virtute tua atque prudentia tantam apud regem tuum authori. tatem tibi conciliafti, ut vel maximis illius regni negotüis par animo præsis, haud minori profectò mihi voluptati debet effe, quàm judicium præftantiffimi viri ornamento mihi intelligo fore. De meo autem in fereniffimum Hispaniarum regem propenfo animo, et ad amicitiam cum ifto regno conservandam, atque etiam indies exaugendam, promptiffimo, et huic qui nunc adeft legato fatisfeciffe me spero, et alteriz cùm advenerit, cumulatè fatisfacturum. De cætero, illustriffime Domine, qua nunc flores apud regem tuum digni. tate ac gratia, eam tibi perpetuam exopto; quafque res geris bono publico et administras, volo tibi profperè feliciterque evenire. Amplitudinis tuæ illustrissimæ studiofiffimus, Oliverius Protector Reipub. Angliæ, Scotiæ,

Hiberniæ, &c. · Albâ Aulâ, Septembris die, 1654.

VER

Sereniffimo Principi CAROLO GUSTAVO ADOLPH0, Suecorum,

Gothorum, Vandalorumque Regi, &c. .

· Cùm de voluntate vestræ majestatis in me fingulari ex vestris sim nuper literis perfuafus, quibus et ipfe pari ftudia refcripferim, videor mihi ex ratione prorsus amicitiæ noftræ deinceps facturus, fi quemadmodum quæ grata acciderint ad lætitiam mutuam communicem, ita quæ contraria, de iis vobis tanquam amicissimis, animi mei sensum doloremque aperiam. De me equidem fic existimo, eo me in loco reipub. jam effe conftitutum, ut communi Protestantium paci

imprimis imprimis, et quantum in me est, consulere debeam. Quo gravius neceffe eft feram quæ de Bremenfium et Suecorum præliis mutuisque cladibus ad nos perferuntur. Illud pri. mum doleo, amicos utrofque noftros tam atrociter, tamque Protestantium rationibus periculofè, inter se decertare; pa. cem deinde illam monasteriensem, quæ reformatis omnibus summo præsidio credebatur fore, ejufmodi peperisse infælix bellum : ut nunc arma Suecorum in eos conversa fint, quos inter cæteros paulo ante religionis causâ acerrimè defenderent : idque potissimum hoc tempore fieri, cum pontificii per totam fere Germaniam reformatos ubique rursus opprimere,et ad intermiffas paulisper injurias, vimquepristinam, redire palam dicantur. Cum itaque intelligerem dierum aliquot inducias ad Bremam urbem jam esse factas, non potui fane quin majestati vestræ, occafione hac data, fignificarem quàm cupiam ex animo, quamque enixè Deum pacis orem, uti iftæ induciæ utrique parti feliciter cedant; utque in pacem firmiffimam ex compofitione utrinque commoda possint definere: quam ad rem fi meam operam conferre quicquam, aut usui fore, majestas vestra judicaverit, eam vobis libentiffimè, ut in re Divino Numini proculdubio acceptiffima, polliceor atque defero. Interea majestatis vestræ confilia omnia ut ad communem christianæ rei falutem dirigat Deus atque gubernet, quod idem non dubito quin et vos maximè velitis, animitùs exopto. Albâ Aulâ, Oct. Majestatis vestræ studiofiffimus,

26. 1653. OLIVerius, Prot. Reip. Angliæ, &c.

Magnificis amplissimisque Confulibus ac Senatoribus

Civitatis Bremenfis.

Ex literis vestris per oratorem vestrum Henricum Olden: burgum ad nos datis, coortum civitati vestræ cum vicino potentissimo dissidium, quasque exinde ad angustias redacti fitis, eò majore cum molestia ac dolore intelligo, quo magis Bremenfem civitatem, præter cæteras orthodoxa religione præstantem, diligo atque amplector; neque in votis quicquam habeo antiquius, quàm ut universum Protestantium nomen fraterno consensu atque concordia in unum tandem coalescat. Lætari interim communem reformatorum hostem

hisce

B 3

« PreviousContinue »