Page images
PDF
EPUB

ELEGIA SEXTA.

Ad Carolum Diodatum ruri commorantem.

Qui cum idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulâsset si solito minus essent bona, quòd inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus haud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hunc habuit responsum.

[ocr errors]

ITTO tibi sanam non pleno ventre salutem,
Quâ tu distento forte carere potes.

At tua quid nostram prolectat Musa camœnam,
Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?

Carmine scire velis quàm te redamémque colámque,
Crede mihi vix hoc carmine scire queas,
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quàm bene solennes epulas, hilaremque Decembrim,
Festaque cœlifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,
Haustaque per lepidos Gallica musta focos.
Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?
Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phoebum virides gestasse corymbos,
Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus EUCE

Mista Thyonêo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris:
Non illic epulæ, non sata vitis erat.

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum
Cantavit brevibus Tëia Musa modis?

Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,
Et redolet sumptum pagina quæque merum.
Dum gravis everso currus crepat axe supinus,
Et volat Eléo pulvere fuscus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus laccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Iam quoque lauta tibi generoso mensa paratu
Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica fœcundam despumant pocula venam,
Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum
Corda; favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine composito tres peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro
Insonat argutâ molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.
Illa tuas saltem teneant spectacula Musas,
Et revocent quantum crapula pellit iners.
Crede mihi, dum psallit ebur, comitataque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora serpere Phœbum,
Quale repentinus permeat ossa calor,

Perque puellares oculos digitumque sonantem
Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Namque Elegía levis multorum cura deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibet illa suos;
Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius et veteri commaduisse mero.

At qui bella refert, et adulto sub love cælum,
Heroasque pios, semideosque duces,

Et nunc sancta canit superûm consulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,
Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, et innocuos præbeat herba cibos;
Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta iuventus,
Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacrâ, et lustralibus undis
Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem
Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemque
Orpheon edomitis sola
per antra feris;
potor Homerus

Sic dapis exiguus, sic rivi

Et

Dulichium vexit per freta longa virum,
per monstrificam Perseiæ Phoebados aulam,
Et vada foemineis insidiosa sonis,

Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

Diis etenim sacer est vates, divûmque sacerdos,
Spirat et occultum pectus et ora lovem.
At tu si quid agam scitabere (si modò saltem
Esse putas tanti noscere siquid agam)
Paciferum canimus cælesti semine regem,
Faustaque sacratis sæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto
Qui suprema suo cum patre regna colit;
Stelliparumque polum, modulantesque æthere turmas,
Et subitò elisos ad sua fana Deos.

Dona quidem dedimus Christi natalibus illa,
Illa sub auroram lux mihi prima tulit.

Te

quoque pressa manent patriis meditata cicutis, Tu mihi, cui recitem, iudicis instar eris.

December, 1629.

THE PASSION.

I

E

RE-WHILE of Musick, and Ethereal mirth,

Wherewith the stage of Air and Earth did ring, And joyous news of heav'nly Infant's birth,

My muse with Angels did divide to sing ;
But headlong joy is ever on the wing,

In Wintry solstice like the shorten'd light
Soon swallow'd up in dark and long out-living night.

II

For now to sorrow must I tune my song,
And set my Harp to notes of saddest woe,

Which on our dearest Lord did seize ere long,
Dangers, and snares, and wrongs, and worse than so,
Which he for us did freely undergo:

Most perfect Hero, tried in heaviest plight Of labours huge and hard, too hard for human wight.

III

He sov'ran Priest stooping his regal head

That dropt with odorous oil down his fair eyes,
Poor fleshly Tabernacle entered,

His starry front low-rooft beneath the skies;
O what a Mask was there, what a disguise!

Yet more; the stroke of death he must abide,
Then lies him meekly down fast by his Brethren's side.

« PreviousContinue »