Latin Selections: Being Specimens of the Latin Language and Literature from the Earliest Times to the End of the Classical Period

Front Cover
Edmund Hamilton Smith
J. Allyn, 1882 - Latin language - 410 pages
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 354 - Adfirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent...
Page 107 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Page 109 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, E terra magnum alterius spectare laborem ; Non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, Sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.
Page 190 - Conversis studiis aetas animusque virilis quaerit opes et amicitias, inservit honori, commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda, vel quod quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, 170 vel quod res omnes timide gelideque ministrat, dilator, spe longus, iners avidusque futuri, difficilis, querulus, laudator temporis acti se puero, castigator censorque minorum.
Page 159 - ... te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni 320 odere, infensi Tyrii ; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior, cui me moribundam deseris, hospes ? hoc solum nomen quoniam de coniuge restat.
Page 163 - ... ergo exercentur poenis, veterumque malorum supplicia expendunt : aliae panduntur inanes 740 suspensae ad ventos ; aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus, aut exuritur igni...
Page 107 - Humana ante oculos foede cum vita iaceret in terris oppressa gravi sub religione, quae caput a caeli regionibus ostendebat horribili super aspectu mortalibus instans, 65 primum Graius homo mortalis tollere contra est oculos ausus primusque obsistere contra...
Page 164 - Maximus ille es, unus qui nobis cunctando restituis rem. excudent alii spirantia mollius aera (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius, caelique meatus describent radio et surgentia sidera dicent : 850 tu regere imperio populos, Romane, memento (hae tibi erunt artes), pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.
Page 170 - Populus me sibilat, at mihi plaudo Ipse domi, simul ac nummos contemplor in area.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina. Quid rides ? Mutato nomine de te Fabula narratur : congestis undique saccis * Indormis inhians et tamquam parcere sacris Cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Page 162 - Et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, Terribiles visu formae, Letumque, Labosque ; Tum consanguineus Leti Sopor, et mala mentis Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum, Ferreique Eumenidum thalami, et Discordia demens, 280 Vipereum crinem vittis innexa cruentis.

Bibliographic information