Historia philosophiae graeco-romanae ex fontivm locis contexta

Front Cover
svmtibvs Friderici Perthes, 1838 - Greek literature - 609 pages
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 4 - Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo, et in urbibus conlocavit, et in domos etiam introduxit, et coegit de vita et moribus rebusque bonis et malis quaerere.
Page 415 - Consolatione dicam ? quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item multum illam profuturam puto. Interiectus est etiam nuper liber is, quern ad nostrum Atticum de Senectute misimus ; in primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero 4 ponendus est.
Page 411 - Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Page 358 - ... credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut supra dixi, comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia quae essent in re comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in earn posset relinqueret, quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset unde postea notiones rerum in animis imprimerentur...
Page 126 - Protagora rerum illustrium disputationes, qui nunc 47 communes appellantur loci ; quod idem fecisse Gorgiam, cum singularum rerum laudes vituperationesque conscripsisset, quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperandoque rursus affligere...
Page 423 - Similiter ad animorum motus voluntarios non est requirenda externa causa ; motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nee id sine causa, eius 26 enim rei causa ipsa natura est.
Page 421 - Nee vero deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens, ipsaque praedita motu sempiterno.
Page 421 - Animorum nulla in terris origo inveniri potest. Nihil enim est in animis mixtum atque concretum, aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum. His enim in naturis nihil inest quod vim memoriae, mentis, cogitationis habeat, quod et praeterita teneat...
Page 382 - ... bonorum finem non putamus. Ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo...
Page 415 - Cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes viri cum subtilitate turn copia, cum philosophia dicendi etiam praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in eundem numerum referendi videntur. Ita tres erunt de Oratore, quartus Brutus, quintus Orator.

Bibliographic information