Page images
PDF
EPUB

Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea. 10

Tu fi Juflus eras acies accire togatas,

Et celer a Phœbo nuntius ire tuo, Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, ætherea missus ab arce Patris.
Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei 15

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. 20

Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegeia tristes,

Personet et totis nænia mœsta scholis.

ELEG1A TERTIA, Anno Ætatis ij.

In obitum t Prœfulis Wintonienjis.

Moestus eram, ettacitusnullocomitantesedebam, Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en fubiit funestæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; 4

Dum procerum ingressa est splendentes marmore
Dira sepulchrali mprs metuenda face; (tusres
Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,
Nec metuit satrapum sternere falce greges.

Tunc t Lancelot Andrews, who died Sept. 21. 1626.

Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempeflivis ossa cremata rogis: 10

Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces. At te præcipue luxi dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar, 15

Mors sera Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa, 20 Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cœlo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis, 25

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum sit concessa potestas;

Quid juvat humana tingere cæde manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua? 30 Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartefliaco submerserat æquore currum

Phœbus, ab eoo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui resovendacubili,35

Condiderant oculos noxque soporque meos:

Cum Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum. Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent. 40

Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos, 45

Ditior Hesperio flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rofis,
Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur else domus. 50

Ipse racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Vestis ad auratos defluxit Candida talos, 55

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono. ■
Agmina gemmatis plaudunt cœlestia pennis,

Pura triumphali personal æthra tuba. 60

Quisque novum amplexu comitem cantuquesalutat,

Hosque aliquis placido misit ab oresonos; Nate veni, et patrii selix cape gaudia .regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca.

T t Dixit,

Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ, 65

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleia pellice fbmnos,

Talia contingant somnia sæpe mihi.

E LEG IA QUART A, Anno Ætatis 18.

Ad Thomam Junium praceploremsuum, apud mercatores Anglicos Hamburgœ agentes, Pqstoris munerefungentem.

CUrre per immensum subito mea littera pontum, I, peteTeutonicos læve per æquor agros; Segnes rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et feRinantis nil remoretur iter. Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos r

AEolon, et virides sollicitabo Deos, Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam. At tu, si poteris, celeres tibi fume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; 10

Aut quies Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusina missus ab urbe puer. Atque ubi Germanas flavere videbis arenas

Ditis ad Hamburgæ mœnia flecte gradum, Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama, 15

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci. Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præful Christicolas pascere doctus oves; Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostræ,

Dimidio vitæ vivere cogor ego. 20 Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti

[graphic]

Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi quam tu doctiflime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis eras, Quamque Stagirites genoroso magnus alumno, 25

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreius Heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo præeunte receffus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jugi, 30

Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

Caslalio sparsi læta ter ora mero. Flammeus at signum ter viderat arietis AEthon,

Induxitque auro lanea terga novo, Bisque novo terram sparsisti Chlori senilem 35

Gramine, bisque tuasabstulit Auster opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu.

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quam sit opus monitis res docet, ipsa vides. 40 Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo, Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei,
Cælestive animas saturantem rore tenellas, 45

Grande salutiferæ religionis opus.
.Utque solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.

T t 2 Hxc

« PreviousContinue »