Page images
PDF
EPUB

Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuòque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, 80 Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen intereà belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto folus inopsque solo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates, 85

Sede peregrinâ quæris egenus opem.
Patria dura' parens, et saxis fævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuos exponere fætus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, 90 Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus, Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique

Quæ via poft cineres ducat ad aftra, docent ? Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris,

AEternâque animæ digna perire fame! 96 Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras, dum regis Achabi

Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus. 100 Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab AEmathiâ pellitur urbe Cilix. Piscosæque ipsum Gergessæ civis lësum Finibus ingratus jussit abire fuis.

At

[ocr errors]

I10

At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus. 106
Sis etenim quamvis fulgentibus oblitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipfe Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte filente viros ;
Inque fugam vertit quos in Samaritida: oras 11

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, 120
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentûm,

Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virûm.
Et tu (quod fupereft miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis, 125

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEGIA QUINTA, Anno Ætatis 20.

In adventum veris. IN se perpetuo Tempus revolubile gyro 1 Jam revocat Zephyros vere tepente novos ;

.

[ocr errors]

Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, 5

Ingeniumque mihi munere veris adeft ? Munere veris adest, iterumque vigefcit ab illo

(Quis putet) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt; Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et fonitus me facer intùs agit. Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit. · Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli, 15.

Perque vagas nubes corpore liber eo; Perque umbras, perque antra feror penetralia va

Et mihi fana patent interiora Deûm; (tum, Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos. 20 Quid tam grande sonat distento spiritus ore ?

Quid parit hæc rabies, quid facer iste furor ? Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo. Jam Philomela tuos foliis adoperta novellis 25.

Instituis modulos, dum filet omne nemus : Urbe ego, tu sylvâ fimul incipiamus utrique,

Et fimul adventum veris uterque canat. Veris io rediere vices, celebremus honores Veris, et hoc subeat Musa I perennis opus. 30 I quotannis. Edit. 1645:

Jam

Jam sol AEthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.
Ef breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa suis.
Jamque Lycaonius plauftrum cælefte Bootes 35

Non longâ sequitur fessus ut ante viâ ;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo.
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit,

Neve Giganteum Dii timuere scelus. 40
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certè caruisti nocte puellâ

Phæbe tuâ, celeres quæ retineret equos.
Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit 45

Cynthia, Luciferas ut videt alta rotas,
Et tenues ponens radios gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope. Desere, Phæbus ait, thalamos Aurora seniles,

Quid juvat effæto procubuisse toro ? 50 Te manet: AEolides viridi venator in herba,

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet. Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos. .
Exuit invisam Tellus rediviva senectam, 55

Et cupit amplexus Phæbe subire tuos ;
Et cupit, et digna est, quid enim formofius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,

Atque

[ocr errors]
[ocr errors]

Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis! 60 Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos 65

Tenario placuit diva Sicana Deo.
Aspice Phæbe tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,

Blanditiasque tibi ferre videntur aves. 70
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros,
Alma falutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos,
Quòd fi te pretium, si te fulgentia tangunt 75'

Munera, (muneribus fæpe coemptus Amor) Illa tibi oftentat quascunque sub æquore vasto,

Et superinjectis montibus abdit opes. Ah quoties cum tu clivoso fessus Olympo In verspertinas præcipitaris aquas,

80 .. Cur te, inquit, cursu languentem Phæbe diurno

Hesperiis recipit Cærula mater aquis ?
Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tartesside lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora salo?
Frigora Phæbe meâ melius captabis in umbrâ, 85
Huic ades, ardentes imbue rore comas.
Uu

Mol

« PreviousContinue »