Page images
PDF
EPUB

Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans

Aura per humentes corpora fusa rosas. 90. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu Phæbe tuo sapientius uteris igni,

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva fuos suspirat amores;

95 Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet folis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo. 100 Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesa pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus io Hymen, et cava saxa sonant. 106 Cultior ille venit tunicâque decentior apiâ,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amæni gaudia veris 109

Virgineos auro cincta puella sinus. (unum, Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus

Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine paftor, Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet.

Na

Navita nocturno placat fua fidera cantu, 115

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura chora, 120
Sylvanusque suâ cyparisli fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quæque fub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan, 125

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipfa capi. 130
Dii quoque non dubitant cælo præponere fylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miseris te Jupiter aurea terris 135

Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu faltem lentè rapidos age Phæbe jugales

Quà potes, et sensım tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida noctes,

Ingruat et noftro serior umbra polo. 140

[ocr errors]
[blocks in formation]

E L E G I A SE XT A.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

M

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari

postulasset si solito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Mufis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

ITTO tibi sanam non pleno ventre salutem, VI Qua tu distento fortè carere potes. At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec finit optatas posse fequi tenebras? 4 Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noser amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solennes epulas,hilaremque Decembrim,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum, 10 Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos, 15

Atque hederam lauro præposuisse suæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euæ

Mifta Thyoneo turba novena choro.
Naso Corallæis mala carmina misit ab agris :

Non illic epulæ, non sata vitis erat. 20

Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum

Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25

Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet. 30 Massica fæcundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35

Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro

Insonat argutâ molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. 40 Illa tuas faltem teneant spectacula Musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum, 45

Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem Irruet in totos lapsa Thalia sinus.

Nam

Namque Elegia levis multorum cura Deorum est,

Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque,

Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poétis,

Sæpius et veteri commaduisse mero. At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum, 55

Heroasque pios, semideosque duces, Et nunc fancia canit superum consulta deorum,

Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè Samii pro more magistri

Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque é puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus,

Et rigidi mores, et sine labe manus. Qualis veste nitens sacrâ, et luftralibus undis 65

Surgis ad infensos augur iture Deos. Hoc ritu vixisse ferunt poft rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, Et lare devoto profugum Calchanta, senemque

Orpheon edomitis sola per antra feris; 70 Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiæ Phæbados aulam,

Et vada fæemineis insidiosa sonis,
Perque tuas rex ime domos, ubi sanguine nigro 75
Dicitur umbrarum detinuisse greges.

« PreviousContinue »