Page images
PDF
EPUB

Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatæ janito aulæ,
Nocturnos visus, et sómnia grata + revolvens.

Eft locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, 140
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa,
Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis, 145
Jurgiaque, 'et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exanguisque locum circumvolat Horror,
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat. 150
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos,et Prodotes,nulloque sequente perantrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus um-
Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt; (bris
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles 155 -
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.
Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu, 160
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago,
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ
+ forsan---resolvens.

Con

Consilii socios adhibete, operisque ministros. Finierat, rigidi cupidè paruere gemelli. 165

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit æthereâ dominus qui fulgurat arce, Vanaqué perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terra 170 Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas ; Hic turris pofita eft Titanidos ardua Famæ AErea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpofitum vel Athos vel Pelion Ofsæ. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ, Amplaque per tenues translucent atria muros:176 Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mul&tralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. 180 Ipsa quidem fummâ fedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, (tat Queis fonitum exiguum trahit, atque levissima capMurmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencæ 185 Ifidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis illa solet loca luce carentia fæpe Perluftrare, etiam radianti impervia foli: 190 Millenisque loquax auditaque visaque linguis

Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.
Sed tamen à nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum, 195
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes, 199
Fulmine præmisso alloquitur, terrâque tremente:
Fama files? an te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?
Nec plura, illa ftatim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax stridentes induit alas, 205
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam geftat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos poft terga reliquit: 210
Et primo Angliacas solito de more per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis 215
Insidiis loca structa silet; ftupuere relatis,
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter, tantæque ruinæ
. Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen

Attamen interea populi miserescit ab alto 220
AEthereus pater, et crudelibus obftitit ausis
Papicolûm; capti pænas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno. 226

Anno Ætatis 17. In obitum + Præsulis Elienfis.
A DHUC madentes rore fqualebant genæ,
A Et ficca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant falis,

Quem nuper effudi pius,
Dum mæsa charo justa persolvi rogo

5
Wintoniensis Præsulis.
Cum centilinguis Fama (proh semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus

Te generis humani decus,
Qui rex sacrorum illâ fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Tunc inquietum pectus irâ protinus

Ebulliebat fervidâ,
Tumulis potentem fæpe devovens deam :

Nec vota Naso in Ibida

[ocr errors]

+ Nicholas Felton, who died O&tober 5, 1626.
Z z

Concepit

20

Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobolen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aurâ, flamine :
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temerè violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, five Erinnye,

Vastove nata sub Chao :
Ast illa cælo misla stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carneâ reconditas

In lucem et auras evocat ;
Ut cum fugaces excitant Horæ diem

Themidos Jovisque filiæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris ;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,

35

40

45

« PreviousContinue »