Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

( 378 )
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo. 100
EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.
Thyrfis et Damon ejusdem vicinia pastores, eadem studia se-

quuti à pueritia amici erant, ut qui plurimum. I hyrfis
animi causâ profe&tus peregrè de obitu Damonis nun-
cium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse *
comperto, Jei Juamque solitudinem hoc carmine deplo-
rat. Damonis autem sub perfonâ hîc intelligitur Caro-
lus Deodatus ex urbe Hetruria Luca paterno genere
oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clariffi-
misque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.
L'Imerides nymphæ (nam vos et Daphnin et Hy-
11 Et plorata diu meministis fata Bionis) (lan,
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis, 5
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes, 10
Ex quo fumma dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; paftorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Aft ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, fimul assuetâ seditque sub ulmo, 15
* comperiens Edit. Fenton.

Tum

Tum verò amissum tum denique sentit amicum, Coepit et immenfum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo, Postquam te immiti rapuerunt funere Damon! 20 Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ? At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ, Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen, Ignavumque procul pecus arceat omne silentum. 25

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni. Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit, Indeplorato non comminuere sepulchro, Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit Inter pastores: Illi tibi vota secundo

30 Solvere post Daphnin, poft Daphnin dicere laudes Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit: Si quid id es, priscamque fidem coluisse, piúmque, Palladiásque artes, fociúmque habuisse canorum. 34

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibicerta manent,tibierunt hæc præmiaDamon, At mihi quid tandem fiet modò ? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu fæpe solebas Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis, Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis? 40 Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones, Aut avidos terrere lupos præsepibus altis; Quis fando sopire diem, cantuque folebit ?

- B b b 2

Ite

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam? quis me lenire docebit 45 Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cùm fibilat igni Molle pyrum, et nucibus ftrepitat focus, at malus auMiscet cuncia foris, et desuper intonat ulmo? (ster

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, 51 Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Paftoresque latent, stertit sub sepe colonus, Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores? 56

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro, Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ, Hic serum expecto, supra caput imberet Eurus 60 Triste sonant, fractæque agitata crepuscula fylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis Involvuntur, et ipsa fitu seges alta fatiscit! Innuba neglecto marcescit et uva racemo, 65 Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos, Ad salices Aegon, ad flumina pulcher Amyntas, 70 Hîc gelidi fontes, hîc illita gramina musco,

Hîc Zephyri, hîc placidas interstrepit arbutusundas; Ifta canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, (Et callebat avium linguas, et fidera Mopsus) 76 Thyrsi quid hoc? dixit, quæ te coquit improba bilis? Aut te perdit amor, aut te malè fascinat astrum, Saturni grave sæpe fuit paftoribus aftrum, . Intimaque obliquo figit præcordia plumbo. 80

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, et quid te Thyrsi futurum est ? Quid tibi vis? aiunt, non hæc solet esse juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque feveri, Illa choros, lususque leves, et semper amorem 85 Jure petit, bis ille miser qui serus amavit.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Venit Hyas, Dryopéque, et filia Baucidis Aegle Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fuenti; go Nil me blanditiæ, nil me solantia verba, Nil me, fi quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam similes ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi fecum sibi lege sodales, 95 Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum De grege, fic densi veniunt ad pabula thoes, Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri; Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus

AS

Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum 100
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, serò sua tecta revisens,
Quem si sors letho objecit, feu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu. 105
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si fors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non speraveris horâ 110
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam, 115
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes ! 120
Ah cartè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam veftri nunquam meminisse pigebit Pastores Thusci, Musis operata juventus, 126 Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque Damon,

An

« PreviousContinue »