Page images
PDF
EPUB

Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Garpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam. Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm Displicui, nam funt et apud me munera vestra Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ, 135 Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et ftudiis noti, Lydorum sanguinis ambo. · Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, 140 Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus! Et quæ tum facili sperabam mente futura 145 Arripui voto levis, et præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassıbelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150 Helleborúmq;humilésq;crocos, foliúmq; hyacinthi, Quasque habetista palus herbas, artesquemedentûm. Ah pereant herbæ, pereant artesque medentům, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat

Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, 156
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Disfiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos, dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam, vos cedite sylvæ. 160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasıdos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmq; Arvigarúmq;duces,priscúmq;Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, 166
Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu 169
Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni
Non sperâfle uni licet omnia, mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me fava comas legat Usa, et potor Alauni, 175
Vorticibusq; frequens Abra, et nemus omne Trean-.
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis (tæ,
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, dominojam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, 180 Hæc, et plura fimul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripa, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,

EC

Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, 185
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phænix divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis. 189
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hicquoqueAmor, pictæq;innubephare-
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; (træ, .
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes 195
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.
· Tu quoqueinhis,nec me fallitspes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret
Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, 201
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
AEthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divósque perennes, 205
AEthereos haurit latices et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, fylvisque vocabere Damon.
C cc

Quòd

210

Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, 2015
Lætaque frondentis geftans umbracula palmæ
AEternum perages immortales hymenäos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Fella Sionæo bacchantur et Orgia thyrso.

Jan. 23. 1646.
Ad JOANNEM ROUSIUM Oxoniensis Academia

Bibliothecarium. De libro Poematum amisso, quem ille fibi denuo mitti postulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret,Ode.

Strophe 1.
M EMELLE cultu fimplici gaudens liber,

U Fronde licet geminâ,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,

5
Sedula tamen haud nimii poetæ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio 10
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te parve liber, quis te fratribus

Sub

Subduxit reliquis dolo ?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obfecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula
Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte cælo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia fancius,
Et relegatas fine sede Musas
Jam penè totis finibus Angligenûm;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollineâ pharetra,
Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel oscitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Ccc 2

Seu

« PreviousContinue »