Page images
PDF
EPUB

Seu quis te teneat specus,
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo terréis institoris insulsi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ;

Strophe 3.
Nam te Rousius sui
Optat peculi, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ :
Téque adytis etiam facris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
AEternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusâ.

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Musarum ibis amenos,
Diamque Phæbi rursus ibis in domum,
Oxoniâ quam valle colit
Delo pofthabitâ,

55

“5°:

Bifidoque Parnaffi jugo:
Ibis honestus,
Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina

70 Authorum, Graiæ fimul et Latina Antiqua gentis lumina, et verum decus.

. Epodos. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunciam invidiâ requiem, sedesque beatas Quas bonus Hermes Et tutela dabit solers Roüli, Quoneq; lingua procax vulgi penetrabit, atq; longè Turba legentum prava facesset; . At ultimi nepotes, Et cordatior atas. Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum livore sepulto,

Si quid meremur sana pofteritas sciet · Roüsio favente.

75

80

Ode tribus conftat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis, quas, tametsi omnes nec versuum numero, nec certis ubique colis exactè refpondeant, ita tamen secuimus, commodè legendi potiùs, quàm ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectiùs fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt Kata Schesin, partim apolelumeua. Phaleucia qua sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecit. * Ad CHRISTINAM Suecorum Reginam nomine

Cromwelli.
P Ellipotens Virgo, septem regina Trionum,
D Christina, Arctoï lucida ftella poli,
Cernis quas merui dura sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Aft tibi submittit frontem reverentior umbra;

Nec sunt hi vultus Regibus usque truces.

* These verses were sent to Christina Queen of Sweden with Cromwell's picture, and are by some ascribed to Andrew Marvel, as by others to Milton: bút I should rather think they were Milton's, being more within his province as Latin Secretary.

FINI S.

[ocr errors]
« PreviousContinue »