IN STRETHAM CHURCH
Hic conditur quod reliquum est HENRICI THRALE,
Qui res seu civiles, seu domesticas, ita egit, Ut vitam illi longiorem multi optarent; Ita sacras,
Ut quam brevem esset habiturus præscire videretur;
Simplex, apertus, sibique semper similis, Nihil ostentavit aut arte fictum, aut cura elaboratum.
In senatu, regi patriæque Fideliter studuit,
Vulgi obstrepentis contemptor animosus; Domi, inter mille mercaturæ negotia, Literarum elegantiam minime neglexit. Amicis, quocunque modo laborantibus, Consiliis, auctoritate, muneribus, adfuit. Inter familiares, comites, convivas, hospites, Tam facili fuit morum suavitate Ut omnium animos ad se alliceret; Tam felici sermonis libertate, Ut nulli adulatus, omnibus placeret. Natus 1724, Obijt 1781.
epitaph on Goldsmith, is not remarkable in itself, but we will subjoin it,
in this place, as a literary curiosity.
Τὸν τάφον εἰσοράας τόν ΟΛΙΒΑΡΟΙΟ, κονίην
* Αφροσι μὴ σεμνὴν, Ξεῖνε, πόδεσσι πάτει.
Οἷσι μέμηλε φύσις, μέτρων χάρις, ἔργα παλαιῶν, Κλαίετε ποιητὴν, ἱστορίκον, φυσικόν.
Consortes tumuli habet Rodolphum, patrem, strenuum fortemque virum, et Henricum, filium unicum, quem spei parentum mors inopina decennem proripuit. Ita
Domus felix et opulenta quam erexit Avus, auxitque pater, cum nepote decidit. Abi, Viator,
Et, vicibus rerum humanarum perspectis, Æternitatem cogita!
Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator. SCALIG. Poet. TOLLITE Concentum, Solymææ tollite nymphæ, Nil mortale loquor; cœlum mihi carminis alta Materies; poscunt gravius cœlestia plectrum. Muscosi fontes, sylvestria tecta, valete, Aonidesque deæ, et mendacis somnia Pindi: Tu, mihi, qui flamma movisti pectora sancti Siderea Isaiæ, dignos accende furores!
Immatura calens rapitur per secula vates Sic orsus-Qualis rerum mihi nascitur ordo! Virgo! virgo parit! Felix radicibus arbor Jessæis surgit, mulcentesque æthera flores Cœlestes lambunt animæ, ramisque columba, Nuncia sacra Dei, plaudentibus insidet alis. Nectareos rores, alimentaque mitia cœlum Præbeat, et tacite fœcundos irriget imbres. Huc, foedat quos lepra, urit quos febris, adeste, Dia salutares spirant medicamina rami;
P This translation has been severely criticised by Dr. Warton, in his edition of Pope, vol. i, p. 105, 8vo. 1797. It certainly contains some expressions that are not classical. Let it be remembered, however, that it was a college exercise, performed with great rapidity, and was, at first, praised, beyond all suspicion of defect.—This translation was first published in a Miscellany of Poems by several hands. Published by J. Husbands, A.M. fellow of Pembroke college, Oxon. 8vo. Oxford, 1731. Of Johnson's production, Mr. Husbands says, in his preface, "The translation of Mr. Pope's Messiah was delivered to his tutor as a college exercise, by Mr. Johnson, a commoner of Pembroke college in Oxford, and 'tis hoped will be no discredit to the excellent original." Mr. Husbands died in the following year.
Hic requies fessis: non sacra sævit in umbra Vis boreæ gelida: aut rapidi violentia solis. Irrita vanescent priscæ vestigia fraudis, Justitiæque manus, pretio intemerata, bilancem Attollet reducis; bellis prætendet olivas Compositis pax alma suas, terrasque revisens Sedatas niveo virtus lucebit amictu.-
Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum Expectata diu! naturæ claustra refringens, Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois; Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit; En! summo exultant nutantes vertice sylvæ: Mittit aromaticas vallis Saronica nubes, Et juga Carmeli recreant fragrantia cœlum. Deserti læta mollescunt aspera voce:
Auditur Deus! ecce Deus! reboantia circum Saxa sonant, Deus! ecce Deus! deflectitur æther, Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus, Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet: Surgite convalles, tumidi subsidite montes! Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus; En! quem turba diu cecinerunt enthea, vates, En! salvator adest; vultus agnoscite, cæci, Divinos, surdos sacra vox permulceat aures. Ille cutim spissam visus hebetare vetabit, Reclusisque oculis infundet amabile lumen; Obstrictasque diu linguas in carmina solvet. Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis: Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros, Non planctus, non mæsta sonant suspiria; pectus Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos. Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem, Æternoque orci dominator vulnere languens Invalidi raptos sceptri plorabit honores.
Ut, qua dulce strepunt scatebræ, qua læta virescunt Pascua, qua blandum spirat purissimus aer, Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos, Et gremio fotis selectas porrigit herbas,
Amissas modo quærit oves, revocatque vagantes; Fidus adest custos, seu nox furat humida nimbis, Sive dies medius morientia torreat arva. Postera sic pastor divinus secla beabit, Et curas felix patrias testabitur orbis. Non ultra infestis concurrent agmina signis, Hostiles oculis flammas jaculantia torvis; Non litui accendent bellum, non campus ahenis Triste coruscabit radiis; dabit hasta recusa Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur ensis. Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci Natus ad optatum perducet cœpta parentis. Qui duxit sulcos, illi teret area messem, Et seræ texent vites umbracula proli. Attoniti dumeta vident inculta coloni Suave rubere rosis, sitientesque inter arenas Garrula mirantur salientis murmura rivi. Per saxa, ignivomi nuper spelæa draconis, Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
« PreviousContinue » |