Page images
PDF
EPUB

Aut lapide excutiunt clavom. Nugæ sunt eæ.
Quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
Esca atque potione vinciri decet.

Apud mensam plenam homini rostrum deliges!
Dum tu illi quod edit et quod potet præbeas
Suo arbitratu et adfatim cotidie,

Nunquam edepol fugiet, tametsi capital fecerit;
Facile adservabis, dum eo vinclo vincies:

10

15

Ita istæc nimis lenta vincla sunt escaria;
Quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
Nam ego ad Menæchmum nunc eo, quo jam diu 20
Sum judicatus, ultro eo, ut me vinciat.

Nam illic homo homines non alit, verum educat
Recreatque; nullus melius medicinam facit:

v. 13. Litera d in Apud elid. et Plenam ȧveк0λíπтws pronuntiand. 16. Edepol med. syll. extrita (ed'pol) pronuntiand. 17. Dum non eliditur: quod passim fit apud Nostrum et Lucretium; nonnunquam etiam apud Horatium, Ovidium, aliosque optimi ævi Latinitatis auctores. [Bentl. De Metr. Terent.] (Vid. Prolog. v. 13.) 18. Istæc, prior syll. corripitur, ut media in tametsi v. 16. Nimi'. ult. litera elisa. [Supra 5.]

10. Nugæ sunt eœ.] Operam nequicquam absumunt dum his modis fugitivum servum retinere

conantur.

12. Esca atque potione vinciri.] Simile quid dictum apud Nostrates obtinet, qui cum opimum pastum præbendo caverint ne pecudes evagentur, aiunt eas esse ore deligatas; Angl. tethered by the tooth.

14. Quod edit, etc.] Nam sic haud servitium flocci faciet, immo lucro apponet. Pœnul. 737.

SYNC. "Male mihi est. MIL. Esse aliter decet.

Quid id est, quod male sit, quoi domi sit, quod edis, quod ames, adfatim?"

18. Ita istæc nimis lenta, etc.] Vertas, 'So marvellously elastic are these victual-bonds.' Nam in sqq. addit, eam esse horum vinculorum naturam ut quo magis tendantur eo tenacius adstringant.

21. Sum judicatus.] In quam domum jamdiu sum damnatus; scilicet, addictus sum ei quasi per judicis sententiam.

23. Nullus melius medicinam facit.] Nullus est medicus, qui præsentiorem medicinam ægris faciat quam gutturi ventrique meo famelico Menæchmus. Douz.

Ita est adulescens ipsus escæ maxumæ:
Cerealis cœnas dat: ita mensas exstruit,
Tantas struices concinnat patinarias :

Standum est in lecto, si quid de summo petas.
Sed mi intervallum jam hos dies multos fuit:
(Domi domitus fui usque cum caris meis:

[blocks in formation]

Nam neque edo neque emo, nisi quod est carissumum,
Ii quoque jam cari, qui instruontur, deserunt).

31

v. 26. B. Et tantas. Vulgatam retinui. [Vid. Gloss.] 31. Ii quoque. Ita Edd. mediæ. [li, monosyll.] B: Et quoque. V. Id quoque.

[merged small][ocr errors]

25. Cerealis cœnas dat.] i. e. opiparas et multis ferculis refertas. Nam Cerealibus solebant genio indulgere et opipare epulari. LAMB.

26. Tantas struices.] Sententia est, cœnas illum lautas dare, mensas cumulando ferculis plurimis, et quasi alte patinas exstruendo: FACC. Eandem imaginem exprimit Noster MASSINGER, "The dishes were ranged one upon another, As woodmongers do billets."

City Madam. Act. II. Sc. 1.

29. Domi domitus.] Vertit Int. Britann.

'Homely I've lived at home with my dear friends,

For all I eat or buy is dear to me.' Et confert, MILTON, Comus:

"It is for homely creatures to keep home, They had their name thence—.” Sensus est; Ego perpetuo domi conclusus, fractus et mollitus fui

tanquam fera, cum caris meis. Hos pro amicis intellexeris, ut rà píxTаTа pro liberis, parentibus et cæteris cognatis usurpatur: Sed aliud, risus causa, significat; nempe se cum cibis, quos ideo caros nuncupat quia suo sumtu parantur, domi fuisse domitum: cum enim Parasitorum sit aliena quadra vivere, nimirum, si quid domi paraverint, carissimum necesse fuerit. In Aul. 324, Senex perparcus cara esse omnia queritur, non quod revera sic essent, sed quod proprio sumtu emenda; vide loc. cit. in Gloss. Citat Lamb. Lucr. V. 1333.

"Si quos ante domi domitos satis esse putabant."

31. Ii quoque jam cari, etc.] Allegoria a re militari. Cibi cari quoque, qui instruuntur in mensa, tanquam milites in acie, desertores ordinis fiunt, et locum suum relinquere incipiunt: quod Græci deíπειν τάξιν dicunt. LAMB.

Nunc ad eum inviso. Sed aperitur ostium:
Menæchmum eccum ipsum video; progreditur foras.

ACT. I. SCENA II.

MENECHMUS. PENICULUS.

ME. Ni mala, ni stulta sies, ni indomita inposque animi: Quod viro esse videas odio, tute tibi odio habeas. 35 Præterhac si mihi tale post hunc diem

Faxis; faxo foris vidua visas patrem !

Nam quotiens foras volo ire; me retines, revocas,
rogitas,

40

Quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,
Quid petam, quid feram, quid foris egerim.
Portitorem domum duxi; ita omnem mihi
Rem necesse est loqui, quidquid egi atque ago.
Nimium ego te habui delicatam. Nunc adeo, ut fac-
turus, dicam.

v. 34. Choriamb. Tetram. 35. Troch. Tetr. Cat. Habeas, dissyll. 36, 37. et 39-42. Cret. Tetram. 37. Faxi'. 38. Troch. Tetr. Cat. 39. Quo, ictui expositum, non liquescit. B. 43. Troch. Tetr. Nimium, duabus syllabis pronuntiand. (Infra 276.) [Hermann De Metris, Lib. II. 19.] vel fortasse legendum, Nimi' (nimis) ego. [Supra v. 18.] Facturu'.

34.

esses.

idiot.'

Ni mala, etc.] H. e. Nisi
'Were you not a stubborn

41. Portitorem.] Non uxorem mihi videor duxisse, sed portitorem quendam, ita circumspectatrix ista cum oculis emissitiis quicquid agam observat. Hom. IL. I. 561.

Δαιμονίη, αἰεὶ μὲν ὀΐεαι, οὐδὲ σε λήθω· πρῆξαι δ' ἔμπης οὔτι δυνήσεαι, ἀλλ ̓ ἀπὸ θυμοῦ

μᾶλλον ἐμοὶ ἔσεαι· τὸ δέ τοι καὶ ῥίγιον ἔσται.

εἰ δ ̓ οὕτω τοῦτ ̓ ἐστὶν, ἐμοὶ μέλλει φίλον είναι.

43. Nimium ego, etc.] 'I've spoilt you by too much indulgence.'

Quando ego tibi ancillas, penum, lanam, aurum, vestem, purpuram,

Bene præbeo, nec quidquam eges; malo cavebis, si

sapis:

Virum observare desines!

45

Atque adeo, ne me nequidquam serves, ob eam in

dustriam

Hodie ducam scortum, ad cœnamque aliquo condicam

foras.

PE. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi : Nam si foris cœnat, profecto me, haud uxorem, ulcis

citur.

50

ME. Euax, jurgio hercle tandem uxorem abegi ab janua! Ubi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi Conferre omnes, congratulantes, quia pugnavi fortiter? Hanc modo uxori intus pallam subripui; ad scortum fero.

vv. 44, 45. Iamb. Tetr. 46. Iamb. Dim. 47-49. Troch. Tetr. Cat. 50. Iamb. Tetr. 51. Troch. Tetr. Cat. 52, 53. Iamb. Tetr. 54. Troch. Tetr. Cat.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

He pu

50. Me ulciscitur.] nishes me, not his wife.' Enimvero, si ille foras ad cœnam condicat, mihi erit cibus domi parandus, aut (quod idem valet,) omnino carendus.

52. Amatores mariti.] 'Intriguing husbands.' Qui scilicet aliis amoribus student quam uxorum.

54. Uxori subripui.] De constructione vid. infra 548. Confer Asin. 859.

"Egon' ut non domo uxori meæ Subripiam in deliciis pallam quam habet."

Sic hoc decet! Dari facete verba custodi catæ! 55 Hoc facinus pulcrum est, hoc probum est, hoc lepidum est, hoc factum est fabre!

Meo malo a mala abstuli; hoc ad damnum deferetur.

Avorti prædam ab hostibus, nostrum salute sociúm ! PE. Heus, adulescens, ecquæ in istac pars inest præmi

mihi?

ME. Perii, in insidias deveni !

ME. Quis homo est?

Salve!

PE. Ego sum.

59

PE. Imo in præsidium; ne time!

ME. O mea commoditas, o mea opportunitas,

PE. Salve.

ME. Quid agis?

PE. Teneo dextera genium meum.

ME. Non potuisti mage per tempus mi advenire, quam

advenis.

vv.

55, 56. Iamb. Tetr. 57, 58. Iamb. Tetr. Cat. 59-100. Troch. Tetr. Cat.

55. Dari verba.] Sic decet curiosas istas uxores falli. Custodem enim, (ut supra Portitorem,) ob diligentem observationem nuncupat.

57. Meo malo.] Meo sumtu, ac damno, hanc pallam ab uxore mea mala abstuli. Meo damno autem, quia meo sumtu parata est; et quia quæ uxoris meæ sunt, mea sunt, et nostro damno res nostras scortis damus. LAMB. Alii pro meo periculo sumunt; [Vid. infra

v. 116.] Sed melior est Lambini ratio.

58. Avorti prædam.] Loquitur quasi de re militari; et hæc erat pulcherrima victoria in qua spolia quis ex hoste reportaverit, sociis suis, seu copiis, salvis.

59. Ecquæ pars.] Haven't I any share in this prize?'

62. Teneo dextera.] Dextram nimirum, dum salutabat, domini sui Menæchmi prensaverat.

C

« PreviousContinue »