Page images
PDF
EPUB

АСТ. V. SCENA IV.

MESSENIO.

Spectamen bono servo id est, qui rem herilem 860
Procurat, videt, conlocat, cogitatque,

Ut absente hero diligenter tutetur,
Quam si ipse adsit, aut rectius.

Tergum quam gulam, quam ventrem crura oportet
Potiora esse, quoi cor modestum est.

Recordetur id, qui nihili sunt, quid iis preti

Detur ab suis heris, ignavis, inprobis viris:

865

vv. 860-862. Bacch. Tetr. (Videsis de tota hac scena, Herm. De Metris Lib. II. 23.) 863. Cretic. Trim. Si, non elid. 864. Bacch. Tetr. 865. Bacch. Trim. 866-883. De his versibus incertissima sunt omnia; nec multum promovent qui verba huc illuc transponunt, quo metra facilius ad sua nescio quæ systemata quadrare possint. Equidem versus ad Bothei editionem exhibui, cum interea neque ejus, neque Hermanni, aliorumve distributionem omnino probem: neque tamen ipse habeam quæ, ut rectiora, ausim proponere. Adeo acutius quisquam his locis impeditis in quo offendatur, quam quod sanum sit, reperierit.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Verbera, conpedes, molæ, magna lassitudo,
Fames, frigus durum.

869

Hæc pretia sunt ignaviæ. Id ego male malum metuo. Propterea bonum esse certum est, potius quam malum: Nam mage multo patior facilius verba; verbera ego odi, Nimioque edo lubentius molitum, quam molitum præhibeo.

Propterea heri imperium exsequor bene, et sedate

servio.

Atque id mihi prodest.

875

Alii ita, ut in rem esse ducunt, sint; ego ita ero, ut me esse oportet:

vv. 874, 884, 885. Iamb. Tetr.

868. Verbera, conpedes, etc.] Conf. Ter. Phorm. II. III. 18. "Meditata mihi sunt omnia mea incommoda, herus si redierit. Molendum est in pistrino: vapulandum : habendum compedes: Opus ruri faciundum."

Mola.] Pistrina, in quæ compingebantur servi nequam. Quod genus supplicii in hodierna etiam ergastula devenit: Anglice, The Treadmill.

871. Bonum esse.] 'Wherefore I have made up my mind to behave well rather than ill.' De hac phrasi vide in Gloss.

872. Mage facilius.] Pleonasm. Supra Prolog. 55.

[blocks in formation]
[ocr errors]

'Tibi erunt parata verba; huic homini verbera."

Ovid. Heroid. X. 38.

Verbera cum verbis mixta fuere meis." Noster Trucul. 93.

"Me his quidem verbis verberat."

873. Molitum, etc.] And I much more willingly eat flour ground at the mill, than assist at the grinding.' Allusum ad molæ supplicium, de quo Supra 868.

875. Atque id mihi prodest.] And I find my account in it.'

876. Ut in rem esse ducunt.] 'As they think best for their interest.' Soph. Antig. 71.

“ Ἀλλ ̓ ἴσθ ̓ ὁποία σοι δοκεῖ.” Ut me esse oportet.] 'I will behave as I consider it my duty.'

Metum ut mi adhibeam, culpam abstineam, hero ut omnibus in locis sim præsto.

Servi, qui culpa carent, et metuont,

Hi solent heris esse utibiles. Nam illi,

879

Qui nil metuont, postquam est malum promeritum, Metuont. Metuam haud multum. Prope est, quando, herus ob

Facta pretium exsolvet.

Eo exemplo servio, tergi ut in rem esse arbitror. Postquam in tabernam vasa et servos conlocavi, ut jusserat :

Ita venio advorsum. Nunc foris pultabo: adesse ut

me sciat,

885

Atque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
Sed metuo, ne sero veniam depugnato prœlio.

vv. 886, 887. Troch. Tetr. Cat.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

placed them in the tavern.' Sic sensus reddendus; nam To tabernam accusativus est, quia motus in eum locum, ut aiunt, intelligitur.

886. Saltu damni.] Thicket of ruin.' Id est, Ex loco periculoso. Saltus, silvæque, loca sunt impedita, et fere insidiis apta. Propterea hic Noster, lupanar significans esse locum insidiosum, Saltum damni vocat. GRON. Lect. Plaut. p. 218.

887. Depugnato prælio.] The day after the fight.' Proverbialis dictio, in eum qui sero suppetias venit. Græci dicunt, Mera Tov πόλεμον ἡ συμμαχία. LAMB.

ACT. V. SCENA V.

SENEX. MENÆCHMUS. LORARII. MESSENIO.

SE. Per ego vobis deos atque homines dico, ut imperium

meum

Sapienter habeatis curæ, quæ imperavi atque impero :
Facite illic homo jam in medicinam ablatus sublimis

siet,

890

Nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis ! Cave quisquam, quod illic minitetur, vostrum flocci fecerit !

Quid statis? quid dubitatis? Jam sublimem raptum oportuit!

Ego ibo ad medicum: præsto ero illi, quom venietis.

ME. Occidi!

Quid hoc est negoti? quid illice homines ad me cur

runt, obsecro?

895

Quid voltis vos? quid quæritatis? quid me circum

sistitis?

vv. 888-892. Troch. Tetr. Cat. Deos, monosyll. 892. Cave, ult. corrip. [Supra 829.] Illic, prior syll. corrip. [Infra 895.] 893-900. Iamb. Tetr. 895. Illice, prior syll. corrip. [Supra 892.]

888. Per ego vobis.] Notissima adjurationis formula, ubi præpositio uno alterove verbo a casu suo sejungitur. Ter. Andr. V. 1. 15. "Per ego te deos oro." Et passim. 890. In medicinam.] To the doctor's.' In medici domum, seu tabernam. Vide in Gloss.

893. Jam sublimem raptum oportuit.] 'You should have had him upon your shoulders long ago.' Utitur tempore præterito quo summam celeritatem exprimat: Sic Aristoph. Pax. 1041. “’Axx' ÿkeLV Expñv." (You should have been there and back again by now.')

Quo rapitis me? quo fertis me? Perii! Obsecro vostram fidem.

Epidamnienses, subvenite, cives! Quin me mittitis? MES. Proh di inmortales, obsecro, quid ego oculis adspicio meis?

Herum meum indignissume nescio qui sublimem fe

runt!

ME. Ecquis suppetias mihi audet ferre?

900

MES. Ego, here, audacissume.
O facinus indignum et malum, Epidamnii cives, herum
Meum hic in pacato oppido luci deripier in via,
Qui liber ad vos venerit!

Mittite istunc!

ME. Obsecro te, quisquis, operam ut des mihi, Neu sinas in me insignite fieri tantam injuriam! 906 MES. Imo et operam dabo, et defendam, et subvenibo sedulo!

Nunquam te patiar perire! me perire est æquius.
Eripe oculum isti, ab humero qui tenet te, here, te

obsecro !

Hisce ego jam sementem in ore faciam, pugnosque

obseram.

910

v. 900. Qui, Ita V. B: quid. 901-903. Troch. Tetr. Cat. 903. Meum, monosyll. [Infra 917.] 904. Iamb. Dim. 905-947. Troch. Tetr. Cat. 907. Operam, media extrita syll. (Op'ram,) pronuntiand. [Supra 815.] 909. Isti, non elid.

903. Pacato oppido, etc.] Recte observat Lambinus singula hic vim quandam emphaticam habere: nam si in oppido hostili, aut noctu, aut clam, non in vicis publicis, aut servus, (non, ut hic, liber,) deri

peretur, minus mirum, minusque indignum esset.

910. Sementem faciam.] I will presently sow a crop in these fellows' faces.' Metaphora sumta ab agris serendis. Alibi apud Nos

N

« PreviousContinue »