Page images
PDF
EPUB

105

110

115

120

125

Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;
Et memor Hesperiæ disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrose,
Thermodoontëa nuper regnante puella “.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle :
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit ;
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses;
Irritus ille labor : tu callidus utere fraude :
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Ædibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur, quoscunque habet Anglia fidos,
Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt',
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur nuinina fastis."
Dixit ; et, adscitos ponens malefidus amictus,
Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.

Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas
Vestit inauratas redeunti lumine terras ;
Mæstaque, adhuc nigri deplorans funera nati,
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis :
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno perperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro;

n Thermodoontëa nuper regnante puella. The Amazon, queen Elizabeth. She is admirably characterised : “ Audetque viris concurrere virgo.” Ovid has “ Thermodontiacus,” Metam. ix. 189; and see ibid. xii. 611. -T. WARTON.

• The times of queen Mary, when Popery was restored.-T. Warton.

130

135

110

li

Hys

Hearts semper sedet ater ocells
J:7, et stimas armata Ca'omnia faces,
E: Forr, x;ze vie periodi miJe videntur,
Et Tatt, egarriarze beum circunvolat Horror ;
Perretan ze leres per nata a'entia Manes
Eraik, tea3 et smise ecoscia stazat.
I:si etar: perdi titan: pecetralibus antri
E: Pos, et Prodites; taze sequente per antrue
Artua berrecs, serçalosum, atrum feralihus umbris,
Dascotes, et retro lorna vortant:

series Romæ per sæcula loza fideles
Erucat artistes Babyloaiisi, atçae ita fatur:-

* Find os cocidas circunfasum inor-lit apoor
Gess eina ribi: prudens Natura nezavit
Izazoam penitus nostro conjungere mundo:
IL je, sic jubes, celeri contendite gressu,
Tartare wae leves difflentur pulvere in auras
E: rex et pariter satrapæ, scelerata propago :
E:, quotquot fidei caluere cupidine vera,
Consili socios adhibete, operisque ministros."
Finierat; rizidi cupide paruere gercelli.

Interea longo flectens curvamine coelos
Despicit ziherea Dominus qui fulgurat arce,
Vanaue perverse ridet enamina turbæ;
A:que sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra
Fertilis Europe, et spectat Vareotidas undas;
Hic turris posita est Titanidos é ardua Famæ,
Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris
Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ,
Amplaque per tenues translucent atria muros:
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros ;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce ;
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,

p Diffugiunt. There is great poetry and strength of imagination in supposing that Mur often fly as alarmed from the in most recesses of their own horrid cavern, lo thinking themselves pursued.—T. Wartos.

9 Erocat antistes Babylonius, &c. The pope, the “ whore of Babylon.”—T. Warton.

I Marcotidas undas.

Mareotis is a large lake in Egypt, connected by many small channels w. T. WARTON.

Ovid has 6 Titanida Circen," Met. xiv. 376. Fame is the sister of Cacus two of the Titans, “ Æn.” iv. 179.-T. WARTOx.

: Titanidos.

185

190

193

200

Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Aristoride, servator inique juvenca
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria ; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo ; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente :
“ Fama, siles ? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata läcobo ?”

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis ante fugax, stridentes induit alas,
Induit et variis exilia corpora plumis :
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram”.
Nec mora : jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes :
Jam ventos, jam solis equos, post terga reliquit:
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura, spargit :
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, necnon facta horrida dictu,
Auctoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet ; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effætique senes pariter ; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.

Attamen interea populi miserescit ab alto
Æthereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolum: capti pænas raptantur ad acres;
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit : Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

205

210

213

220

225

+ Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram. Temese is a city on the coast of the Tyrrhene sea, famous for its brass.-T. Warton.

IN OBITTY PRESTLIS ELIEXaise

Anxo ETATIS 17.
Aparc madentes fore squalebant gene,

Et sicca nondum lamina
Alhac liquentis imbre turgebant salis,

Queta nuper effudi pios,
Dum mæsta caro justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis ;
Cum centilinguis Fama pro! semper mali

Cladisjue vera nuntia,
Sparzit per orbes divitis Britanniæ,

Populosque Neptuno satos,
Cessi-se monti, et ferreis sororibus,

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum illa fuisti in insula

Quæ nomen Anguillæ tenet'.
Tunc inquietum pectus ira protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem sæpe devorens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore;

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At, ecce! diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, flamine :
Cæcos furores pone ; pone vitream

Bilemque, et irritas minas :
Quid temere violas non nocenda numina,

Subitoque ad iras percita?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Chao:
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit ;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat: Nicholas Felton, bishop of Ely, died October 5, 1626, not many day Andrewes, before celebrated : he had been also master of Pembroke-hall, as Andrewes; and bishop of Bristol : he was nominated to the see of Licht translated to that of Ely in 1618-19. He is said to have been a pious judicious man. -Topd.

Quæ nomen Anguillæ tenet.
Ely, so called from its abundance of eels.-T. Warton,

w Archilochus, who killed Lycambes by the severity of his iambics. I espoused bis daughter Neobule to Archilochus, and afterwards gave her t T. Warton.

[ocr errors]

45

50

Ut cum fugaces excitant Horæ diem,

Themidos Jovisque filliæ ;
Et sempiterni ducit ad vultus Patris :

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas."
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror;
Vates ut olim raptus ad cælum senex,

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia ;

Non ensis, Orion, tuus.
Prætervolavi fulgidi solis globum,

Longeque sub pedibus deam
Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratas novam ;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

35

60

65

NATURAM NON PATI SENIUM

5

Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebris immersa profundis
Edipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæclo
Consilium fati perituris alligat horis !

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et, se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput ? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque, situsque,

10

* This was an academical exercise, written in 1628, to oblige one of the fellows of Christ's college, who having laid aside the levities of poetry for the gravity and solidity of prose, imposed the boyish task on Milton, now about nineteen years old.— T. Warton.

« PreviousContinue »