Page images
PDF
EPUB

Tandem ubi non tacitæ permensus tempora vitæ,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis ;
Astanti sat erit si dicam, sim tibi curæ ;
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva componi molliter urna :
Forsitan et nostros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lauri
Fronde comas; at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si præmia certa bonorum,
Ipse ego cœlicolum semotus in æthera divum,
Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo,
Quantum fata sinunt; et, tota mente serenum
Ridens, purpureo suffundar lumine vultus,

Et simul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

83

90

95

100

EPITAPHIUM DAMONISW.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon, ejusdem viciniæ pastores, cadem studia secuti, a pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animicausa profecttus perege de obitu Damonis nuncium accepit. Demum postea reversus, et rem ita esse comperto, se, suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hic intelligitur Carolus Deodatus, ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

HIMERIDES nymphæ, (nam vos et Daphnin, et Hylan,

Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen ;
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus ;
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem, loca sola pererrans.

Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,

Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,

5

10

Charles Deodate's father, Theodore, was born at Geneva, of an Italian family, in 1574. He came young into England, where he married an English lady of good birth and fortune he was a doctor in physic; and, in 1609, appears to have been physician to Prince Henry and the Princess Elizabeth, afterwards queen of Bohemia. He lived then at Brentford, where he performed a wonderful cure by phlebotomy; as appears by his own narrative of the case, in a letter dated 1629. One of his descendants, Mons. Anton. Josue Diodati, who has honoured me with some of these notices, is now the learned librarian of the republic of Geneva. Theodore's brother, Giovanni Deodati, was an eminent theologist of Geneva; with whom Milton, in consequence of his connexion with Charles, contracted a friendship during his abode at Geneva, and whose annotations on the Bible were translated into English by the puritans. The family left Italy on account of religion.

T. WARTON.

* Himerides nymphæ.

Himera is the famous bucolic river of Theocritus, who sung the death of Daphnis, and the loss of Hylas. Bion, in the next line, was lamented by Moschus.-T. WARTON.

13

30

35

Neem Kime Ts; pastorem scilicet illum Cass mir luse Tusca retinebat in urbe : pecorisque relicti 13 TOK, SILLÄ asta seditque sub ulmo;

[ocr errors]

parissen zum denique sentit amicum, ært damersun sie exonerare delorem :— hkem most, boczno jam non vacat, agni. Ja nim de xe dicam numina cœlo, Pse imati raperent funere, Damon! as in, is ma se sine nomine virtus 44.rs unem sociabitur umbris? 120 lle nimasi dividit aurea, Isa velik

T

[ocr errors]

uume mi se ducat in agmen,

precus arceat omne silentum.

le konum mæt. imine jam non vacat, agni.
Quierni ani, certe, ist me lupus ante videbit,
Indegiørstu 30a smninzere sepulcro,
Constabit, je tuns i bonos, longumque vigebit
Inter pastures: 1 ti veta secundo

Stivere pust Dapania, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Paies, dum Faunus amabit;
Si quid si est, priscamque fidem coluisse, piumque,
Palladiusque artes, sociumque habuisse canorum.

Ie lomum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hec tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon;
At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca foeta pruinis,
Aut rapido sub scie, siti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminus ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque, solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni

Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Auster
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus ;
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,

Thyrsis, or Milton, was now at Florence.-T. WARTON.

45

Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit !
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet; at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibous ad ornos,
Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas;
"Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas ·'
Ista canunt surdo; frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notarat,
(Et callebat avium linguas et sidera Mopsus)

"Thyrsi, quid hoc?" dixit, "quæ te coquit improba bilis ?
Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum :
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et, "Quid te, Thyrsi, futurum est?
Quid tibi vis?" aiunt; "non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi:
Illa choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit bis ille miser quis serus amavit."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu;
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti:
Nil me blanditia, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri:
Lex eadem pelagi; deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitat, sero sua tecta revisens ;
Quem si sors leto objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,

[blocks in formation]

The river Chelmer in Essex is called "Idumanium fluentum," near its influx into Black water-bay. Ptolemy calls this bay "portus Idumanius."-T. WARTON.

Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum ;
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, qua non speraveris hora,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras,
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale!
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah, certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse, "Vale; nostri memor ibis ad astra."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Tusci, Musis operata juventus ;

Hic Charis, atque Lepos; et Tuscus tu quoque, Damon,
Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe a.
O, ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum; nec, puto, multum
Displicui; nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus: erant et vocibus ambo
Et studiis noti; Lydorum sanguinis ambo o.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.

Ah, quoties dixi, cum te cinis ater habebat,

Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon;
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mente futura

a Lucumonis ab urbe.

105

110

115

120

123

130

135

140

145

Luca, or Lucca, an ancient city of Tuscany, was founded by Lucumon, an Hetruscan king.-T. WARTON..

b Et Datis, et Francinus.

Carlo Dati of Florence, with whom Milton corresponded after his return to England.— T. WARTON.

e Lydorum sanguinis ambo.

Of the most ancient Tuscan families. The Lydians brought a colony into Italy, whence came the Tuscans.-T. WARTON.

Arripui voto levis, et præsentia finxi :

"Heus, bone! numquid agis? nisi te quid forte retardat,
Imus? et arguta paulum recubamus in umbra,

Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelaunid ?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum."
Ah, pereant herbæ, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat'
Fistula; ab undecima jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admoram labra cicutis ;
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam ; vos, cedite, silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen,
Mendaces vultus, assumtaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides ; quid enim? omnia non licet uni,
Non sperasse uni licet omnia: mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus, (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,

Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?

150

155

160

165

170

175

180

The river Colne flows through Buckinghamshire and Hertfordshire, in Milton's neighbourhood. By "jugera Cassibelauni," we are to understand Verulam, or St. Albans, called the town of Cassibelan, an ancient British king. Milton's appellations are often conveyed by the poetry of ancient fable.-T. WARTON.

e Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos.

Deodate is the shepherd-lad in " Comus," ver. 619, &c.-T. WARTON.

He hints his design of quitting pastoral, and the lighter kinds of poetry, to write an epic poem. This, it appears, by what follows, was to be on some part of the ancient British story.-T. WARTON.

8 Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ.

Manso, celebrated in the last poem, and a Neapolitan. A people called the Chalcidici are said to have founded Naples.-T. WARTON.

« PreviousContinue »