Page images
PDF
EPUB

Necdum aderat Thyrsis ' ; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Tusca retinebat in urbe :
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assueta seditque sub ulmo;
Tum vero amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit et immensum sic exonerare delorem :-

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon !
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virga qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul precus arccat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certe, nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulcro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores : illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes,
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit;
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon;
At mihi quid tandem fiet modo ? quis mihi fidus
Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas
Frigoribus duris, et per loca fæta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis?
Sive opus in magnos fuit eminus ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando sopire diem, cantuque, solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Pectora cui credam ? quis me lenire docebit Mordaces curas, quis longam fallere noctem Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus Aust Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Aut æstate, dies medio dum vertitur axe, Cum Pan æsculea somnum capit abditus umbra, Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ, Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus ; Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus, Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. At jam solus agros, jam pascua solus oberro,

y Thyrsis, or Milton, was now at Florence.--T. WART

60

65

70

75

80

Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ;
Hic serum expecto; supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit !
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovinm quoque tædet; at illæ
Merent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibæus ad ornos,
Ad salices Ægon, ad flumina pulcher Amyntas;
“ Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas •"
Ista canunt surdo; frutices ego nactus abibam,

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notarat,
(Et callebat avium linguas et sidera Mopsus)
“ Thyrsi, quid hoc ?” dixit, “ quæ te coquit improba bilis ?
Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum :
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et, “ Quid te, Thyrsi, futurum est ?
Quid tibi vis ?” aiunt; non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi:
Illa choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit: bis ille miser quis serus amavit.”

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Ægle,
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu;
Venit Idumanii z Chloris vicina fluenti:
Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales !
Nec magis hunc alio quisquam secernit amicum
De grege; sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri:
Lex eadem pelagi ; deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitat, sero sua tecta revisens ;
Quem si sors leto objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rostro, seu stravit arundine fossor,

66

85

90

OS

100

? The river Chelmer in Essex is called “Idumanium fluentum," near its influx into Black water-bay. Ptolemy calls this bay “ portus Idumanius.”—T. WARTON.

[ocr errors][merged small]

Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines, aliena animis, et pectore discors;
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum;
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, qua non speraveris hora,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.

Ite domnum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras,
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam !
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit)
Ut te tam dulci possem caruisse sodale!
Possem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot silvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah, certe extremum licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placide morientis ocellos,
Et dixisse, “ Vale; nostri memor ibis ad astra."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Tusci, Musis operata juventus;
Hic Charis, atque Lepos; et Tuscus tu quoque, Damon,
Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe a.
O, ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum ; nec, puto, multum
Displicui ; nam sunt et apud me munera vestra,
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus : erant et vocibus ambo
Et studüs noti; Lydorum sanguinis amboo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah, quoties dixi, cum te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon;
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus !
Et quæ tum facili sperabam mente futura

130

135

145

a Lucumonis ab urbe. Luca, or Lucca, an ancient city of Tuscany, was founded by Lucumon, an Hetruscan king.–T. Warton.

b Et Datis, ct Francinus. Carlo Dati of Florence, with whom Milton corresponded after his return to England.T. WARTON.

< Lyilorum sanguinis ambo. Of the most ancient Tuscan families. The Lydians brought a colony into Italy, whence came the Tuscans.-T. WARTON.

150

135

160

Arripui voto levis, et præsentia finxi:
“ Heus, bone! numquid agis ? nisi te quid forte retardat,
Imus ? et arguta paulum recubamus in umbra,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos e,
Helleborumque, humilesque crocos, foliumque hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum.”
Ah, pereant herbæ, pereant artesque medentum,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro !
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat'
Fistula ; ab undecima jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admoram labra cicutis ;
Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos: dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam ; vos, cedite, silvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennumque Arviragumque duces, priscumque Belinum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo, fatali fraude, lögernen,
Mendaces vultus, assumtaque Gorlöis arma,
Merlini dolus. O, mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis, fistula, pinu,
Multum oblita mihi; aut patriis mutata Camænis
Brittonicum strides ; quid enim ? omnia non licet uni,
Non

sperasse uni licet omnia : mi satis ampla
Merces, et mihi grande decus, (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lenta sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul; tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus, Chalcidicæ non ultima gloria ripæ ,

165

170

175

180

d Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ? The river Colne flows through Buckinghamshire and Hertfordshire, in Milton's neighbourhood. By “jugera Cassibelauni," we are to understand Verulam, or St. Albans, called the town of Cassibelan, an ancient British king. Milton's appellations are often conveyed by the poetry of ancient fable.—T. Warton.

e Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos. Deodate is the shepherd-lad in “ Comus,” ver. 619, &c.— T. Warton.

He hints his design of quitting pastoral, and the lighter kinds of poetry, to write an epic poem. This, it appears, by what follows, was to be on some part of the ancient British story.-T. WARTON.

& Mansus, Chalcidicæ non ullima gloria ripe. Manso, celebrated in the last poem, and a Neapolitan. A people called the Chalcidici are said to have founded Naples.-T. WARION.

Heroumque

Bina dedit", mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama silvæ :
Has inter phænix, divina avis, unica terris,
Cæruleum fulgens diversicoloribus alis,
Auroram vitreis surgentem respicit undis:
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus :
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharet
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo ;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi,
Hinc ferit ; at, circum flammantia lumina torquens,
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ietus:
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certe es; nam quo tua dulcis abiret
Sanctaque simplicitas, nam quo tua candida virtus ?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultra :
Ite procul, lacrymæ; purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;

animas inter, divosque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Ore sacro. Quin tu, celi post jura recepta,
Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis
Diodatus ; quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ norint, silvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas ;
En, etiam tibi virginei servantur honores.
Ipse, caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætaque frondentis gestans umbracula palmæ,
Æternum perages immortales hymenæos ;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mixta beatis,
Festa Sionæo bacchantur et orgia thyrso.

h Bina dedit, &c. Perhaps a poetical description of two real cups thus richly ornament received as presents from Manso at Naples; or perhaps this is an allegori some of Manso's favours.-T. WARTON.

| En, etiam tibi virginei servantur honores. Deodate and Lycidas were both unmarried.—T. Warton,

Dr. Johnson observes, that this poem is written with the common bu of pastoral life :" yet there are some new and natural country image topics are often recommended by a novelty of elegant expression. The fault of the poet's times.

It contains also some passages which war bounds of bucolic song, and are in his own original style of the Milton cannot be a shepherd long: his own native powers often brea bear the assumed disguise.-T. WARTON.

« PreviousContinue »