Page images
PDF
EPUB

Absque te foret atque amore fido,
Par sensus animumque nox teneret.
Tu solatia, tu levamen ægro
Custos et comes assidens ministras;
Palmâ tu digitisque! miram enim artem
Contactu varioque mobilique
Exerces, vice functa nunc loquentis,
Nunc lecto recitantis e libello.
Ergo illi taciturnitas, tenebræ
Solvuntur : sonus est in aure surdâ ;
Cæco lux patefacta. Sic suprema
Quandocunque pio propinquat hora,
Soli stat super angelus cubili,
Et suavissima pectori susurrans
Luctum et solicitudinem serenat,
Et spes erigit ad beatiores
Pandens æthera januamque coeli.

ITALIA ANTIQUA.

[The greater part of this Ode is taken from one which obtained the Gold

Medal at Cambridge.]

Lugere terram quid facit Italam?
Non aura tetro polluit halitu,

Nou bruma devastavit agros,

Aut nebulâ malus urget æther :

Non flos in horto, non rosa virginis
Pallescit ori; spirat adhuc amor,

Rident et æstates serenæ

Et placidum sine nube coelum :

Et sole puro et fluctibus aureis
Ludens ad oras Oceanus salit,

Fontesque non absunt loquaces

Nec tremuli lacuum susurri :

At mosta terram sors premit Italam ;
Heroes illi in pulvere dormiunt,

Vatumque cessavere plectra,

Et liquidæ siluere voces :

Moret virorum quod periit genus ;
Proles aviti nominis immemor

Fas ducit amplecti catenam, et

Otia præposuisse laudi,

Illic ubi olim Brutus, et impigri
Robur Camilli natum ; ubi Quintius

Sudabat exercens aratro

Jugera, fecit et alta virtus

Parvo potentem Fabricium. Opudor! Hic Reguli vox non sibi providi

Flexit senatores, petentis

Clarius exilium triumpho :

Hæc illa tellus, quæ tulit ultimas
Terrarum ad oras signa minantia,

Laurusque victoresque currus

Cum ducibus Numidumque regum

Duxit tropæis ad Capitolium.
Eheu! jacentes nunc aquilas tenet

Somnus perennis; fortiumque

Nullus honor superest favillæ.

Sed pristinorum lux mihi suaviter
Ridet dierum. Visere me juvat

Urbesque desertumque campum et

Templa suis spoliata Divis:

Lustrare flavà quas Tiberis lavat
Oras arenâ, aut Nar violentior

Qua surgit, aut obliquus errat

Mincius. O sacer amnis, annon

Unquam trementes inter arundines
Moesti susurrat vox tibi Virgili ?

Auditur : haud ripam relinquat

Musa tuam: calet et calebit

Semper Camoenæ spiritus igneæ,
Et fabulosis sedibus immorans,

Per saxa, per valles, suâque

Prata volat celebrata chorda.

Ibo, ruentâm Tibur ubi strepit
Fragore aquarum ; visam ego frigidum

Præneste, curvatamque fluctu

Parthenopen, vacuasque Cumas.

Dic, O vetustæ filia Chalcidis,
Phoebea sedes, quid superest tui?

An marmor usquam, et sculptor audax

Dædalus, historiæque miræ ?

Et fana et ædes O ubi sunt ? jacent
Oblivioso mersa silentio ;

Murum ruinososque vicos

Gramineum tumulat sepulchrum :

Nec garrulorum murmura civium
Audire nunc est; sed regio horrida

Occultat infestas latronum

Insidias : male tunc apertis

Erratur agris, cum niger Hesperus
Induxit umbras, et juga terruit

Gaurana concentus propinquas

Per siluas ululans luporum.

« PreviousContinue »