Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

O quis Sibyllæ fatidicam domum
Lustrare mecum, quis nemus audeat,

Et mille per flexus hiantes

Tartareas specuum latebras ?

Quo ferre quondam non timuit pedem Trojanus heros ; deinde sub infera

Descendit, et ductu Sibyllæ

Ad Stygium penetravit amnem ;

Dîs carus : ille et sæcula posteris
Promissa vidit, sceptraque Julia,
Et cuncta terrarum

per

orbem Missa sub imperium Quirini.

:

Arce profanos : nam sacer est locus :
Duc me recessus, Diva, per avios,

Qua tela non intrant diei, et

Sulphurei latices Averni

Lethale virus faucibus evomunt.
Jam stagna propter, jam videor cava

Per tesqua, per dumos vagari,

Et Triviæ penetrale Divæ ;

Atrasque taxos inter et ilices
Feralis horror gliscit, opacaque

Nutant cupressorum, capitque

Triste melos agitata pinus,

Ruptoque coepit sub pedibus solo
Mugire tellus, lunaque luridum

per frondes, levique
Mira volant simulacra forma.

Lucere

O magne Apollo, quo rapior ? Patet Caliginosum trans aditum specus ;

Passis et apparet capillis

Labra movens taciturna vates,

Grassantium formidine numinum

Pallens, tremiscens. Ecce, Deus, Deus

Irrupit: illi plena fato

Corda novæ quatiunt procellæ ;

Phoebumque demens excutit. Audio Singultientem: murmurat intima

Rupes, repercussæque circum

Cum gemitu reboant cavernæ.

K

Siletur : oris detumuit furor,
Solusque ventus flebiliter sonat

Per claustra suspirans, humique

Sternitur exanimis sacerdos.

Attolle fessum, Deiphobe, latus;
Et ce clara sæcula nuntia

Ventura! Nec fatale carmen

Da foliis ; ea verret Auster

Dispersa: sed tu fare perennia Arcana Divâm. Te caput urbium

Audit, triumphatura passim

Roma: tuo capit arma jussu

Miles Sabellus ; te Latium ferox, Et magna vatem agnovit Etruria;

Regesque devictæque gentes

Dicta tui tremuere Phoebi.

POLYPHEMUS AD GALATEAM.

[An Eclogue in imitation of Theocritus.]

Qua properas, Galatea fugax ? quid spernis amantem ?
O superans candore nives, O mollior agnâ,
Uvis lucidior, tenero petulantior hædo !
Nescis quem fugias: ego te, Galatea, vocavi,
Neptuni genus, et nulli virtute secundus
Coelicolûm. Cyclops ego sum, cui maxima paret
Insula. Nonne vides flavis quæ messibus arva
Ditescant? mea sunt. Siculos mihi mille per agros
Mugitus armenta cient; plenisque capellæ
Uberibus, longæ inciderunt cum montibus umbræ,
Deveniunt: nunquam spumantia lacte recenti
Sina mihi desunt, nec toto caseus anno.
Hei mihi! nîl horum solatia præstat amori.
Conjicio quæ causa fugæ: quia lucet ocellus
Unicus hâc in fronte, puto : quia prominet ingens
Nasus ab hirsutâ facie; quia pulchrior alter.

Hinc precibus clausum nostris et pectus et aures
Dura tenes : quotiens nobis requiescere dulce est,
Et sopor altus humi prostratos detinet artus,
Oceano egrederis velut astrum in luminis oras,
Littus amas solemque, leves ubi cincta puellis
Ducis in orbe choros et vix pede radis arenam :
At simul excutio somnos, fugis improba, qualis
Aspecto fugit agna lupo: tunc nullus amani
Solis amor, non lætus ager, non florida tellus,
Non sic apta choro te suadet arena morari.
Nescio quid tam dulce tibi, quæ tanta voluptas
Sub salso queat esse vado! Næ, tu Polyphemum,
Haud terram refugis : mea nympham turbat imago.
Est etiam in terrâ cui non comes ire recuses.
Stulta, quid Acin amas ? dignas cur solus amari

?
Acis habet veneres? Non filius ille Deorum,
Aut Divo similis : non scit radicibus ulmos
Eruere, aut vastas saxis avellere moles:
Nec nivei pecoris dives, nec lactis abundat.
Hæc ego polliceor : tibi nunc et quinque juvencas,
Matres cum vitulis, præstanti corpore, servo.
Huc ades, O Galatea ; marinas linque latebras,
Utque velint steriles volvant se ad littora fluctus.
O utinam liquidi piscis mihi more liceret

« PreviousContinue »