Page images
PDF
EPUB

An memorem quo tu polias fera pectora cultu,

Quamque rudes animos pacis amica regas? An memorem vivâ fulgentem luce tabellam,

Æraque Phidiacâ quæ caluere manu? An quæ coelesti modulans dulcedine cantor

Nunc plectro moveat, nunc vafer ore mele? Hæc fuerant ignota diu, dum more volucrum

Indocili linguâ rauca sonabat homo : Ars tamen e ligno, nervis, atque ære canoro

Venit inauditos elicitura sonos; Quid spirare fides docuit, quid tibia posset,

Quid bene compactis organa clara tubis. Ars etiam miseris membrorum damna reponit,

Ars reparat vires et juvenile decus. Os aperire suum non amplius Anna recusat,

Cui niveos dentes suppeditavit ebur. Aspicit Elisam jam sexagesimus annus,

Nec rosa nec flava deseruere comæ. Crus Lepido abscissum est; at querno crure potitus,

Corripit impavidum, firmus ut ante, gradum. Quid tam prisca moror ? Major mihi nascitur ordo

Carminibus ; tantum hæc sæcla tulere novi. Mira loquar, sed visa mihi, sed cognita multis,

Et, nisi vidissem, vix habitura fidem.

Nunc etiam muti cunctarum nomina rerum

Edere condiscunt, colloquioque frui ; Indicibus digitis sensus animumque recludunt:

Per noctem et tenebras en patefacta dies ! Sed quis hic est ? Centum partes agit unus et idem,

Vir, puer est, juvenis, nupta, puella simul: Jam succensentem rudens imitatur asellum,

Jamque canis latrat, jamque susurrat apis : Nunc prope, nunc procul est, hinc exauditur et illinc,

Mobilis undique vox; stat tamen ipse loco. An magus est? quidnam esse putes? Non labra moventur,

Lingua tacet ; linguæ munia venter agit. Quid nequeant homines, cum porci scripta doceri,

Et cantare queat mus, et alauda loqui? Exiguos pulices fulgentia vidimus arma

Induere, et sumptâ bella movere tubâ. Nunc in amicitiam coeunt et vulpis et anser,

Pacem cum timido passere milvus agit; Et felis cum mure toro requiescit in uno;

Aurea Saturni regna redire putes. Vela rates antiquorum remique movebant,

Ut facerent longas ventus et unda moras : Ecce ratem, venti quæ vim contemnit et undæ,

Per medios fluctus acta vapore volat.

.

tollit onus :

O vapor omnipotens; lymphân tu natus et igne,

Ingenium matris, vim genitoris habes : Cuncta moves, impellis, agis. Tibi machina parens

Tenue secat filum, vel grave
Lanea contexis, ferrum fabricaris et æra;

Emicat e prelo pagina docta tuo.
Quid non perficies ? Nexi longo ordine currus

Fulmineas torquent te rapiente rotas :
Mille viatorum conjungitur agmen amicum,

Et tacito fugiunt tempus et hora pede; Dum fugiunt, confectum iter est; lætusque viator

Obstupuit, cum se comperit esse domi. Prandimus ad Thamesis ripas, coenamus Edinæ ;

Anglia nos hodie, Prussia vidit heri. Ergo inter varias crescent commercia gentes,

Latius imperium terra Britanna reget. Flumina fluminibus jungentur, et urbibus urbes ;

Idem mox populus Scotus et Indus erunt. O duras hominum mentes! Percurrimus omnes

Terrarum latebras, et freta cuncta maris : Nec satis est : audax genus ad majora paratum,

Scandimus in nubes sidereasque domos. Nequicquam pennas homini Natura negavit ;

Adjicit Ars pennas; surgitur Artis ope.

Ætheris in spatium, magnâ plaudente catervâ,

Se rapit expanso serica cymba sinu : Protinus ex oculis urbes collesque recedunt;

Radit iter liquidum nauta ferente Noto: Sub pede terrestris globus est; nant nubila circum ;

Vasta patent coeli ; nec tamen ille tremit. Ast ego, Diva, tuas si perstem dicere laudes,

Dejiciat calamum jam mihi fessa manus. Omnia non possim : numerum quis nôrit arenæ ?

Sunt tibi qui credant nil superesse novi: Hoc ego non credam : sed quod tibi restat agendum,

Dicturos vates postera sæcla ferent.

TRAHIT SUA QUEMQUE VOLUPTAS.”

Velle suum cuique est. Hic quod Paradisus Adamo

Fudit ab innocuo flumine nectar amat:
Ille nefas credit contemnere dona Deorum,

Et fruitur paterâ, Liber amice, tuâ.
Sit mihi firma salus, hic sobrius optat. At ille,

lagram timeo; da mihi dulce merum. Pallidus hic lymphadsus felicior illi

Ardet, ut in Siculo torrida messis agro.

Miles in arma ruit, paucos et sanguine nummos

Comparat, et magni regis amore calet : At placidam sequitur pacem prudentior alter,

Et regi solvit justa tributa domi. Lentulus, in pugnâ dum fortiter arma gerebat,

Procidit, abscisso crure, cruentus humi : Non tamen Aufidio visa est victoria tanti;

Crure domum salvo, sed sine laude redit. Ventre Lacon oculos majoris pendit et aures ;

Hos epulæ recreant, uritur ille fame: Pulcher opum cumulus mirantem pascit ocellum,

Argenti crepitus suavis in aure sonat; Venter at esuriens, “ Pænam dabis improbe," clamat,

“ Cuncta meus penetrans ibit in ossa dolor.” Vera monet; sine thesauris vir dives ad Orcum

Mittitur, et rapto flet puer orbus avo: Flet puer ; at tristes solata pecunia luctus,

Vina, dapes, nymphas, omnia læta parat; Deperitura brevi, ceu, ver ubi risit amoenum,

Defluit a summis mane pruina jugis. Utilis Æmilio, tibi ludo est alea, Quintî;

Et minus est ludo cara crumena tibi : Pauperior tu semper abis, locupletior ille ;

Quis putet ad similes edita vota Deos ?

« PreviousContinue »