Page images
PDF
EPUB

clinat, lignum illud non honorat, sed ad Imaginis occasionem et aspectum, veneratur Christum quem ea representat. Is honor, qui non statuis, sed Christo per statuæ aspectum impenditur, et Deo placet, et ab idololatria procul abest.

Cæterum vel Imagines adorare, vel divinum aliquam vim aut numen illis tribuere, vel putare, quod Deus aut statuæ alicujus gratia aut loci, quia illic statua collocatur, invocantes citius sit exauditurus, vel ipsas statuas lascive ac juxta sæculi vanitates pingere aut formare, vel denique præteritis et neglectis Christi pauperibus, quoties illis ex præcepto Dei subveniendum est, illas ornare, hæc omnia et magnopere improbamus, et Christianis fugienda esse docemus.

State Paper

clesiastical

XV.

De Ordine et Ministerio Sacerdotum et Episcoporum h.

SACERDOTUM et Episcoporum ordinem ac ministerium, non Office. Ec- humana auctoritate sed divinitus institutum, Scriptura aperte Papers. docet. Quippe quæ tradit Dominum ac Servatorem nostrum, Jesum Christum, in Ecclesia instituisse certos quosdam verbi sui ministros, tanquam legatos suos, et dispensatores mysteriorum Dei, (sic enim eos Paulus vocat,) qui non modo sana doctrina Christi gregem pascant, verum etiam vitæ ac morum sanctitate piisque exhortationibus, sedulo incumbant, ut omnes a peccandi consuetudine, tum ad perfectam Dei cognitionem, amorem, ac timorem, tum ad sinceram proximi dilectionem adducant, qui in altaris sacramento Christi corpus et sanguinem consecrent, qui Christi sacramenta aliis ministrent, qui ligent et excommunicent, qui solvant ac nexu liberent, ubi et quemadmodum res postulabit, qui cætera munia omnia quæ ad ejusmodi ministrorum officium pertinent, (quemadmodum in variis hujus articuli locis ostenditur,) exequi debeant. Et horum quidem ministrorum potestas, functio, sive administratio admodum necessaria est Ecclesiæ, quamdiu hic in terris contra carnem mun

h [This tract also is preserved among Cranmer's papers in the State Paper Office; but there are not the same reasons, as in the two preceding instances, for supposing it to have resulted from the conferences of 1538. See above, pp. 273. 292. The greater part of its contents are to be found either in the Institution or the Necessary Doctrine.]

dum et Satanam militamus, nec ulla unquam occasione aboleri debet, idque propter tres præcipuas (quæ sequuntur) et prima

rias causas.

Primum, quia Dei præceptum est, ut hæc potestas seu functio in Ecclesia perpetuo habeatur et exerceatur, quemadmodum ex variis Scripturæ locis apertissime liquet.

Deinde, quia nullam aliam certam et constitutam rationem sive modum Deus instituit, quo nos sibi in Christo reconciliet, et Spiritus Sancti dona nobis impertiat, vitæque æternæ hæredes nos faciat, quam verbum duntaxat suum et sacramenta.

Postremo, quia rerum maxime eximiarum certissimas promissiones functio hæc et potestas (de qua agimus) sibi annexas habet. Nam per hanc verbi et sacramentorum administrationem Spiritus Sanctus confertur, tot amplissima ejusdem Spiritus dona credentibus impertiuntur, demum et justificatio nostra et vita æterna nobis datur.

Proinde potestatem seu functionem hanc Dei verbum et sacramenta ministrandi cæterasque res agendi quas ante recensuimus, Christus ipse Apostolis suis dedit, et in illis ac per illos eandem tradidit, haud promiscue quidem omnibus, sed quibusdam duntaxat hominibus, nempe Episcopis et Presbyteris, qui ad istud muneris initiantur et admittuntur.

Qua quidem in re, Episcoporum valde interest, summa vigilantia et circumspectione curare, ut illos solos, quantum in ipsis erit, ordinent et admittant, quos et ad dictum munus rite exequendum, et ad verbum Dei sinceriter ac pure docendum, admodum aptos et idoneos esse judicabunt, eos vero quos parum idoneos comperient, a dicto munere arceant atque repellant.

Quod si contingat (ut interdum fit) ad hanc functionem aliquos admitti, qui sese postea indignos reddunt ut eam exerceant, atque id constiterit, ne horum quidem tanta ratio habenda est, præsertim si aliis legitimis rationibus corrigi noluerunt, quin eos propter justas et urgentes causas, justo ordine, a dicta functione et officio (quo indigne abutuntur) amovere penitus et dejicere queant.

Atque hanc sane circumspectionem et vigilantiam Episcopi omnes, cum alias semper, tum vero potissimum adhibere debent in illis admittendis, quos vel ipsi suo jure delegerint, vel qui a patronis aut fundatoribus (ut vocant) Ecclesiarum, juxta leges et consuetudines singularum regionum, nominantur, et Episco

pis offeruntur, seu ut vocant præsentantur, ut Ecclesiæ curam et regimen suscipiant.

Itaque Episcopi officium est, juxta nominis sui interpretationem, qua Latine Superintendens dicitur, prospicere gregi suo, pro cujus etiam commodo et salute niti semper et curare debet, non modo ut Christi religio et doctrina juxta verum et germanum Scripturæ sensum, gregi suo sinceriter ac pure prædicetur; verum etiam ut omnia erronea dogmata exterminentur, et talium zizaniorum doctores emendentur, vel abjiciantur.

Quæ profecto res ad Ecclesiæ pacem et Evangelicæ veritatis sinceritatem conservandam usque adeo necessaria est, ut Episcopi et Presbyteri summo studio, labore, et diligentia niti debeant, ne qua uspiam doctrina erronea, ne superstitio, ne idololatria, ne denique quippiam quod vel Christi gloriam imminuere, vel Christianæ pietati incommodare poterit, aut per ipsos, aut per alios (quantum in ipsis fuerit) in Ecclesiam introducatur.

Porro autem quamvis ligandi excommunicandique potestas a Christo Presbyteris et Episcopis (ut supra diximus) data est, nemo tamen putet illis ex Evangelio potestatem esse concessam, ut eos quos excommunicent, violentia aliqua corporali, vel ab Ecclesia ejiciant, vel a sacramentorum communione arceant et repellant. Neque etiam ad hanc excommunicationis pœnam infligendam ullo divino præcepto Presbyteros et Episcopos ita teneri, quin eandem (ubi ratio aut æquitas postularit) moderari, aut penitus ab eadem supersedere poterint.

Jam vero cum animarum, pro quibus Christus mortuus est, curam ac solicitudinem Omnipotens Deus Presbyteris et Episcopis, manifestis Scripturæ verbis, commisit atque credidit, ut et illi quibuscunque poterint honestis modis, et plebis animas ad virtutem excitare ac inflammare, et Christi religionem ac Dei gloriam illustrare teneantur, facile liquet ipsorum officium esse, regulas quasdam sive canones, qui ad dictos obtinendos fines necessarii aut utiles esse videantur, quoties opus fuerit, non solum excogitare, et ad earundem observationem populum adhortari, verum etiam benignitate et consensu principis sic ordinare ac statuere, ut vim habeant obligandi; cujusmodi sunt, canones de temporibus conveniendi ad orandum, verbum Dei audiendum, et reliqua sacra facienda; præterea de ritibus ac ceremoniis, quibus sacramenta administrentur, atque orationes publice celebrentur; denique de cæteris ritibus ac ceremoniis, quæ ad

Dei gloriam illustrandam, virtutis incrementum, et religionis Christianæ propagationem ac decus, utcunque prosint.

Postquam itaque summatim et velut in typo explicuimus, et quæ sit potestas ac functio quam Deus in Scriptura Episcopis et Presbyteris dedit, et quibus in rebus posita sit, ne homines in Scripturis et veterum scriptorum monumentis leviter versati, potestates illas et jurisdictiones, quas Patriarchæ, Primates, Archiepiscopi, et Metropolitani, vel nunc exercent, vel olim super alios unquam Episcopos juste et legitime exercuerunt, a Deo in Scriptura ipsis datas fuisse, falso arbitrentur; nos qui veritatem et studiose sane quærimus, et inventam libenter aliis communicamus, haud alienum ab officio nostro esse ducimus, istiusmodi homines docere et admonere, ut sciant ejusmodi omnes justas potestates, quas unus aliquis Episcopus super alium Episcopum, vel olim exercuit, vel hodie exercet, non divina in Scripturis ordinatione, sed hominum consensu, ordinationibus, ac legibus, illis qui ejusmodi potestatibus funguntur, collatas fuisse.

Quo utique consequitur, ut quamcunque potestatem ullus Episcopus super alium Episcopum exercuerit, quam hominum legitimo consensu non acceperit, ea non legitima sane potestas, sed injuria et tyrannis merito nuncupetur.

Quamobrem, cum Romani Pontifices sibi ante hæc tempora, eam potestatem vindicaverunt, qua seipsos tum omnium Episcoporum tum totius Catholicæ Ecclesiæ capita et rectores constituerunt, manifestum sane est eam potestatem penitus vanam ac fictam esse, quæque ipsis Romanis Pontificibus, nec a Deo in Sacris Libris, nec a sanctis patribus in antiquis Generalibus Conciliis, nec demum Ecclesia Catholicæ consensu, unquam data fuerit. Id quod nos argumentis paucis quidem illis, sed tamen irrefutabilibus, omnino demonstrabimus.

Et primum quidem, constat Christum, nec Divo Petro nec Apostolorum cuiquam, nec eorum successoribus, ejusmodi universalem potestatem super alios omnes unquam dedisse, quinimmo eos omnes ab ipso Christo in pari potestatis, honoris, et auctoritatis consortio constitutos fuisse apertissime declarant, cum loca omnia in Novo Testamento quæcumque potestatem ullam a Christo Apostolis datam commemorant, tum Paulus ipse, ad Galatas scribens, ubi parem sibi cum Jacobo, Petro, et Joanne potestatem vindicat, et sese illis tribus, qui inter alios omnes maxime

Secundo loco, ut ad Concilia Generalia veniamus, et ea præsertim, quæ sanctimoniæ et antiquitatis nomine omnium celeberrima semper habita fuere, liquido patet ea talem Ro. Pontificibus auctoritatem nunquam dedisse, utpote in quibus nonnulla decreta exstant, quæ diversum plane testantur ac docent.

Atque ut a priore Niceno Concilio exordiamur, in hoc utique Concilio decretum quoddam vel hodie exstat, quo cautum est, ut Alexandriæ et Antiochiæ Patriarchæ, talem super regiones illis urbibus adjacentes potestatem haberent, qualem in regionibus quæ circa Romam sunt, Romanus Episcopus eo tempore obtinebat. Porro in Concilio Milevitano, cui ipse Divus Augustinus interfuit, et decretis Concilii subscripsit, sancitum fuit ut si quis regionis Africanæ clericus, ad Episcopos transmarinos extra Africam appellasset, is illico in omnibus Africæ regionibus pro excommunicato haberetur.

Ad hæc, in primo Generali Concilio [quod] in urbe Constantinopolitano habitum est, similiter decretum fuit, tum ut omnes lites et controversiæ inter clericos susceptæ, in illis ipsis provinciis in quibus et exortæ et agi cœptæ sunt, per earundem vel saltem vicinarum regionum Episcopos finirentur, tum ne quis Episcopus extra propriam diocesim aut provinciam potestatem ullam exerAtque in hac sane sententia sanctissimus præsul ac martyr, Divus Cyprianus fuit, et cæteri Africanæ regionis sanctissimi patres, idque priusquam ulla Generalia adhuc haberentur Concilia.

ceret.

Porro autem, ut omnes qui veritate delectantur satis compertum et exploratum habeant, Romanum episcopum, neque divinæ legis auctoritate, neque ulla alicujus antiqui Catholici Concilii constitutione, ejusmodi universalem potestatem habere, animadvertendum est, Romanum Pontificem ad sextum Carthaginense Concilium legatos suos misisse, quo et universalem sibi primatum assereret ac vindicaret, et illius titulo defenderet ac comprobaret, se haud injuste fecisse, quod appellationes quas ad exteros Episcopos fieri totum Africanum Concilium jam ante decreto suo prohibuisset, ipse Romæ admisisset. In qua re tractanda et discutienda, Romanus Episcopus sui tituli asserendi gratia, nihil aliud quam canonem quendam allegavit, in priore (ut ille videri voluit) Niceno Concilio institutum ac editum : contra vero Africani Episcopi talem in eo Concilio canonem esse non agnoscebant.

« PreviousContinue »