Bibliotheca Classica Latina sive Collectio Auctorum Classicorum Latinorum ...: cum notis et indicibus, Volume 21

Front Cover
Lemaire, 1827
 

Selected pages

Common terms and phrases

Popular passages

Page 228 - frustra dehortando conemini». XXII. Нас oratione habita, tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo in domum videretur migrare ; quum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne ad id, quod natura cogeret, ipse quoque sibi acceleraret; et, quoniam tura quoque posset temporibus superesse, se sibi suisque reservaret;
Page 222 - a P. Volumnio, praefecto fabrum Antonii, absentem relatum expedivit. Quod in praesenti utrum ei laboriosius, an gloriosius fuerit, difficile fuit judicare; quod in eorum periculis, non secus absentes, quam praesentes, amicos Attico esse curae, cognitum est. XIII. Ñeque vero minus ille vir, bonus paterfamilias habitus est, quam civis. Nam quum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus
Page 102 - noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea Terentia, ut potes. Honestissime viximus; floruimus. Non vitium nostrum, sed virtus nostra nos afflixit. Peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum ornamentis amisimus. Sed si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere; cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atque ego, qui te confirmo, ipse me non possum. Clodium
Page 228 - per lumbos fistula putris eruperit. Atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere, febresque accessisse sensit; Agrippam generum ad se arcessiri jussit, et cum eo L. Cornelium Balbum, Sextumque Peducaeum. Hos ut venisse vidit, in cubitum innixus: «Quantam, inquit, curam diligentiamque
Page 225 - non in eo, suo tempore, sit notata : et, quod difficillimum fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum virorum propagines possimus cognoscere. Fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti rogatu, Juniam familiam a stirpe ad hanc
Page 332 - tu autem, qui sœpissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo; qui mihi et in publica re socius, et in privatis omnibus conscius, et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? Ita sum ab omnibus destitutus, ut tantum requietis habeam, quantum cum uxore, et filióla, et
Page 101 - œgram, et corpore et animo confectam? non rogem? sine te igitur sim? Opinor, sic agam. Si est spes nostri reditus, earn confirmes, et rem adjuves. Sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes, ad me fac venias. Unum hoc scito : si te habebo, non mihi videbor plane périsse. Sed
Page 225 - prœcepta, ut iis ad vitam agendam, non ad ostentationem, uteretur. XVIII. Moris etiam majorum summus imitator fuit, antiquitatisque amator : quam adeo diligenter habuit cognitam, ut earn totam in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit. Nulla enim lex, neque pax,
Page 100 - opus est reliqua scribere. Ex primis , aut summum secundis literis tuis, constituere poterimus, quid nobis faciendum sit. Tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas: etsi magis jam rem, quam literas, debeo exspectare. Cura, ut valeas, et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse, née umquam fuisse. Vale, mea Terentia, quam ego videre
Page 219 - Quae quum faciebat, nemo eum temporis causa faceré poterat existimare. Nemini enim in opinionem veniebat, Antonium rerum potiturum. Sed sensim is a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos cives videretur. Ule autem sui judicii, potius quid se faceré par esset intuebatur, quam quid

Bibliographic information