Page images
PDF

Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatn,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus h aeres,

Seu procus, aut posita casside miles adest, Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sarpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Ssspe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque neseit, amat . Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis duleis amaror inest:
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit; Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens; Seu moeret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicina, consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Saepius hie blandas spirantia sidera flammas,

Virgineos videas praeteriisse choros.
Ah quoties dignae stupui miracula formae,

Quae possit senium vel reparare Jovis!
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quas brachia vincant,

Quaeque fluit puro nectare tiricta via; Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quae fallax retia tendit amor; Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui lloris, Adoni, rubor! Cedite laudat83 toties Heroides olim,

Et quaecunque vagum cepit amica Jovem: Cedite Achsemeniae turrita fronte puellae,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danare fasces submittite Nymphae,

Et vos Iliacae, Romulessque nurus.
Nec Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis.

Gloria virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit foemina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua moenia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot coelo sciutillant astra sereno,

Eudymioneae turba ministra dea>,
Quot tibi, conspicuae formaque auroque puellao

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur hue geminis venisse invecta cohimbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam post habitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia caeci,

Moenia quani subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefldae infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juneosas Cami remeare paludes,

Atque iterum rauca e murmur adire scholm.
Interea fldi panrum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEGIA SECUNDA.
Anno tons 17.
In obitum Prteconis Jtademici Caniabrigiensis.

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima praeconum prssconem te quoque Saeva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Caudidiora licet fuerint tibi tempora phimis

Sub quibus accipimus delituisse Jovem;
O dignus tamen Hremonio juvenescere succo,

Dignus in jEsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica, revocaret ab undis

Arte Coronides, saepe rogante dea. Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer a Phoebo nuntius ire tuo, Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, aetherea missus' ab arce Patris.

Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei

Rettulit AtridsB jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Saeva nimis Musis, Palladi saeva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terra,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegeia tristes,

Personet et totis naeiiia moesta scholis.

ELEGIA. TERTIA,
Anno Jetatis 17.
In obitum Prteaulis Wintoniensis.1

MtESTus eram, et tacitus nullo comitante sedebam,

Haerebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestae cladis imago

Fecit in Angliaeo quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,

Dira sepulehrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis:
Et memini Heroum quos vidit ad aethera raptos,

Flevit et amissos Belgia tota duces:
At te praecipue luxi, dignissime Praesul,

Wintoniaeque olim gloria magna tu»; Delicui fletu, et tiisti sic ore querebar,

Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchrae Cypridi sacra rosa, Nec sinis ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus praetereuntis aquae?

1 Lancelot Andr ews, who died Sept. 21,1C26.

Et tibi succumbit liquido quae plurima cnelo

Evehitur pennis quamlibet augur avis, Et quae mille nigris errant animalia sylvis,

Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas;

Quid juvat humana. tingere caede manus? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fug&sse sua? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occiduis Hesperus exit aquis,
Et Tartessiaco submerserat aequore currum

Phoebus, ab Eoo littore mensus iter.
Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos uoxque soporque meos:
Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Cbloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentea campos,

Ditior Hesperior flavet arena Tago.
Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terrae Gangetidis oris

Luciferi regis flngitur esse domus.
Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras.

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Praesul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit Candida talos,

Infula divimun cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit laeto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt coelestia pennis,

Pura triumphali personat aethra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos; Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaea. Dixit, ex aligere tetigerunt nablia turmaB,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.

Flebam turbatos Cephaleia pellice somnos,
Talia contingant somnia saepe mihi

ELEGIA QUARTA,

Anno Mtltis 18.

Ad Thomam Junittm prtsceptorem suum, apud mercatoru Angiieos Hamburg® agenlea, Pattoris munere fungentem.

Cdrre per immensum subito mea littera pontum,

I, pete Teutonicos laave per aequor agros;
Segues rumpe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoretur iter.
Ipse ego Sicanio fraenantem carcere ventos

.Solon, et virides sollicitabo Deos,
Caeruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras

Gratus Eleusina missus ab urbe puer.
Atque ubi Germauas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgae moenia flecte gradum, Dicitur occiso quae ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur claya dedisse neci. Vivit ibi antiquae clarus pietatis honore

Praesul, Cbristicolas pascere doctus oves;
Hie quidem est animae plusquam pars altera nostra;

Dimidio vitae vivere cogor ego.
Hei mihi! quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei!
Charior ille mihi quam tu doctissime Graium

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagirites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Ph'lyreius heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo praeeunte recessua

Lustrabam, et bifldi sacra viretajugi, Pieriosque hausi latices, Clioque favente,

[graphic]
« PreviousContinue »