Page images
PDF

Navita nocturno placat sua sidera cantu,

Delphinasque leves ad vada summa vocat.
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Con vocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusque caper.
Quaeque sub arboribus Dryades latuere vetustis

Per juga, per solos expatiantur agros.
Per sata luxuriat fruticetaque Maenalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus praedatur Oreada Faunus,

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes,
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fagit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant coelo praponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lucus habeto,

Nec vos arborea, dii, precor, ite domo.
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Saecla, quid ad nimbos aspera tela redis?
Tu saltem lente rapidos age Pboebe jugales

Qua potes, et sensim tempora veris eant;
Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

ELEGIA SEXTA.

Ad Carolum Deodatcm viri commorantem.

Qui cum Idibu* Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari poatvhtAiet si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, hand satis felicem operam Musis dare se posse qffirmaSat, ICC habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat musa camoenam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,

Crede raihi vix hoc carmine scire queas.

Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quam bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,

Festaque coelifugam quae coluere Deum, Dcliciasque refers, hyberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin?

Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Neo puduit Phoebum virides gestasse corymbos,

Atque hederam lauro praeposuisse suae.
Sae;iius Aoniis clamavit collibus Euoe

Mista Thyoneo turba novena ehoro.
Naso Corallaeis mala carmina misit ab agris:

Non illic epulae, non sata vitis erant.
Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyaeum,

Cantavit brevibus Teia Musa modis? a
Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan,

Et redolet sumptum pagina quaeque merum; Dum gravis everso cumis crepat axe supinus,

Et volat Eleo pulvere t'uscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho

Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu

Mentis alit vires, ingeniumque fovet.
Massica foecundam despumant pocula venam,

Fundis et ex ipso condita metra cado.
Addimus his artes, fusumque per intima Phoebum

Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud minim tam dulcia carmina per te

Numine composito ties peperisse Deos.
Nunc quoque Thressa tibi caelato barbitos auro

Insonat argutu, molliter icta manu;
Auditurque chelys suspensa tapetia circum,

Virgineos tremuli quae regat arte pedes. Ilia tuas saltem teneant spectacula musas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners,
Ciede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum

Implet odoratos festa chorea tholos;
Percipies tacitum per pectora serpere Phoebum,

Quale repentinus permeat ossa calor,
Perque puellares oculos digitumque sonantem

Irruet in totos lapsa Thalia sinus.
Namque elegia levis multorum cura Deorum est,
Et vocat ad numeros quemlibct ilia suos;

UD er adestelegis, Eratoque, Ceresqvie, Venusquc,

Et cum purpurea matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,

Saepius et veteri commaduisse mero.
At qui bella refert, et adulto sub Jove cesium,

Heroasque pios, semideosque duces,
Et nunc sancta canit superum consulta deoruni,

Nunc latrata fero regna profunda cane,
Hie quidem parce, Samii pro more magistri,

Vivat, et innocuos praebeat herba cibos;
StPt prope fagineo pellucida lympha catillo,

Sobriaque e puro pocula foute bibat.
Additur huic scelerisque vacans, et casta juventua.

Et rigidi mores, et sine labe manus.
Qualis veste nitens sacra, et lustralibus undis

Surgis ad infensos augur iture Deos.
Hoc ritu vixisse ferunt post rapta sagacem

Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, senemquo

Orpheon edomitis sola per antra feris;
Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus

Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monstrificam Perseiae Phoebados aulam,

Et vada fecmineis insidiosa sonis,
Perque tuas, rex ime, domos, ubi sanguine nigro

Dicitur umbrarum detinuisse greges.
Diis etenim sacer est vates, divumque sacerdos,

Spirat et occultum pectus, et ora Jovem.
At til, siquid agam, scitabere (si modo saltem

Esse putas tanti noscere siquid agam).
Pacil'erum canimus coelesti semine regem,

Faustaque sacratis faecula pacta libris, Vagitumque Dei, et stabulantem paupere tecto

Qui suprema suo cum patre regna colit, Stelliparumque polum, modulantesque aethere turmas,

Et subito elisos ad sua fana Deos.
Dona quidem dedimus Christi natalibus ilia,

Ilia sub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque pressa manent patriis meditata cicutis,

Tu mihi, cui recitem, jvidicis instar eris.

ELEGIA SEPTIMA.
Anno Jetatis 19.

NoNDrM blanda tuas leges, Amathusia, noram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit . Saepe cupidineas, puerilia tela, sagittas,

Atque tuum sprevi maxime numen Amor,
Tu puer imbelles, dixi, transfige columbas,

Conveniunt tenero mollia bella duci.
Aut de passeribus tumidos age, parve, triumphoa,

Haec sunt militiae digna trophaea tuae.
In genus humanum quid inania dirigis arma?

Non valet in fortes ista pharetra viros.
Non tulit boc Cyprius (neque enim Deus ullus ad iras

Promptior), et duplici jam ferus igne calet.
Ver erat, et summa; radians per culmina villae

Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:
At mihi adhuc refugam quaerebant lumina noctem,

Nec matutinum sustinuere jubar.
Astat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,

Prodidit astantem mota pharetra Deum:
Prodidit et facies, et dulce minantis ocelli,

Et quicquid puero dignum et Amore fuit .
Talis in aeterno juvenis Sigeius Olympo

Miscet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formosas pellexit ad oscula nymphas

Thiodamantaeus Naiade raptus Hylas.
Addideratque iras, sed et has decuisse putares,

Addideratque truces, nec sine felle minas. Et miser exemplo sapuisses tutius, inquit,

Nunc mea quid possit dextera testis eris.
Inter et expertos vires numerabere nostras,

Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipse ego, si nescis, strato Pythone superbum

Edomui Phoebum, cessit et ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipse fatetur

Certius et gravius tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritius arcum.

Qui post terga solet vincere Parthus eques:
Cydoniusque mihi cedit venator, et ille

Inscius uxori qui necis author erat.

Est etiam nobis ingens quoque victus Orion,

Herculeaeque manus, Herculeusque comes. Jupiter ipse licet sua fulmina torqueat in me,

Haerebunt lateri spicula nostra Jo-vis. Caetera quae dubitas melius mea tela docebunt,

Et tua non leviter corda petenda mihi. Nec te, stulte, tuae poterunt defendere musaj,

Nec tibi Phoebaeus porriget anguis opem. Dixit, et aurato quatiens mucrone sagittam,

Evolat in tepidos Cypridos ille sinus.
At mibi risuro tonuit ferus ore minaei,

Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modo qua nostri spatiantur in urbe Quirites,

Et modo villarum proxima rura placent.
Turba i'requens, facieque simillima turba dearum

Splendida per medias itque reditque vias.
Auotaque luce dies gemino fulgore coruscat,

Pallor? An et radios hinc quoque Phoebus habet? Haec ego non fugi spectacula grata severus,

Impetus et quo me fert juvenilis, agor, Lwnina luminibus male providus obvia misi,

Neve oculos potui continuisse meos. Unam forte aliis supereminuisse notabam,

Principium nostri lux erat ilia mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipsa videri

Sic regina Deum conspicienda fuit.
Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,

Solus et hos nobis texuit ante dolos.
Nec procul ipse vafer latuit, multaeque sagittae,

Et facis a tergo grande pependit onus.
Nec mora, nunc ciliis haesit, nunc virginis ori.

InsOit hinc labiis, insidet inde genis:
Et quascunque agiiis partes jaculator oberrat,

Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus insoliti subierunt corda furores,

Uror amans intils, flammaque totus eram.
Interea misero quae jam mihi sola placebat,

Ablata est oculis non reditura meis.
Ast ego progredior tacite q^uerebundus, et excors,

Et dubius volui saepe reierre pedem
Findor, et haec remanet, sequitur pars altera votuui,

Baptaque tam subito gaudia flere juvat. Sic dolet amissum proles Junonia coelum,

Inter Lemniacos praeipitata focos.

« PreviousContinue »