Page images
PDF

Talis et abreptum solem respexit, ad Orcum

Vectus ab attonitis Amphiaraus equis.
Quid faciam infelix, et luctu victus? Amores

Nec licet inceptos ponere, neve sequi.
O utinarn, spectare semel mihi detur amatos

Vultus, et coram tristia verba loqui!
Forsitan et duro non est adamante creata,

Forte nec ad nostras surdeat ilia preces. Crede mihi, nullus sic infeliciter arsit,

Pouar in exemplo primus et unus ego.
Patce, precor, teneri cum sis Deus ales arnons,

Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certe est mihi formidabilis arcus,

Nate dea, jaculis nec minus igne potens:
Et tua fumabunt nostris altaria donis,

Solus et in superis tu mihi summus eris. Deme meos tandem, verum nec deme, furores,

Nescio cur, miser est suaviter omnis amans: Tu modo da facilis, posthaec mea siqua futura estj

Cuspis amaturos figat ut una duos.

H.EC ego mente olim laeva, studioque supino,

Nequitiae posui vana trophaea mece.
Scilicet abreptum sic me m ilus impulit error,

Indocilisque aetas prava magistra fuit.
Donee Socraticos umbrosa Academia rivos

Praebuit, admissum dedocuitque jugum. Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cmcta rigent multo pectora nostra gelu. TJnde suis frigus metuit puer ipse sagittis,

Et Diomedeam vim timet ipsa Venus.

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM.

Cum stmul in rogem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infanduin, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala, cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria coeli,

Sulphureo curru flammivolisque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis

Liquit Iordanios turbine raptus agros.

IN EANDEM.

Siccinb tentasti coelo donasse Iiicobum

Quae septemgemino Bellua monte lates?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce precor donis insidiosa tuis.
Ille quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope
Sic potius foedos in coalum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos, Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

IN EANDEM.

Puroatorem animae derisit Iiicobus ignem,
Et sine quo superum non adeunda domus.

Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,
Movit et horrificum cornua dena minax.

Et nec inultus, ait, temnes mea sacra Britanne:

Supplicium spreta religione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quam funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis! Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni

Ibat ad aethereos umbra perusta ylagas.

IN EAXBEM.

Quem modo Roma suis devoverat impia diris,
Et Styge damnfirat Toenarioque sinu,

Hunc vice mutatii jam tollere gestit ad astra,
Et cupit ad superos evehere usque Deos.

IN INVENTOREM BOMBARDS.

Iapetionidem laudavit caeca vetustas,
Qui tulit aetheream solis ab axe facem;

At mihi major erit, qui lurida creditur arma,
Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

AD LEONORAM ROMJ! CANENTELI.

A-ngelus unicuique suus (sic credite gentes)

Obtigit aethereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?

Nam tua praesentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia coeli,

Per tua secreto guttura serpit agens; Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono. Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

la te una, loquitur, caetera mutus habeL

AU EANDEM.

Altera Torquatum cepit Leonora poe'tam,

Cujus ab insano cessit amore furpns. Ah miser ille tuo quanto felicius asvo

Perditus, et propter te, Leonora, forei! Et te Pieria, sensisset voce canentem

Aurea maternae fila movere lyne:
Quamvis Dircaeo torsisset lumina Pentlieo

Saevior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes caeca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua;
Et poteras, aegro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

AD EANDEM.

Credola quid liquidam Sirena Neapoli jactis,

Claraque Partbenopes fana Acheloiados,
Littoreamque tua defunctam Naiada ripa,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Ilia quidem vivitque, et amoena, Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

APOLOGUS DE EUSTICO ET HERO.1

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructus dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. iiactenus ilia f'erax, sed longo debilis aevo,

Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus mani,

Damnavit celeres in sua damna manus. Atque ait, " Heu quanto satius fuit ilia Coloni

(Parva licet) grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam fraenare, gulamque voracem

Nunc periere mihi et foetus, et ipse parens."

1 Added in the edition of 1673.

III OBTTUM PROCANCELLARII MEDICI."

Anno .ietatis, 10.

Paeeiie fati discite legibus,

Manusque Parcae jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

Iapeti coliti3 nepotes.
Vos si relicto mors vaga Taenaro
Semel vocarit flebilis, heu moras
Tentantur incassum dolique;
Per tenebras Stygis ire certum est.
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore
jEmathia, jacuisset Oeta,
Nec fraude turpi Palladis invida?
Vidisset ocnisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit
Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecateia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
j^Egiali soror usa virga.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentum, ignotaque gravnina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta.

1 Dr. John Goslyn, Master of Caius College, and the king's professor of physic, who died when he was a second time vice chancellor, in October, 1626. So that the date of Milton's age is wrong.

« PreviousContinue »