Page images
PDF

Laesisset et nee te, Philyreie,
Sagitta Echidnae perlita sanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Caese puer genitricis alvo.
Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatae cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha lugoc,
Et mediis Helicon in undis,
Jam praefuisses Palladio gregi
Laetus, superstes, nec sine gloria,
Nec puppe lustrasses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit, artibus,
Succoque pollenti, tot atris
Faucibus eripuisse mortis.
Colende Prases, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosae calthaeque busto,
Purpureoque byacinthus ore.
Sit mite de te judicium jEaci,
Subrideatque jEtnaea Proserpina,
Interque felices perennis
Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBBIS.

Anno Jltatis 17.

Jam pius extrema, veniens Iacobus ab arcto
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile foedus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotia:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannua,
Eumenidum pater, aethereo vagus exul Olympo,
Eorte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros;
Hie tempestates medio ciet aere diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invietas in mutua viscera gentes;

Regnaque olivifera vertit florentia pace:
Et quoseunque videt purae virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus,
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, seu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia praedam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris.
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus ceruleae fumanti turbine flammae,
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
jEquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatae crudelia saecula Trojae.

At simul banc opibusque et festa, pace beataui
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in iEtna
Efflat tabiflco monstrosus ob ore Typhoeus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis.
Atque " Pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni," dixit, " gens haec mihi sola rebellis,
Contemtrixque jugi, nostraque potentior arte.
Ilia tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta."
Hactenus; et piceis liquido natat aere pennis;
Qua volat, adversi praecursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausonice lines: a parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem; Hinc Mavortigenae consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Paniflcosque deos portat, scapulisque virorum Evehitur, prsseunt submisso poplite reges, Et mendicantum series longissima fratrum;

Cereaque in manibus gestant funalia caeci,
Cimmeriis nati in tenebris, vitamque trahentes.
Templa dein multis subeunt lucentia taedis
(Vesper erat saoer iste Petro) fremitusque canentum
Seepe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgis, cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava, responsat rupe Cithaeron.

His igitur tandem solemn more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Prtecipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typblonta, Melanchaetemque ferocem,
Atque Acheronteo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.

Interea regum domitor, Phlegetontius haercs Ingreditur thalamos (neque enim secretus adulter Producit steriles molli sine pellice Doctes), At vix compositos somnus claudebat ocellos, Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum, Praedatorque hominum, falsa, sub imagine tectus Astitit, assumptis micuerant tempora canis, Barba sinus promissa tegit, cineracea longo Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus Vertice de raso, et ne quicquam desit ad artes, Cannabeo lumbos constrinxit fune salaees, Tarda fenestratis figens vestigia calceis. Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo Tetra vagabatur solus per lustra ferarum, Sylvestrique tulit genti pia verba salutis Impius, atque lupos domuit, Libycosque leoncs.

Subdolus at tali Serpens velatus amictu Solvit in has fallax ora exeerantia voces; Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus? Immemor O lidei, pecorumque oblite tuorum! Dnm cathedram venerande tuam, diademaque triplex Kidet Hyperboreo gens barbara nata sub axe, Dumque pharetrati spernunt tuajura Britanni: Surge, age, surge piger, Latius quem Caesar adorat, Cui reserata patet convexijanua coeli, Turgentes animos, et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicae possit eustodia clavis; Et memor Hesperiae disjectam ulciscere classem,

Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctonimque cfuci tot corpora fixa probrosae,
Thermodoontea nuper regnante puella.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crcscentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Reliquias vetemm franget, flammisque cremabit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profarus,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses,
Irritus ille labor: tu callidus utere fraude:
Quelibet haereticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandaevosque patres trabea, canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
iEdibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papae?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes
Invadat vel Gallus atrox, vel saevus Iberus.
Saecula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantiu- numina fastis.
Dixit, et adseitos ponens maleiidus amictus
Fugit ad infandam, regnum illaetabile, Lethen.

Jam rosea Eoas, pandens Tithonia portas,
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati
Iriigat ambrosiis montana cacumina guttis;
Cum somnos pepulit stellatae janitor aulae,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.1

Est locus aetema septus caligine noctis, Vasta ruinosi quondam fundamina tecti, Nunc torvi spelunca Phoni, Prodoteque bilinguis, Effera quos uno peperit Discordia partu. Hie inter caementa jacent praeruptaque saxa, Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro; Hie Dolus intortis «emper sedet ater ocellis, 1 Forsan—resolvens.

Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces.

Et Furor, atque viae moriendi mille videntur,

Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror,

Perpetuoque leves per muta silentia Manes

Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.

Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri

Et Phonos, et Prodotes, nulloque sequente per antrum.

Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris

Diflugiunt sontes, et retro lumina vortunt;

Hos pugiles ftomae per saecula longa fideles

Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur:

"Finibus occiduis circumfusum incolit aequcr
Gens exosa mihi, prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapae, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine verae,
Consilii socios adhibete, operisque ministros."
Finierat, rigid: cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine coelos
Despicit aetherea dominus qui fulgurat arce,
Vanaque perversae ridet conamina turbae,
Atque sui causam populi volet ipse tueri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hie turris posita est Titanidos ardua Famss, iErea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Osfr?. Mille fores aditusque patent, totidemque fenestra, 4anplaque per tenues translucent atria muros: Excitat hie varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarnm, aut texto per ovilia junco, Dum Canis aestivum coeli petit ardua culmen. Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce, Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima captnt Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis. Nec tot, Aristoride servator inique juvencae Isidos, immiti volvebas lumina vultu, Lumina non unquam tacito nutantia somno, Lumina subjectas late spectantia terras. Istis ilia solet loca luce carentia saepe

« PreviousContinue »