Page images
PDF

Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque Unguis
Cuilibet effundit temeraria, veraque mendax
Nunc minuit, modo confictia sermombus auget.

Sed taraen a nostro meruisti carmine laudes
Fama, bonum quo non aliud veracius nllum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo, servati scilicet Angli
Officiis vaga diva tuis, tibi reddimus a?qua.
Te Deus, aeternos motu qui temperat ignes,
Fulmine praemisso alloquitur, terraque tremente:
"Fama, siles P An te iatet impia Papjstarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero caedes meditata lacobo?
Nec plura, ilia statim sensit mandata Tonantis,
Et satis ante fugax, stridentes induit alas,
Induit et varus exilii corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesaeo ex aere sonoram.
Nec mora, jam pennis cedentes remigat auras.
Atque parum est cursu celeres praevertere nubes,
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes
Ambiguas voces, incertaque murmura spargit,
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula ea;cis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis,
Et pariter j uvenes, pariter tremuere puellae,
Effoetique senes pariter, tantaeque ruinae
Sensus ad aetatem subito penetraverat ouinem.

Attamen interea populi miserescit ab alto ^thereus Pater, et crudelibus obstitit ausis Papicolum; capti poenas raptantur ad acres; At pia thura Deo, et grati solvuutur honores; Compita la;ta focis genialibus omnia fumant; Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novenibris Nulla dies toto occurrit celebratior auno.

IN OBITUMi PRjESULIS ELIENSIS. Anno Jetatis 17.

Adhoo madentes rore squalebant genae,

Et sicca nondum lumina
Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,
Dura moesta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Praesulis.
Cum centilinguis Fama (proh! semper mali

Cladisque vera nuntia)
Spargit per urbes divitis Britanniae,

Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus

Te, generis humani decus,
Qui rex sacrorum ilia, fuisti in insula

Quae nomen Anguillae tenet.
Tunc inquietum pectus ira protinus

Ebulliebat fervida,
Tumulis potentem saepe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida
Concepit alto diriora pectore,

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, flamine:
"Caecos furores pone, pone vitream

Bilemque et irritas minas,
Quid temere violas non nocenda numiaa,

Subitoque ad iras percita?
Non est, ut arbitraris elusus miser,

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye,

Vastove nata sub Cbao:
Ast ilia coelo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat;

1 Nicholas Felton, who died October 5th, 1620.

Ut cum fugaces excitant Horae diem

Themidos Jovisque iiiiae;
Et sempiterni dm it ad vultus patris;

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas."
Hanc ut vocantem laetus audivi, cito

Feodum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad coelum senex

Auriga currus ignei.
Non me Bootis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus.
Praetervolavi fulgidi solis globum,

Vidi triformem, dum coercebat suo3

Fraenis dracones aureis.
Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem saepe miratus novam,

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallinain, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hie tacebo, nam quis effari queat

Oriundus humano patre
Amoenitates illius loci? Mibi
Sat est in aeternum frui.

NATDRAM NON PATI SENIUM.

Hetj quam perpetuis erroribus acta fatiscit

Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundi3

(Edipodioniam volvit sub pectore noctem!

Quae vesana suis metiri facta deorum

Audet, et incisas leges adamante perenni

Assimilare suis, nulloque solubile sasclo

Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis Naturae facies, et reram publica mater Omniparum contracta uterum sterilescet ab aevo?

[graphic]

Et se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas
Annorumque aeterna fames, squalorque situsque
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Coelum, rapietque in viscera patrem?
Heu, potuitne suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosque dedisse perennes?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu
Stridat uterque polus, superaque ut Olympius au'4
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in iEgeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine coeli?
Tu quoque, Phoebe, tui casus imitabere nati;
Praecipiti curru, subitaque ferere ruina,
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aerei divulsis sedibus Haemi
Dissultabit apex, imoque allisa baratbro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At Pater omnipotens, fundatis fortius astris,
Consuluit rerum summae, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuumjussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Eulmineum rutilat cristata casside Mavors.
Floridus aeternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effoetas loca per declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica,
Luce potens eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
jEthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua coeli,
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Eulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Caeruleumque ignem paribus complectitur ulnis.
Kec variant elementa fidem, solitoquc fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rapes.
Nec per inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos aequali horrore Gelonos

Tmx Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.

Utque solet, Siculi diverberat ima Peloid

Rex maris, et rauca circumstrepit aequora conch4

Occani Tubicen, nec vasta mole minorem

.fligeona ferunt dorso Balearica cete.

Sed nequf, Terra, tibi saecli vigor ille vetusti

Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,

Et puer ille suum tenet et puer ille decorem,

Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim

Terra datum sceleri celavit montibus aurum

Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in aevum

Ibit cunctarum series justissima rerum,

Donec flamma orbem populabitur ultima, late

Circumplexa polos, et vasti culmina coeli;

Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM AEISTOTEI
INTELLEXIT.

Dicite, sacrorum praesides nemorum deae,
Tuque, O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quaeque in immenso procul
Antro recumbis otiosa iEternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Coelique fastos atque ephemeridas Deum,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
iEternus, incorruptus, aBquaevus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille Palladis gemellus innubae
Interna proles insidet menti Jovis;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci;
Seu sempiternus ille siderum comes
Coeli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terns incolit lunae globum:
Sive inter animas corpus adituras sedens
Obliviosas torpet ad Lethes aquas;
Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypns giga3.
Et diis tremendus erigit celsum caput

« PreviousContinue »