Page images
PDF

Atlante major portitore siderum.

Non cui profundum caecitas lumen dedit

Dircaeus augur vidit hunc alto sinu;

Nod hunc silente noote Ple'iones nepos

Vatum sagaci praepes ostendit choro;

Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet

Longos vetusti commemoret atavos Nini,

Priscumque Belon, inclytumque Osiridem.

Non ille trino gloriosus nomine

Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)

Talem reliquit Isidis cultoribus.

At tu, perenne ruris Academi decus

(Haec monstra si tu primus induxti scholis),

Jam jam poetas, urbis exules tuae,

Revocabis, ipse fabulator maximus,

Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATKEM.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus, nec novimus ipsi
Aptiiis a nobis quae possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quae redditur arida verbis.
Sed tamen baee nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quae mihi sunt nullae, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbrae.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil aethereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,
Sancta Prometbeae retinens vestigia flammae.
Carmen ament superi, tremebundaque Tartara carmen
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,

Et triplici duros Manes adamante coercet .
Carmine sepositi retegunt areaua futuri
Phoebades, et tremulae pallentes ora Sibyllae;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita libris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympnro,
JSternaeque mora stabunt immobilis aevi,
Ibimus auratis per coeli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Kunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cum nondum luxus, vastaeque immensa vorago
Nota gulae, et modico spumabat coena Lyaeo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
./Esculea intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebat,
Et chaos, et positi late fmidamma mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum iEtnaeo quaesitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios et quercubus addidit aures
Carmine, non cithara, simulachraque functa canendo
Compulit in lacrymas; habet has a carmine laudcs.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Kec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus, Arionii merito sis nominis ba?res.
Nunc tibi quid mirum, si me genuissn poetam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti
Cognatas artes, studiumque affine sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona milii, dedit altera dona parenti,
Pividuumque Deum genitorque puerque tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas, Non odisse reor, neque enim, pater, ire jubebas Qua via lata patet, qua pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi: Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures: Sed magis exeultam cupiens ditescere mentem, Me procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniae jucuuda per otia ripae, Phoebffio lateri comitem sinis ire beatum. Officium ehari taceo commune parentis, Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumptu Ciim mihi Romuleae patuit facundia linguae, Et Latii veneres, et quffi Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Eundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quaeque Palaestinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habet coelum, subjectaque coelo Terra parens, terraeque et coelo intertluus aer, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te nosse licet, per te, si nosse libebit. Dimotaque venit spectanda scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Periianaque regna, praeoptas. Quae potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donasset ut omnia, coelo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato Atque Hjperionios currus, et fraena diei, Et circum undantem radiata luce tiaiam. Ergo ego jam doctae pars quamlibet ima catcrvas Victrices hederas inter, laurosque sedebo, Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra prot'anos. Este procul vigiles curae, procul este querelas, Invidiaeque acies transverso tortilis hirquo, Saeva nec anguiferos extende calumnia rictus; In me triste nihil foedissima turba potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.

At tibi, chare pater, postquam non aequa m°renti Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memor&sse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidaeque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus, Si modo perpetuos sperare audebitis annos, Et domini suporesse rogo, lucemque tueri, N^c spisso rapient oblivia nigra sub Oreo, Forsitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, sero servabitis aevo.

AD SALSILLTJM, POETAM EOMANUM, Jegrotantem.

SCAZONTES.

O Musa. gressum quae volens trahis claudum,
Vulcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes flava Deiope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum,
Adesdum et haec s' is verba pauca Salsillo
Refer, Camoena nostra eui tantum est cordi,
Quamque ille magnis praetulit immerito divis.
H»c ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum
Polique tractum (pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,
Pernix anhela sub Jove exercet flabra),
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superba cognitas urbes fama
Virosque doctaeque indolem juventutis.
Tibi optat idem hie fausta multa Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Praecordiisque fixa damnosum spirat,
Nec id pepercit impia quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divum munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque Phoebe morborum terror,
Pythone caeso, sive tu magis Prean
Libenter audis, hie tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes.

Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen aegro ferte certatim vati.
Sic ille charis redditus rursum Musis
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium aiternum,
Suam reclinis semper jEgeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuae colonorum:
Nee in sepulchris ibit obsessum reges
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fraena melius temperabit undarum,
Ad usque curvi salsa regna Portumni.

MANSUS.

Joannes Baptists Mansus Marchio Villensis, vir ingenii laude, tum litterarum studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarns in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogue extat de Ainicitia scriptus; erat enim Tassi amicissimus; ab quo etiaxn inter Campania principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme Conquistata, lib. 20—

"Fra cavalier magnanimi, e cortesi Bisplende il Manso "— is authorem Neapoli commorantem sumtna benevolentia prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad huno itaque hospes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

Hxc quoque, Manse, tuae meditantur carmina laudi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Pboebi,
Quandoquidem ille alium haud aequo est dignatus honore
Post Galli cineres, et Mecaenatis Hetrusci.
Tu quoque, si nostrae tantum valet aura Camcenae,
Victrices hederas inter, laurosque sedebis.

Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et aeternis inseiipsit nomina chartis;
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divum prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Die itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit:

« PreviousContinue »