Page images
PDF
EPUB

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejusdem vicinia pastores, eadem studia sequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea reversus, et rem ita esse comperto, se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hîc intelligitur CAROLUS DEODATUS ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clarissimisque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius."

HIMERIDES пympnæ (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)

Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nec dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet illum
Dulcis amor Musæ Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assuetâ seditque sub ulmo,
Tum verò amissum tum denique sentit amicum
Cœpit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cœlo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ista velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè, nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores: illi tibi vota secundo

Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes 1 Comperiens edit. Fenton.

Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piúmque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia, Damon, At mihi quid tandem fiet modo? quis mihi fidus Hærebit lateri comes, ut tu sæpe solebas

Frigoribus duris, et per loca fœta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus herbis;
Sive opus in magnos fuit eminùs ire leones,
Aut avidos terrere lupos præsepibus altis,
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni

Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus auster Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.

Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,

Cum Pan æsculeâ somnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nymphæ,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solas oberro,
Sicubi ramosæ densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Morent, inque suum convertunt ora magistrum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesibus ad ornos,
Ad salices Egon, ad flumina pulcher Amyntas,
"Hic gelidi fontes, hic illita gramina musco,
Hic Zephyri, hic placidas interstrepit arbutus undas;"
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notarat

(Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus),

"Thyrsi quid hoc?" dixit, "quæ te coquit improbabilis?
Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum,
Saturni grave sæpe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit præcordia plumbo."

66

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphæ, et “quid te, Thyrsi, futurum est ?
Quid tibi vis?" aiunt, non hæc solet esse juventæ
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Illa choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit, bis ille miser qui serus amavit."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis Egle,
Docta modos, citharæque sciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;

Nil me blanditiæ, nil me solantia verba,

Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales!
Nec magis hunc alio quisqam secernit amicum
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, sero sua tecta revisens,
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rosero, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies, qua non speraveris hora,
Surripit, æternum linquens in sæcula damnum.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit);
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,

Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certè extremùm licuisset tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixisse," Vale, nostri memor ibis ad astra."
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,

Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque, Damon,
Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe.

O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ :
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum solus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus!
Et quæ tum facili sperabam mente futura

Arripui voto levis, et præsentia finxi:

[ocr errors]

Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ,

Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni?
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos,
Helleborumque, humilésque, crocos, foliúmque, hyacinthi,
Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm."
Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm,
Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro.
Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere sonos; dubito quoque ne sim
Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes
Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,

Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belimum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorloïs arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni;
Non sperâsse uni licet omnia; mi satis ampla,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri,
Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus,
Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris,
Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spec lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus ? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divósque perennes,
Æthereos haurit latices, et gaudia potat

Ore sacro.

Quin tu cœli post jura recepta

« PreviousContinue »