Page images
PDF

Nee manes pietas tua chara fefellit amici,

Vidimus arridentem operoso ex aere poetam.

Nec satis hoe visum est in utrumque, et nec pia eessaut

Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,

Qua potes, atque avidas Parcaram eludere leg»s:

Amborum genus, et varia sub forte peractam

Describis vitam, moresque, et dona Minervae;

iEmulus ilhus Mycalen qui natus ad altam

Kettulit ^Eolii vitam facundus Homeri.

Ergo ego te, Clius et magni nomine Phoebi,

Manse pater, jubeo longum salvere per aevum

Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.

Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,

Quae nuper gelida vix enutrita sub Arcto

Imprudens Italas ausa est volitare per urbes.

Nos etiam m nostro modulantes flumine cygnos

Credimus obscuras noetis sensisse per umbras,

Qua Thamesis late puris argenteus urnis

Ooeani glaucos pert'undit gurgite crines:

Quin et in has quondam pervenit Tityrus oras.

Sed neque nos genus incultum, nee inutile Phoebo,
Qua plaga septeno mundi sulcata Trione
Brumalem patitur longa sub nocte Booten.
Nos etiam colimus Plioebum, nos munera Phoebo
Flaventes spicas, et lutea mala canistris,"
Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetustas)
Misimus, et leetas Druidum de gente choreas.
(Gens Druides anfrqua sacris operata deorum
Heroum laudes imitandaque gesta canebant)
Hine quoties festo cingunt altaria cantu,
Delo in herbosa, Graiae de more puellae,
Carminibus laetis memorant Corineida Loxo,
Fatidicamqiie Upin, cum flavicoma Hecaerge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.

Fortunate senex, ergo, quacunque per orbem
Torquati decus, et nomen celebrabitur ingens,
Claraque perpetui succrescet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum,
Et paiili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum sponte tuos habitasse penates
Cynthius, et famulas venisse ad limina Musas:
At non sponte domum tamen idem, et regis adivit
Eura Pheretiadae coelo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;

Tantum ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,
Irriguos inter saltus, frondosaque tecta,
Peneium prope rivum: ibi saepe sub ilice nigra,
Ad citharsB strepitum, blanda prece vietus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa suo, baratbro neo fixa sub iruo
Saxa stetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec sentit solitas, immania pondera, silvas,
Emotaeque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.

Diis dilecte senex, te Jupiter aequus oportet
Nascentem, et miti lustrarit lumine Phoebus,
Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno favisse poetae
Hinc longaeva tibi lento sub flore senectus
Vernat, et iEsonios lucratur vivida fusos,
Nondum deciduos servans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, et adultum mentis acumen.
O mihi si mea sors talem eoncedat amicum,
Phoebaeos decorasse viros qui tam bene norit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam sub terris bella moventem;
Aut dicam invictae sociali foedere mensae
Magnanimo3 heroas, et (0 modo spiritus adsit!)
Frangam Saxonicas Britonum sub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitae permensus tempora vitae,
Annorumque satur, cineri sua jura relinquam,
Ille mihi lecto madidis astaret ocellis,
Astanti sat erit si dicam sim tibi curae,
Ille meos artus, liventi morte solutos,
Curaret parva compoui moliiter urna.
Forsitan et nostras ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnasside lanr i
Fronde comas, at ego secura pace quiescam.
Tum quoque, si qua fides, si praemia certa bonorum,
Ipse ego coelicolum semotus in aethera divum,
Quo labor et mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hsec aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata sinunt): et tota mente serenum
Ridens purpureo suffundar lumine vultus,
Et simul aethereo plaudom mihi laetus Olympo.

EPITAPHIUM DAMONIS.

ABGUMENTUM.

Thyrsis et Damon ejnsdem viciniae pastores, eadem stadia sequnri k pueritia amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causa pro fectus peregre de obitu Damonis nuncium accepit. Domum postea revorsus, et rem ita esse comperto,' se suamque solitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub persona hie intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriae Luca paterno genere oriundus, caHera Anglus; ingenio, doctrina, clarissimisque caeteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.'

Himeriues nympnae (nam vos et Daphnin et Hylan,
Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen:
Quas miser effudit yoees, quae murmura Thyrsis,
Et quibus assiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque recessus,
Dum sibi praereptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,
Nee dum aderat Thyrsis; pastorem scilicet ilium
Dulcis amor Musae Thusca retinebat in urbe.
Ast ubi mens expleta domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul assueta seditque sub ulmo,
Tum vero amissum tum denique sentit amicum
Coepit et immensum sic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quae terris, quae dicam numina coelo,
Postquam te immiti rapuerunt funere, Damon!
Siccine nos linquis, tua sic sine nomine virtus
Ibit, et obscuris numero sociabitur umbris?
At non ille, animas virga qui dividit aurea,
Ista velit, dignumque tm te ducat in agmen,
Ignavuiiique procul pecus arceat omne silentum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certe, nisi me lupus ante videbit,
Indeplorato non comminuere sepulchro,
Constabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores: illi tibi vota secundo
Solvere post Daphnin, post Daphnin dicere laudes
1 Comperiens edit. Feuton.

Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id est, priscamque fidem coluisse, piumque,
Palladiasque artes, sociumque habuisse eanorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Uaee tibi certa manent, tibi erunt haec praemia, Damon,
At mihi quid tandem net modo? quis mini fidus
Haerebit lateri comes, ut tu saepe solebas
Irigoribus duris, et per loea foeta pruinis,
Aut rapido sub sole, siti morientibus berbis;
Sive opus in magnos fuit eminus ire leones,
Aut avidos terrere lupos praesepibus altis,
Quis fando sopire diem, cantuque solebit?

Ite domum impasti, domino jam non vaeat, agni.
Pectora cui credam? quis me lenire docebit
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cum sibilat igni
Molle pyrum, et nucibus strepitat focus, et malus auster
Miscet cuncta foris, et desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut aestate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan aesculea somnum capit abditus umbra,
Et repetunt sub aquis sibi nota sedilia nympha:,
Pastoresque latent, stertit sub sepe colonus,
Quis mihi blanditiasque tuas, quis tum mihi risus,
Cecropiosque sales rel'eret, cultosque lepores?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solas oberro,
Sicubi ramosae densantur vallibus umbrae,
Hie serum expecto, supra caput imber et Eurus
Triste sonant, fractaeque agitata crepuscula sylvae. ,

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu, quam culta mihi prius arva procacibus herbis
Involvuntur, et ipsa situ seges alto fatiscit!
Innuba neglecto marcescit et uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque taedet, at illae
Moerent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphesiboeus ad ornos,
Ad salices iEgon, ad flumina pulcher Amyntas,
"Hie gelidi fontes, hie illita gramina musco,
Hie Zephyri, hie placidas interstrepit arbutus undas;"
Ista canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni Mopsus ad haec, nam me redeuntem forte notarat

(Et callebat avium linguas, et sidera Mopsus),
"Thyrsi quid hoc?" dixit, "quae tecoquit improbabilis?
Aut te perdit amor, aut te male fascinat astrum,
Baturni grave saepe fuit pastoribus astrum,
Intimaque obliquo figit praecordia plumbo."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Mirantur nymphae, et " quid te, Thyrsi, futurum est?
Quid tibi vis?" aiunt, " nou haec solet esse juventae
Nubila frons, oculique truces, vultusque severi,
Ilia choros, lususque leves, et semper amorem
Jure petit, bis ille miser qui serus amavit."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Venit Hyas, Dryopeque, et filia Baucidis iEgle,
Docta modos, citharaeque sciens, sed perdita fastu,
Venit Idumanii Chloris vicina fluenti;
Nil me blanditiae, nil me solantia verba,
Nil me, si quid adest, movet, aut spes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi, quam similes ludunt per prata juvenci,
Omnes unanimi secum sibi lege sodales!
Nec magis hunc alio quisqam secernit amicum
De grege, sic densi veniunt ad pabula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri;
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum sit, et omnia circum
Farra libens volitet, sero sua tecta revisens,
Quem si sors letho objecit, seu milvus adunco
Fata tulit rosero, seu stravit arundine fossor,
Protinus ille alium socio petit inde volatu.
Nos durum genus, et diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, et pectore discors,
Vix sibi quisque parem de millibus invenit iinum,
Aut si sors dederit tandem non aspera votis,
Ilium inopina dies, qua non speraveris hora,
Surripit, aeternum linquens in saecula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aereas rupes, Alpemque nivosam!
Ecquid erat tanti Romam vidisse sepultam
(Quamvis ilia foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas et oves et rura reliquit);
Ut te tam dulci possem caruisse sodale,
Possem tot maria alta, tot interponere montes,

« PreviousContinue »