Page images
PDF

Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes!
Ah certe extremilm licuisset tangere dextram,
Et bene composites placide morientis ocellos,
Et dixisse, "Vale, nostri memor ibis ad astra."

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit,
Pastores Thusci, Musis operata juventus,
Hie Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque, Damon,
Antiqua genus unde petis Lucumonis ab urbe.
O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba,
Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos,
Et potui Lycidae certantem audire Menalcam!
Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multum
Displicui, nam sunt et apud me munera vestra
Fiseellae, calathique, et cerea vincla cicutae:
Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo
Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Haec mihi tum laeto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus baedos. Ah quoties dixi, cum te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus! Et quae tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et praesentia finxi: "Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et arguta. paulum recubamus in umbra, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborumque, humilesque, crocos, folifimque, hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentum." Ah pereant herbae, pereant artesque medentum, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecima jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admoram labra cicutis, Dissiluere tamen rupta compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos; dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvae.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per aequora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniae,

Brennumque Arvigarfimque duces, priscumque Belimum,
Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos;
Tum gravidam Arturo fatali fraude Iogernen,
Mendaces vultus, assumptaque Gorlols arma,
Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit,
Tu procul annosa pendebis fistula pinu
Multum oblita mihi, aut patriis mutata Camoenis
Brittonicum strides, quid enim? omnia non licet uni;
Non sperasse uni licet omnia; mi satis ampla,
Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in aevum
Tum licet, externo penitusque inglorius orbi)
Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni,
Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantae,
Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis
Tamara, et extremis me discant Orcades undis.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Haec tibi servabam lenta sub cortice lauri,
Haec, et plura simul, tum quae mihi pocula Mansus,
Mansus Chalcidicae non ultima gloria ripae,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse,
Et circum gemino caelaverat argumento:
In medio rubri maris unda, et odoriferum ver,
Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvae,
Has inter Phoenix divina avis, unica terris,
Caeruleum fulgens diversicoloribus alis
Auroram vitreis surgentem respicit undis.
Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus,
Quis putet? hie quoque Amor, pictaeque in nube pharetrae,
Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectusque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circum flammantia lumina torquens
Semper in erectum spargit sua tela per orbes
Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus,
Hinc mentes ardere sacrae, formaeque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spec lubrica, Damon, Tu quoque in his certe es, nam quo tua dulcis abiret Sanctaque simplicitas, nam quo tua Candida virtus? Nec te Lethaeo fas quaesivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymae, nec flebimus ultra, Ite procul lacrymae, purum colit esthera Damon, .^Ethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum; Heroumque animas inter, divosque perennes, jEthereos haurit latices, et gaudia potat Ore sacro. Quin tu coeli post jura recepta

Dexter ades, placidusque fave quicunque vocaris,
Seu tu noster eris Damon, sive aequior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Ccelicolae norint, sylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, et sine labe juventus
Grata fuit, quod nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei servantur honores;
Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona,
Laetfique frondentis gestans umbracula palma e
^Sternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis,
Festa Sionaeo bacchantur et Orgia thyrso.

January 23, 1646.

AD JOANNEM EOUSIUM OXONIENSIS ACADEMIC

BIBLIOTHECARIUM.

De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti postolabat, ut cum aliis nostris in Bibliotbeca publica reponeret, ode.

Steophe I.

Gemelle cultu simplici gaudens liber,
Fronde licet gemina,
Munditieque nitens non operosft,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,

Sedula tamen haud nimii poetae;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lusit
Insons populi, barbitoque devius
Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, et humum vix tetigit pede;

Antistbophe.
Quia te parve liber, quis te fratribus
Subduxit reliquis dolo?
Cum tu missus ab urbe,
Docto jugiter obsecrante amico,
Illustre tendebas iter
Thamesis ad incunabula

Cerulei patris,
Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyarasque sacer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ssvum?

Mod6 quis deus, aut editus deo
Pristinam gentis miseratus indolem
(Si satis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium),
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet studia sanctus,
£t relegatas sine sede Musas
Jam pene totis finibus Angligenum;
Immundasque volucres
Unguibus imminentes
Figat Apollinea pharetra,

Phineamque abigat pestem procul amne Pegaseo?

Quin tu, libelle, nuntii licet mala

Fide, vel oscitantia,

Semel erraveris agmine fratrum,

Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili

Callo tereris institoris insulsi,

L«tare felix, en iterum tibi

Spes nova fulget posse profundam

Fugere Lethen, vehique superain

In Jovis aulam remige penna;

Strophe III.

Nam te Roiisius sui

Optat peeuli, numeroque justo

Sibi pollicitum queritur abesse,

Rogatque venias ille cujus inclyta

Sunt data virum monumenta cursj:

Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse praesidet

jEternorum operum custoa fide lis;

Quaestorque gazae nobilioris,

Quam cui praefuit Ion,

[ocr errors]

Antistrophe.

[graphic]

Claims Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis,
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actaea genitus Creusa.

Antisteophe.

Ergo tu yisere lucos

Musarum ibis amoenos,

Diamque Phoebi rursus ibis in domum,

Oxonia quam valle colit,

Delo posthabita,

Bifidoque Parnassi jugo:

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Grades simul et LatinsB
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

Epodos.

Vos tandem haud vacui mei labores,

Quicquid hoc sterile fudit ingenium,

Jam sero placidam sperare jubeo

Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,

Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roiisi,

Quo neque lingua procaxvulgipenetrabit, atque longe

Turba legentum prava facesset;

At ultimi nepotes,

Et cordatior aetas,

Judicia rebus aequiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto, .

Si quid meremur sana posteritas sciet,

Rousio favente.

« PreviousContinue »