Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes ! Ah certè extremùm licuisset tangere dextram, Et bene compositos placidè morientis ocellos, Et dixisse, “ Vale, nostri memor ibis ad astra."
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam vestri nunquam meminisse pigebit, Pastores Thusci, Musis operata juventus, Hic Charis, atque Lepos; et Thuscus tu quoque, Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum stratus ad Arni Murmura, populeumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtos, Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam! Ipse etiam tentare ausus sum, nec puto multùm Displicui, nam sunt et apud me munera vestra Fiscellæ, calathique, et cerea vincla cicutæ : Quin et nostra suas docuerunt nomina fagos Et Datis, et Francinus, erant et vocibus ambo Et studiis noti, Lydorum sanguinis ambo.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna, Dum solus teneros claudebam cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios sibi quod sit in usus ! Et
quæ tum facili sperabam mente futura Arripui voto levis, et præsentia finxi:
Heus bone numquid agis? nisi te quid forte retardat, Imus? et argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Cassibelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, Helleborúmque, humilésque, crocos, foliúmque, hyacinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentûm.” Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipse etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Dissiluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere sonos; dubito quoque ne sim Turgidulus, tamen et referam; vos cedite, sylvæ.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipse ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, et Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ,
Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Belimum, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; Tum gravidam Arturo fatali fraude Iögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorloïs arma, Merlini dolus. O mihi tum si vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multúm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni; Non sperâsse uni licet omnia; mi satis ampla, Merces, et mihi grande decus (sim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Usa, et potor Alauni, Vorticibusque frequens Abra, et nemus omne Treantæ, Et Thamesis meus ante omnes, et fusca metallis Tamara, et extremis me discant Orcades undis.
Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi servabam lentâ sub cortice lauri, Hæc, et plura simul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus et ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, et odoriferum ver, Littora longa Arabum, et sudantes balsama sylvæ, Has inter Phænix divina avis, unica terris, Cæruleùm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis surgentem respicit undis. Parte alia polus omnipatens, et magnus Olympus, Quis putet? hic quoque Amor, pictæque in nube pharetræ, Arma corusca faces, et spicula tincta pyropo; Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens Semper in ere um spargit sua tela per orbes Impiger, et pronos nunquam collimat ad ictus, Hinc mentes ardere sacræ, formæque deorum. Tu quoque in his, nec me fallit
spec
lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret Sanctáque simplicitas, nam quò tua candida virtus? Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco, Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec febimus ultrà, Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon, Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ; Heroúmque animas inter, divósque perennes, Æthereos haurit latices, et gaudia potat
Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris, Seu tu noster eris Damon, sive æquior audis Diodotus, quo te divino nomine cuncti Cælicolæ nôrint, sylvisque vocabere Damon. Quòd tibi purpureus pudor, et sine labe juventus Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas, En etiam tibi virginei servantur honores ; Ipse caput nitidum cinctus rutilante corona, Lætáque frondentis gestans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenæos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, Festa Sionäo bacchantur et Orgia thyrso.
AD JOANNEM ROUSIUM OXONIENSIS ACADEMIÆ
BIBLIOTHECARIUM.
De libro Poematum amisso, quem ille sihi denuo mitti postulabat,
ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, ode.
STROPHE I. GEMELLE cultu simplici gaudens liber, Fronde licet geminâ, Munditiéque nitens non operosâ, Quam manus attulit Juvenilis olim, Sedula tamen haud nimii poetæ ; Dum vagus Ausonias nunc per umbras, Nunc Britannica per vireta lusit Insons populi, barbitoque devius Indulsit patrio, mox itidem pectine Daunio Longinquum intonuit melos Vicinis, et humum vix tetigit pede;
ANTISTROPHE. Quis te parve liber, quis te fratribus Subduxit reliquis dolo? Cum tu missus ab urbe, Docto jugiter obsecrante amico, Illustre tendebas iter Thamesis ad incunabula
Cærulei patris, Fontes ubi limpidi Aonidum, thyasusque sacer Orbi notus per immensos Temporum lapsus redeunte coelo, Celeberque futurus in ævum ?
STROPHE II. Modò quis deus, aut editus deo Pristinam gentis miseratus indolem (Si satis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium), Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus, Et relegatas sine sede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetra, Phineamque abigat pestem procul amne Pegaséo ?
ANTISTROPHE. Quin tu, libelle, nuntii licet malâ Fide, vel oscitantiâ, Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forsan unde vili Callo teréris institoris insulsi, Lætare felix, en iterum tibi Spes nova fulget posse profundam Fugere Lethen, vehique superam In Jovis aulam remige penna ;
STROPHE III. Nam te Roüsius sui Optat peculî, numeróque justo Sibi pollicitum queritur abesse, Rogatque venias ille cujus inclyta Sunt data virûm monumenta curæ : Téque adytis etiam sacris Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Æternorum operum custos fidelis; Quæstorque gazæ nobilioris, Quàm cui præfuit lön,
Clarus Erechtheides, Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, lön Actæâ genitus Creusâ.
ANTISTROPHE. Ergo tu visere lucos Musarum ibis amenos, Diamque Phæbi rursus ibis in domum, Oxoniâ quam valle colit, Delo posthabitâ, Bifidoque Parnassi jugo: Ibis honestus, Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici. Illic legéris inter alta nomina Authorum, Graiæ simul et Latinæ Antiqua gentis lumina, et verum decus.
EPODOS. Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas, Quas bonus Hermes Et tutela dabit solers Roüsi, Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè Turba legentum prava facesset; At ultimi nepotes, Et cordatior ætas, Judicia rebus æquiora forsitan Adhibebit integro sinu. Tum, livore sepulto, . Si quid meremur sana posteritas sciet, Roüsio favente.
« PreviousContinue » |